|
Gregorius in Evang. Ad audita caelestia praemia inardescit animus,
iamque illic cupit assistere ubi se sperat sine fine gaudere. Sed ad
magna praemia perveniri non potest nisi per magnos labores; unde
dicitur ibant autem turbae multae cum eo, et conversus dixit ad illos:
si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et
filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest
esse meus discipulus. Theophylactus. Quia enim multi comitantium
ipsum non ex toto affectu, sed tepide sequebantur, ostendit qualem
deceat esse suum discipulum. Gregorius. Sed percunctari libet:
quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui
iubemur et inimicos diligere? Sed si vim praecepti perpendimus,
utrumque agere per discretionem valemus: ut eos qui nobis carnis
cognatione coniuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus; et
quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus.
Quasi enim per odium diligitur qui carnaliter sapiens, dum prava nobis
ingerit, non auditur. Ambrosius. Etenim si propter te dominus suae
renuntiat matri, dicens: quae est mater mea et qui fratres mei? Cur
tu domino tuo cupias anteferri? Sed neque ignorare naturam, neque
saevire dominus iubet; sed ita indulgere naturae ut venereris
auctorem, nec a Deo parentum amore desistas. Gregorius. Ut autem
dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de affectione
procedere, sed de caritate, addidit dicens adhuc autem et animam
suam. Constat ergo quia amando debet odisse proximum qui sic eum odit
sicut seipsum: seipsum: enim bene animam nostram odimus, cum eius
carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus,
eius voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur,
quasi per odium amatur. Cyrillus. Non est autem fugienda vita qua in
corpore vivitur, sed servanda, sicut et Paulus servavit, ut
Christum adhuc vivens in corpore praedicaret; sed ubi oportebat vitam
contemnere ut cursum consummaret, nec animam pretiosam sibi esse
fatetur. Gregorius. Hoc autem animae odium qualiter exhiberi
debeat, manifestat subdens qui non baiulat crucem suam et venit post
me, non potest meus esse discipulus. Chrysostomus. Non autem hoc
dicit ut trabem super humeros apponamus, sed ut semper mortem prae
oculis nostris habeamus; sicut et Paulus moriebatur quotidie, et
mortem contemnebat. Basilius. Crucem etiam tollens, mortem domini
annuntiabat, dicens: mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; quod
etiam nos in ipso Baptismate anticipamus, ubi vetus homo noster
crucifixus est, ut destruatur corpus peccati. Gregorius. Vel quia
crux a cruciatu dicitur, duobus modis crucem domini baiulamus; cum aut
per abstinentiam carnem affligimus, aut per compassionem proximi,
necessitatem illius nostram putamus. Sed quia nonnulli carnis
abstinentiam non pro Deo, sed pro inani gloria exhibent, et
compassionem non spiritualiter sed carnaliter impendunt, recte additur
et venit post me. Baiulare enim crucem, et post dominum ire est vel
carnis abstinentiam, vel compassionem proximorum pro studio aeternae
intentionis exhibere.
|
|