|
Gregorius in Evang. Quia sublimia praecepta data sunt, protinus
comparatio aedificandae sublimitatis adiungitur cum dicitur quis enim ex
vobis volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui
necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Omne enim quod agimus,
praevenire per studium considerationis debemus. Si igitur humilitatis
turrim construere cupimus, prius nos praeparare ad adversa huius
saeculi debemus. Basilius. Vel turris est alta speculatio ad
custodiam civitatis et perceptionem hostilium occursuum apta: ad huius
instar nobis datus est intellectus conservativus bonorum,
praemeditativus contrariorum; ad huius aedificationem praecipit dominus
sedentes ponere calculum, si suppetat facultas ad finem. Gregorius
Nyssenus. Insistendum est enim ut cuiuslibet ardui propositi terminus
attingatur variis augmentis mandatorum Dei, consummando opus divinum;
nam neque lapis unus est tota turris fabrica, neque unicum mandatum
ducit ad animae perfectionem; sed fundamentum oportet subsistere, et
secundum apostolum insuper apparatus est auri, et argenti, et
pretiosorum lapidum apponendus; unde subditur ne posteaquam posuerit
fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant
illudere ei dicentes, quia hic homo coepit aedificare, et non potuit
consummare. Theophylactus. Non enim debemus ponere fundamentum,
idest sequi Christi initium, et finem non imponere, sicut illi de
quibus Ioannes dicit quod multi ex discipulis eius abierunt retrorsum.
Vel fundamentum intellige doctrinalem sermonem, puta de abstinentia.
Opus est igitur praedicto fundamento operationis aedificium, ut
perficiatur nobis turris fortitudinis a facie inimici. Alioquin
deridetur homo a videntibus eum, tam hominibus quam Daemonibus.
Gregorius. In bonis enim operationibus intenti, nisi contra malignos
spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum
persuasores habemus. Sed ex minori ad maius similitudo subditur, ut
ex rebus minimis maiora pensentur; nam sequitur aut quis rex iturus
committere bellum adversus alium regem, nonne prius sedens cogitat si
possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad
se? Cyrillus. Incumbit enim nobis praelium contra spiritalia
nequitiae in caelestibus; urget autem nos et aliorum hostium
multitudo, carnale flagitium, lex saeviens in membris nostris, et
variae passiones, hoc est dira hostium multitudo. Augustinus de
quaest. Evang. Vel decem millia praeliaturi cum rege qui habet
viginti millia, significant simplicitatem Christiani hominis,
dimicaturi cum duplicitate Diaboli. Theophylactus. Est autem rex
peccatum regnans in nostro mortali corpore; sed et noster intellectus
creatus est rex. Ergo si repugnare velit peccato, toto animo cogitet
secum: nam Daemones sunt peccati satellites, qui videntur viginti
millium numero praecellere decem millia nostra: quia cum incorporei
sint, nobis comparati corporeis, multo maiorem fortitudinem habere
censentur. Augustinus. Sicut autem de turri non perfecta per
opprobrium deterruit dicentium quia hic homo coepit aedificare, et non
potuit consummare; sic in rege cum quo dimicandum est, ipsam pacem
accusavit, cum subdit alioquin, adhuc illo longe agente, legationem
mittens, rogat ea quae pacis sunt: significans etiam minas imminentium
tentationum a Diabolo non sustinere eos qui non renuntiant omnibus quae
possident, et pacem cum eo facere, consentiendo illi ad committendum
peccata. Gregorius. Vel aliter. In illo tremendo examine cum rege
nostro ex aequo ad iudicium non venimus; decem millia quippe ad viginti
millia, simplum ad duplum sunt. Cum duplo ergo exercitu contra
simplum venit, quia nos vix in solo opere praeparatos simul de opere et
cogitatione discutit. Dum ergo adhuc longe est, quia adhuc praesens
per iudicium non videtur, mittamus ad eum legationem lacrymas nostras,
misericordiae opera, hostias placationis; haec est nostra legatio,
quae regem venientem placat. Augustinus ad Laetam. Quomodo autem
pertineant istae similitudines, ipsa conclusione satis aperuit, dicens
sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non
potest meus esse discipulus. Itaque sumptus ad turrim aedificandam,
et valentia decem millium adversus regem qui viginti millia habet,
nihil aliud est, quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae sunt eius.
Praelocutio autem superior cum extrema locutione concordat: in eo enim
quod aliquis renuntiat omnibus quae sunt eius, etiam illud continetur
ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres,
et sorores, adhuc et animam suam. Omnia enim haec propria alicuius
sunt, quae plerumque implicant et impediunt ab obtinenda non ista
propria temporaliter transitura, sed in aeternum mansura communia.
Basilius. Est autem intentio domini per exempla praedicta non utique
praebere potestatem eius discipulum fieri vel non fieri, sicut licet
vel non inchoare fundamentum vel tractare pacem; sed ostendere
impossibilitatem divini beneplaciti observandi inter distrahentia
animam, inter quae periclitatur facta venalis ab astutiis Daemonis.
Beda. Distat autem inter renuntiare omnibus et relinquere omnia:
paucorum enim perfectorum est relinquere omnia, hoc est curas mundi
postponere; cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus, hoc est
sic tenere quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo.
|
|