|
Ambrosius. Didiceras in superioribus, saecularibus occupationibus
non teneri, caduca non praeferre perpetuis. Sed quia fragilitas
humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam
adversus errorem remedia tibi bonus medicus demonstravit, spem veniae
iudex misericors non negavit; unde subditur erant autem appropinquantes
ei publicani et peccatores ut audirent eum. Glossa. Idest, qui
publica exigunt vectigalia, vel conducunt, et qui lucra saeculi per
negotia sectantur. Theophylactus. Hoc enim exequebatur cuius causa
carnem susceperat, admittens peccatores, sicut medicus aegrotantes.
Sed Pharisaei vere criminosi huic pietati murmura recompensabant;
unde sequitur et murmurabant Pharisaei et Scribae, dicentes, quia
hic peccatores recipit et manducat cum illis. Gregorius in Evang.
Ex qua re colligitur quia vera iustitia compassionem habet, falsa
dedignationem; quamvis et iusti soleant recte peccatoribus indignari.
Sed aliud est quod agitur typo superbiae, aliud quod zelo
disciplinae: quia iusti, etsi foris increpationes per disciplinam
exaggerant, intus tamen dulcedinem per caritatem servant: praeponunt
sibi in animo ipsos plerumque quos corrigunt: quod agentes per
disciplinam subditos, et per humilitatem custodiunt semetipsos. At
contra hi qui de falsa iustitia superbire solent, ceteros quosque
despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt; et quo se
peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt: de quorum
numero Pharisaei erant, qui diiudicantes dominum quod peccatores
susciperet, arenti corde ipsum fontem misericordiae reprehendebant.
Sed quia aegri erant ita ut aegros se esse nescirent, quatenus quod
erant agnoscerent, caelestis medicus blandis eos fomentis curat;
sequitur enim et ait ad illos parabolam istam, dicens: quis ex vobis
homo? Similitudinem dedit quam in se homo recognosceret, et tamen ad
auctorem hominum pertineret: quia enim centenarius perfectus est
numerus, ipse centum ovem habuit, cum sanctorum Angelorum et hominum
naturam possedit; unde subditur qui habet centum oves. Cyrillus.
Hinc percipe latitudinem regni salvatoris nostri. Dicit enim oves
esse centum, referens numerum subiectarum sibi rationalium naturarum ad
integram multitudinem: est enim centenarius numerus perfectus ex decem
decadibus constitutus. Sed ex his una oberravit, scilicet genus
humanum, quod terram colit. Ambrosius. Dives pastor, cuius nos
omnes centesima portio sumus; unde sequitur et si perdiderit unam ex
illis. Gregorius. Una ovis tunc periit quando peccando homo pascua
vitae reliquit. In deserto autem nonagintanovem remanserant: quia
rationalis creaturae numerus, Angelorum videlicet et hominum, qui ad
videndum Deum conditus fuerat, pereunte homine, erat imminutus; unde
sequitur nonne dimittit nonaginta novem in deserto? Quia scilicet
Angelorum choros reliquit in caelo. Tunc autem homo caelum deseruit,
cum peccavit. Et ut perfecta summa ovium integraretur in caelo, homo
perditus quaerebatur in terra; unde sequitur et vadit ad illam quae
perierat, donec inveniat illam. Cyrillus. Numquid autem saeviens in
reliquas motus est pietate unius? Nequaquam: sunt enim illae in
tuto, circumsepiente illas potentissima dextera: sed magis oportebat
misereri pereuntis, ne imperfecta videretur residua multitudo: una
enim reducta, sortitur centenarius propriam speciem. Augustinus de
quaest. Evang. Vel illas nonaginta novem dixit quas reliquit in
deserto, superbos significans, tamquam solitudinem gerentes in animo,
dum solos se videri volunt; quibus ad perfectionem unitas deest: cum
enim quisque a vera unitate divellitur, superbe divellitur: suae
quippe potestatis esse cupiens, non sequitur unum, quod est Deus.
Uni autem deputat omnes per poenitentiam reconciliatos, quae
humilitate obtinetur. Gregorius Nyssenus. Cum autem pastor
invenisset ovem, non punivit: non duxit ad gregem urgendo; sed
superponens humero, et portans, clementer annumeravit gregi; unde
sequitur et cum invenerit ovem, imponit in humeros suos gaudens.
Gregorius. Ovem humeris suis imposuit, quia humanam naturam
suscipiens, peccata nostra ipse portavit. Inventa autem ove, ad
domum redit, quia pastor noster, reparato homine, ad regnum caeleste
rediit; unde sequitur et veniens domum, convocat amicos et vicinos,
dicens illis: congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae
perierat. Amicos et vicinos vocat Angelorum choros; quia amici eius
sunt, quia voluntatem eius continue in sua stabilitate custodiunt;
vicini quoque eius sunt, quia claritatem visionis illius sua
assiduitate perfruuntur. Theophylactus. Supernae igitur virtutes
oves dicuntur in eo quod omnis natura creata aspectu Dei bestialis
est; in eo vero quod rationalis est, amici et vicini dicuntur.
Gregorius. Et notandum, quod non dicit congratulamini inventae ovi,
sed mihi: quia videlicet eius est gaudium vita nostra; et cum nos ad
caelum reducimur, solemnitatem laetitiae illius implemus. Ambrosius.
Angeli autem, quoniam sunt rationales, non immerito hominum
redemptione laetantur; unde sequitur dico vobis, quod ita gaudium erit
in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta
novem iustis, qui non indigent poenitentia. Hoc proficiat ad
incentiva probitatis, si unusquisque conversionem suam gratam fore
credat coetibus Angelorum, quorum aut affectare patrocinium, aut
vereri debet offensam. Gregorius. Plus autem de conversis
peccatoribus quam de stantibus iustis in caelo gaudium esse fatetur;
quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt,
stant quidem in via iustitiae, sed tamen ad caelestem patriam anxie non
anhelant, et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua,
quia securi sibi sunt quod nulla commiserint mala graviora: at contra
nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo
dolore compuncti, ad amorem Dei inardescunt, et quia errasse se a
Deo considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant.
Maius ergo gaudium fit in caelo, quia et dux in praelio plus eum
militem diligit qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam
eum qui numquam terga praebuit, et numquam aliquid fortiter fecit.
Sic agricola illam amplius terram amat quae post spinas uberes fructus
profert, quam eam quae numquam spinas habuit, et numquam fertilem
messem producit. Sed inter haec sciendum est, quia sunt plerique
iusti, in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum
poenitentia praeponi nullatenus possit. Hinc ergo colligendum quantum
Deo gaudium faciat quando humiliter plangit iustus, si facit in caelo
gaudium quando hoc quod male gessit, per poenitentiam damnat iniustus.
|
|