|
Cyrillus. Per praecedentem parabolam, in qua genus humanum dicebatur
ovis erratica, docebamur nos fore creatura sublimis Dei, qui fecit
nos, et non ipsi nos; cuius pascuae oves sumus: subiungitur secunda
parabola, qua genus humanum comparatur drachmae quae periit; per quam
ostendit nos ad similitudinem et imaginem regiam factos esse, scilicet
summi Dei: nam drachma nummus est impressam habens regiam figuram;
unde dicitur aut quae mulier habens decem drachmas. Gregorius in
Evang. Qui significatur per pastorem, ipse per mulierem; ipse enim
Deus, ipse et Dei sapientia. Angelorum autem et hominum naturam ad
cognoscendum se dominus condidit, et ad similitudinem suam creavit.
Decem ergo drachmas habuit, quia novem sunt chori Angelorum; sed ut
compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus. Augustinus
de quaest. Evang. Vel in novem drachmis, sicut et in nonaginta
novem ovibus, ponit eorum significationem qui de se praesumentes
peccatoribus ad salutem redeuntibus se praeponunt: unum enim deest a
novem ut decem sint, et a nonaginta novem ut centum sint; cui uni
deputat omnes per poenitentiam reconciliatos. Gregorius. Et quia
imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdiderat, quando homo,
qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui
conditoris recessit; et hoc est quod subditur si perdiderit drachmam
unam, nonne accendit lucernam? Accendit mulier lucernam, quia Dei
sapientia apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est;
lumen vero in testa est divinitas in carne: accensa autem lucerna,
sequitur et evertit domum: quia scilicet mox ut eius divinitas per
carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit: quia eversionis
sermo non discrepat in eo quod in aliis codicibus legitur emundat: quia
prava mens si non prius prae timore evertitur, ab assuetis vitiis non
mundatur. Eversa autem domo, invenitur drachma; sequitur enim et
quaerit diligenter donec inveniat; quia scilicet cum perturbatur
conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris.
Gregorius Nazianzenus. Inventa autem drachma, caelestes virtutes
facit participes gaudii, quas ministras dispensationis fecit; unde
sequitur et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens:
congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
Gregorius. Supernae enim virtutes tanto divinae sapientiae iuxta
sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant.
Theophylactus. Vel amicae sunt, ut exequentes voluntatem ipsius:
vicinae vero, ut incorporeae; vel forte amicae ipsius sunt omnes
supernae virtutes, vicinae vero sunt propinquiores, scilicet throni,
Cherubim et Seraphim. Gregorius Nyssenus. Vel aliter. Hoc reor
dominum nobis proponere in inquisitione perditae drachmae, quia nulla
nobis a ceteris virtutibus utilitas provenit, quas drachmas vocat,
quamvis praesto sint omnes, una sola deficiente animae viduatae, qua
scilicet divinae similitudinis nitorem sortitur: propter quod primo
quidem iubet lucernam accendere, scilicet verbum divinum, quod
abscondita patefacit. Vel forsan poenitentiae lampadem, sed in domo
propria, idest in seipso et in sua conscientia, oportet perquirere
drachmam perditam, idest regis imaginem, quae non penitus deperiit,
sed est tecta sub fimo, qui significat carnis contagia; quibus
studiose abstersis, idest dilutis per solertiam vitae, elucescit quod
quaeritur: unde oportet ipsam quae invenit gratulari; necnon ad
participia gaudii vocare vicinas, idest contubernales virtutes, idest
rationabilem et concupiscibilem et innatum iracundiae affectum, et si
quae sint tales vires circa animam consideratae, quas docet gaudere in
domino. Deinde concludens parabolam, subdit ita dico vobis, gaudium
erit Angelis super uno peccatore poenitentiam agente. Gregorius.
Poenitentiam agere est praeterita mala plangere, et plangenda non
perpetrare. Nam qui sic alia deplorat ut tamen alia committat, adhuc
poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. Cogitandum est etiam ut
per hoc conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, sibi
abscindere debeat etiam concessa; et se reprehendat in minimis qui se
meminit in maximis deliquisse.
|
|