|
Beda. Dixerat superius turrim virtutum non solum inchoandam, sed
etiam consummandam: ad quod pertinet quod dicitur bonum est sal.
Bonum est sal sapientiae spiritualis cordis arcana condire, immo cum
apostolis sal terrae fieri. Eusebius. Sal enim secundum substantiam
quidem ex aqua constat et spiritu, modicum quid terrestreitatis
participans. Desiccat autem fluidam naturam corruptorum corporum, ut
mortua corpora conservet. Merito igitur discipulos suos comparat
sali, eo quod ipsi regenerati sunt per aquam et spiritum. Cumque toti
spiritualiter viverent, et non secundum carnem, ad modum salis
corruptam vitam hominum in terra degentium convertebant, et virtuosa
vita suos sequaces oblectando condiebant. Theophylactus. Non solum
autem eos qui donati sunt magistrali gratia, sed etiam idiotas exposcit
ad modum salis fieri utiles proximis. Si vero qui futurus est utilis
aliis, fiat reprobus, iuvari non poterit; unde sequitur si autem sal
evanuerit, in quo condietur? Beda. Quasi dicat: si quis semel
condimento veritatis illuminatus ad apostasiam redierit, quo alio
doctore corrigetur? Qui scilicet eam quam ipse gustavit sapientiae
dulcedinem, vel adversis saeculi perterritus, vel illecebris illectus
abiecit; unde sequitur neque in terram, neque in sterquilinium utile
est; sed foras mittetur. Sal enim cum ad condiendos cibos carnesque
siccandas valere desierit, nulli iam usui aptum erit: neque enim in
terram utile est, cuius iniectu germinare prohibetur, neque in
sterquilinium agriculturae profuturum: sic qui post agnitionem
veritatis retrocedit, neque ipse fructum boni operis ferre, nec alios
excolere valet; sed foras mittendus est, hoc est ab Ecclesiae unitate
secernendus. Theophylactus. Verum, quia sermo parabolicus et
obscurus erat, excitans dominus auditores, ne qualitercumque
acciperent quod dictum est de sale, subdit qui habet aures audiendi,
audiat; hoc est, si cui sapientia inest, intelligat: aures enim hic
cognoscitivam vim animae et aptitudinem intelligendi accipere debemus.
Beda. Audiat etiam non contemnendo, sed obediendo, et faciendo quae
dicit.
|
|