|
Eusebius. Docuerat supra dominus praeparare convivium rependere
nequeuntibus, cum sit recompensandum in resurrectione iustorum: et
ideo quidam intelligens unum et idem esse resurrectionem iustorum et
regnum Dei, recompensationem praedictam commendat; sequitur enim haec
cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: beatus qui
manducabit panem in regno Dei. Cyrillus. Homo iste animalis erat,
non diligenter percipiens ea quae Christus protulerat: putavit enim
corporeas esse remunerationes sanctorum. Augustinus de Verb. Dom.
Vel quia in longinqua iste suspirabat, et panis iste quem
desiderabat, ante illum discumbebat. Quis enim est panis regni Dei,
nisi qui dicit: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi? Nolite
parare fauces, sed cor. Beda. Sed quia nonnulli hunc panem
fidetenus odorando percipiunt, dulcedinem vero eius attingere veraciter
gustando fastidiunt; subiecta parabola dominus talium torporem
caelestibus epulis dignum non esse redarguit; sequitur enim at ille
dixit ei: homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos.
Cyrillus. Homo iste Deus pater est, secundum quod imagines ad
similitudinem veritatis figurantur. Chrysostomus. Quoties enim
punitivam suam virtutem indicare vult Deus, ursa, pardus, leo et
huiusmodi nuncupatur, quando vero misericordiam exprimere vult,
dicitur homo. Cyrillus. Hic ergo conditor omnium, atque gloriae
pater, paravit coenam magnam in Christo peractam. In novissimis enim
temporibus, et quasi in occasu nostri saeculi, illuxit nobis Dei
filius; et mortem pro nobis sustinens, dedit nobis proprium corpus
comedere: unde et agnus in vespere immolabatur iuxta legem Mosaicam.
Merito igitur in coena dictum est paratum in Christo convivium.
Gregorius in Evang. Vel fecit coenam magnam, quia satietatem nobis
dulcedinis aeternae praeparavit: qui vocavit multos, sed pauci
veniunt: quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt, aeterno
eius convivio vivendo contradicunt. Hoc autem distare inter delicias
corporis et cordis solet, quod corporales deliciae cum non habentur,
grave in se desiderium accedunt; cum vero habitae eduntur, comedentem
protinus in fastidium per satietatem vertunt; at contra, spiritales
deliciae cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in
desiderio. Sed superna pietas contemptas illas delicias ad memoriae
nostrae oculos revocat, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus
invitat: unde sequitur et misit servum suum hora coenae dicere
invitatis ut venirent. Cyrillus. Iste servus qui missus est, ipse
Christus est, qui cum esset naturaliter Deus, et verus Dei filius,
exinanivit seipsum formam servi accipiens. Missus est autem hora
coenae: non enim a principio verbum patris nostram naturam suscepit,
sed in novissimo tempore. Subdit autem quia parata sunt omnia;
paravit enim pater in Christo bona collata mundo per ipsum, peccatorum
amotionem, spiritus sancti participationem, adoptionis splendorem; ad
hoc vocavit Christus per evangelica documenta. Augustinus de Verb.
Dom. Vel aliter. Homo iste mediator est Dei et hominis Christus
Iesus. Misit ut venirent invitati, idest per missos vocati
prophetas. Qui olim invitabant ad coenam Christi, saepe missi sunt
ad populum Israel, saepe vocaverunt ut ad horam coenae venirent: illi
invitantes acceperunt, coenam repudiarunt; prophetas legerunt, et
Christum occiderunt; et tunc nobis coenam nescientes paraverunt.
Parata iam coena, idest immolato Christo, missi sunt apostoli ad
quos missi fuerant ante prophetae. Gregorius. Per hunc ergo servum
qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, praedicatorum ordo
significatur. Saepe autem solet evenire ut persona potens famulum
habeat despectum; cumque per eum dominus aliquid mandat, non
despicitur persona loquentis servi, quia servatur in corde mittentis
reverentia domini. Offert ergo Deus quod rogari debuit, non rogare:
dare vult quod vix sperari poterat; et tamen simul omnes excusant;
sequitur enim et coeperunt omnes simul excusare. Ecce homo dives
invitat, et pauperes occurrere festinant; ad Dei invitamur
convivium, et nos excusamus. Augustinus de Verb. Dom. Tres autem
fuerunt excusationes, de quibus subditur primus dixit ei: villam emi,
et necesse habeo exire, et videre illam. Rogo te, habe me
excusatum. In villa empta dominatio notatur: ergo superbia castigatur
vitium primum: primus enim homo dominari voluit, qui dominium habere
noluit. Gregorius. Vel per villam terrena substantia designatur.
Exit ergo videre illam qui sola exteriora cogitat propter substantiam.
Ambrosius. Sic igitur emeritae militiae viro contemnendarum
stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis
intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit, regnum caeli
possit adipisci, cum dominus dicat: vende omnia tua, et sequere me.
Sequitur et alter dixit: iuga boum emi quinque, et eo probare illa.
Augustinus de Verb. Dom. Quinque iuga boum sensus carnis huius
quinque numerantur. In oculis visus est, in auribus auditus, in
naribus odoratus, in faucibus gustus, in omnibus membris tactus. Sed
quia iuga sunt, in tribus prioribus sensibus facilius apparet: duo
sunt oculi, duae aures, geminae nares: ecce tria iuga: et in
faucibus, idest sensu gustandi, geminatio quaedam invenitur, quia
nihil gustando sapit nisi lingua et palato tangatur: voluptas carnis,
quae ad tactum pertinet, occulte geminatur: est et forinsecus et
intrinsecus. Dicuntur autem iuga boum, quia per sensus istos carnis
terrena requiruntur: boves enim terram versant; homines autem remoti a
fide, terrenis dediti, nolunt credere aliquid nisi ad quod sensu
corporis perveniunt quinquepartito. Non, inquit, ego credo, nisi
quod video. Si talia cogitaremus, quinque illis iugis boum a coena
impediremur. Ut noveritis autem istorum quinque sensuum, non
delectationem quae mulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem
quamdam notatam fuisse, non ait quinque iuga boum emi, eo pascere
illa, sed eo probare illa. Gregorius in Evang. Corporales etiam
sensus, quia interna comprehendere nequeunt, sed sola exteriora
agnoscunt, recte per eos curiositas designatur; quae dum alienam
quaerit vitam discutere, semper sua intima nesciens studet exteriora
cogitare. Sed notandum, quod is qui propter villam, et is qui
propter probanda iuga boum a coena sui invitatoris se excusat,
humilitatis verba permiscet; dum enim dicit rogo, et venire
contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. Sequitur
alius dixit: uxorem duxi, et ideo non possum venire. Augustinus de
Verb. Dom. Ista est voluptas carnis, quae multos impedit: utinam
foris, et non intus. Qui enim dixit uxorem duxi, carnem amplexatur,
carnis voluptatibus iucundatur, a coena excusatur: observet ne fame
interna moriatur. Basilius. Dicit autem non possum venire, eo quod
intellectus humanus vergens ad mundanas illecebras debilis est ad
agendum. Gregorius. Quamvis autem bonum sit coniugium, atque ad
propagandam sobolem divina providentia constitutum, nonnulli tamen per
hoc non fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis: et
idcirco per rem iustam significari potest non incongrue iniusta.
Ambrosius. Vel coniugium non reprehenditur, sed ad maiorem honorem
vocatur integritas: quoniam mulier innupta cogitat quae sunt domini,
ut sit sancta corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae
sunt mundi. Augustinus. Ioannes autem dicens: omne quod est in
mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et
ambitio saeculi, inde coepit ubi Evangelium terminum posuit.
Concupiscentia carnis, uxorem duxi; concupiscentia oculorum, quinque
iuga boum emi; ambitio saeculi, villam emi. A parte autem in totum
commemorati sunt quinque sensus per solos oculos, quorum est in quinque
sensibus principatus: propterea cum proprie ad oculos pertineat visus,
ipsum videre per omnes quinque sensus solemus appellare. Cyrillus.
Quos autem intelligemus fuisse eos qui renuerunt praedictorum causa
venire, nisi praesides Iudaeorum, quos per totam sacram paginam de
his redargutos esse videmus? Origenes. Vel aliter. Hi qui villam
emerunt, et refutant coenam sunt qui receperunt alia dogmata
divinitatis, nec experti sunt verbum quod possidebant. Is autem qui
quinque paria boum emit, est qui naturam intellectualem contemnit, et
sensibilia sequitur: unde incorpoream naturam comprehendere non
potest. Qui autem uxorem duxit, est qui coniunctus est carni,
voluptatum magis amator quam Dei. Ambrosius. Vel tria genera
hominum a consortio istius coenae aestimemus excludi, gentilium,
Iudaeorum et haereticorum. Iudaei corporali ministerio iuga sibi
legis imponunt. Quinque autem iuga sunt verborum decem, vel quinque
libri veteris legis. At vero haeresis velut Eva femineo rigore fidei
tentat affectum. Et apostolus dicit avaritiam esse fugiendam, ne
impediti more gentili ad regnum Christi pervenire nequeamus. Ergo et
ille qui villam emit, alienus a regno est, et ille qui iugum potius
legis quam gratiae munus elegit, et ille qui se propter ducendam
excusat uxorem. Sequitur et reversus servus nuntiavit haec domino
suo. Augustinus super Gen. Non propter inferiorum scientiam Deus
nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed novit omnia
stabiliter atque incommutabiliter. Habet autem nuntios propter nos,
et propter ipsos; quia illo modo Deo parere et assistere, ut eum de
inferioribus consulant, eiusque supernis iussis obtemperent, bonum est
eis in ordine propriae naturae. Cyrillus. Iudaeorum autem primatibus
vocationem renuentibus, sicut ipsi dicebant: numquid aliquis principum
credidit in eum? Indignatus est paterfamilias, quasi eis dignis
indignatione et ira; unde sequitur tunc iratus paterfamilias.
Basilius. Non quod irae passio divinae substantiae accidat; sed
talis operatio, quae in nobis ab ira fit, Dei ira et indignatio
dicitur. Cyrillus. Sic ergo indignatus dicitur paterfamilias in
principes Iudaeorum, et vocati sunt loco eorum, qui erant de
multitudine Iudaeorum, fragilem et impotentem mentem habentes.
Loquente enim Petro, primo quidem tria millia, deinde quinque millia
crediderunt, et postmodum plurimus populus; unde dicitur dixit servo
suo: exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles,
caecos et claudos introduc huc. Ambrosius. Invitat autem pauperes,
debiles et caecos, ut ostendatur quod nullum debilitas corporis
excludit a regno, rariusque delinquat cui desit illecebra peccandi;
vel quod infirmitas peccatorum per misericordiam domini remittatur;
unde mittit ad plateas, ut de latioribus vicis ad angustam venirent
viam. Gregorius in Evang. Quia ergo venire superbi renuunt,
pauperes eliguntur: dicuntur enim debiles et pauperes qui iudicio suo
apud semetipsos infirmi sunt: nam pauperes et quasi fortes sunt qui
positi in paupertate superbiunt; caeci sunt qui nullius ingenii lumen
habent; claudi sunt qui rectos gressus in operatione non habent. Sed
dum horum vitia in membrorum debilitate significantur, sicut illi
peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque qui
invitantur et veniunt; sed peccatores superbi respuuntur, humiles
eliguntur. Hos itaque elegit Deus quos despicit mundus: quia
plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum; et tanto
celerius vocem Dei aliqui audiunt, quanto in hoc mundo non habent unde
delectentur. Cum ergo de vicis et plateis ad coenam quosdam dominus
vocat, illum populum designat qui tenere legis urbanam conversationem
noverat. Sed multitudo quae ex Israel populo credidit, locum superni
convivii non implevit; unde sequitur et ait servus: domine, factum
est ut imperasti, et adhuc locus est. Intravit enim iam frequentia
Iudaeorum; sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat
numerositas gentium; unde subditur et ait dominus servo: exi in vias
et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum convivas
suos colligi ex viis et sepibus praecipit, agrestem populum, idest
gentilem, quaerit. Ambrosius. Vel mittit ad vias et circa sepes,
quia hi apti sunt regno caelorum qui nullis praesentium cupiditatibus
occupati ad futura festinant, in quodam bono voluntatis tramite
constituti; et qui modo sepis, quae ab incultis culta secernat, et
incursus arceat bestiarum, norit bona malaque distinguere, et adversus
tentamenta nequitiae spiritualis, fidei munimen praetendere.
Augustinus de Verb. Dom. Venerunt de plateis et vicis gentes,
veniunt de sepibus haeretici: nam sepes qui construunt, divisiones
quaerunt. Abstrahantur a sepibus, evellantur a spinis. Sed cogi
nolunt: voluntate, inquiunt, nostra intremus. Non hoc dominus
imperavit: coge, inquit, intrare. Foris inveniatur necessitas,
nascitur inde voluntas. Gregorius. Qui ergo huius mundi
adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, compelluntur intrare.
Sed valde tremenda est sententia quae subinfertur dico autem vobis,
quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam. Nemo
ergo contemnat; ne dum vocatus excusat, cum voluntatem habuerit,
intrare non valeat.
|
|