|
Ambrosius. Tres ex ordine Lucas parabolas posuit: ovis quae
perierat et inventa est; drachmae quae perierat, et inventa est;
filii qui erat mortuus et revixit; ut triplici remedio provocati
vulnera nostra curemus. Christus ut pastor te suo corpore vehit,
quaerit ut mater Ecclesia, recipit Deus pater: prima misericordia,
secunda suffragatio, tertia reconciliatio. Chrysostomus. Est etiam
inter parabolas supradictas ratio distinctionis secundum personas vel
mentes peccantium, ut pater filium recipiat poenitentem, qui arbitrii
sui libertate utitur, ut cognoscat unde ceciderit; pastor vero ovem
errantem et non sapientem reverti requirat, et humeris suis referat,
irrationabili animali imprudentem hominem comparans, qui alieno dolo
circumventus, erraverat sicut ovis. Praesens ergo parabola proponitur
cum dicitur ait autem: homo quidam habuit duos filios. Sunt qui
dicant de duobus filiis istis seniorem Angelos esse, iuniorem vero
hominem ponunt, qui in longinquam peregrinationem abierit, quando in
terram de caelis et Paradiso cecidit: et aptant consequentia,
respicientes ad casum vel statum Adae. Sed hic sensus pius quidem
videtur, nescio tamen si verus sit: quia iunior filius ad poenitentiam
venit sua sponte, recordatus praeteritae abundantiae patris sui;
dominus autem veniens ad poenitentiam vocavit humanum genus, dum sponte
sua regredi, unde ceciderat, non cogitaret. Deinde senior filius in
reditu et salute fratris sui tristatur; cum dominus dicat laetitiam
esse apud Angelos super uno peccatore poenitentiam agente. Cyrillus.
Quidam vero per seniorem filium dicunt significari Israel secundum
carnem; per alium vero qui discessit a patre describitur multitudo
gentium. Augustinus de quaest. Evang. Hic ergo homo habens duos
filios, Deus habens duos populos intelligitur, tamquam duas stirpes
generis humani: unam eorum qui permanserunt in unius Dei cultu,
alteram eorum qui usque ad colendum idola deseruerunt Deum. Ab ipso
ergo exordio creaturae mortalium, maior filius ad cultum unius Dei
pertinet, minor autem petit ut sibi pars substantiae quae eum
tangeret, daretur a patre; unde sequitur et dixit adolescentior ex
illis patri: pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit;
tamquam anima potestate sua delectata, id quod illi est vivere,
intelligere, meminisse, vel ingenio alacri excellere, petit, quae
divina sunt munera. Haec autem in potestate sua accepit per liberum
arbitrium; unde sequitur et divisit illis substantiam.
Theophylactus. Hominis substantia rationalitas est, quam comitatur
libertas arbitrii; et similiter quaecumque dominus dedit nobis, pro
substantia nostra putabitur, ut caelum, terra et universa creatura,
lex et prophetae. Ambrosius. Vides autem, quod divinum patrimonium
petentibus datur; nec putes culpa patris, quod adolescentiori dedit:
nulla Dei regno infirma aetas, nec fides gravatur annis. Ipse certe
se iudicavit idoneum qui poposcit: atque utinam non recessisset a
patre; impedimentum nescisset aetatis; sequitur enim et non post
multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre
profectus est in regionem longinquam. Chrysostomus. Minor filius in
regionem longinquam profectus est, non localiter a Deo decedens, qui
ubique est, sed affectu: fugit enim Deum peccator ut a longinquo
stet. Augustinus de Verb. Dom. Quisquis enim ita vult esse
similis Deo ut fortitudinem suam ad illum custodiat, non ab illo
recedat, ei cohaerendo, ut custodiat similitudinem et imaginem ad quam
factus est. Porro si perverse vult imitari Deum, ut quomodo Deus
non habet a quo regatur, sic ipse velit sua potestate uti, ut nullo
regente vivat; quid restat nisi ut recedens ab eius calore torpescat,
recedens a veritate vanescat? Augustinus de quaest. Evang. Quod
autem non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus peregre
proficisceretur in regionem longinquam, quae est oblivio Dei; hoc est
quia non multo post institutionem humani generis placuit animae per
liberum arbitrium ferre secum velut quamdam potentiam naturae suae, et
deserere eum a quo condita est, fidens de viribus suis; quas vires
tanto consumit citius, quanto eum deseruit a quo datae sunt; unde
sequitur et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Luxuriosam vero vel prodigam vitam vocat amantem fundere atque spatiari
pompis exterioribus, intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae
ad alia procedunt, et relinquit eum qui sibi est interior; unde
sequitur et postquam consummasset omnia, facta est fames magna in
regione illa. Fames est indigentia verbi veritatis. Sequitur et ipse
coepit egere. Ambrosius. Merito egere coepit qui thesauros
sapientiae et scientiae Dei, divitiarumque caelestium altitudinem
dereliquit. Sequitur et abiit, et adhaesit uni civium regionis
illius. Augustinus. Unus civium regionis illius aliquis aereus
princeps est ad militiam Diaboli pertinens, cuius villa est modus
potestatis ipsius; de qua sequitur et misit illum in villam suam, ut
pasceret porcos. Porci sunt immundi spiritus qui sub ipso erant.
Beda. Porcos autem pascere est ea quibus immundi spiritus gaudent,
operari. Sequitur et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas
porci manducabant. Ambrosius. Siliqua genus leguminis est, intus
inanis, foris mollis, quo corpus non reficitur, sed impletur, ut sit
magis oneri quam usui. Augustinus. Siliquae ergo, quibus porcos
pascebat, saeculares doctrinae sunt, steriles, vanitatem
personantes, de quibus laudes idolorum fabularumque ad deos gentium
pertinentium vario sermone atque carminibus percrepant; quibus
Daemonia delectantur: unde cum iste satiari cupiebat, aliquid solidum
et rectum, quod ad beatam vitam pertineret, invenire volebat in
talibus, et non poterat; unde sequitur et nemo illi dabat.
Cyrillus. Sed cum Iudaei multipliciter arguantur in sacra Scriptura
de multis criminibus, quomodo populo illi convenient verba maioris
filii dicentis ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum
praeterivi? Est ergo hic sensus parabolae. Arguentibus eum
Pharisaeis et Scribis quod reciperet peccatores, proponit praesentem
parabolam, in qua hominem vocat Deum, qui pater est duorum fratrum,
iustorum scilicet et peccatorum; quorum primus gradus est iustorum ab
initio iustitiam sequentium, secundus gradus est hominum per
poenitentiam ad iustitiam reductorum. Basilius. Facit etiam ad
antiquioris consistentiam magis animus senilis et gravitas, quam
canities capillorum; nec qui secundum aetatem est iuvenis increpatur,
sed iuvenis moribus, qui secundum passiones vivit. Titus. Abiit
ergo adolescentior nondum adultus mente, petitque a patre id quod ei de
hereditate contingit, ut scilicet non ex necessitate serviat: sumus
enim animalia rationalia liberum arbitrium habentia. Chrysostomus.
Dicit autem Scriptura dividere patrem ex aequo filiis duobus
substantiam suam, idest scientiam boni et mali, quae verae et
perpetuae sunt opes animae bene utentis. Quae enim ex Deo est in
prima nativitate hominibus substantia rationalis, aequaliter cunctis
nascentibus datur. De subsequenti autem conversatione unusquisque plus
aut minus huius substantiae possidere invenitur, dum unus ea quae
sumpserit patris esse credens, quasi paterna custodit; alius sicut
propriae possessionis licentia dissipandis abutitur. Ostenditur autem
libertas arbitrii: quia pater neque discedere volentem retinuit, ne
liberi arbitrii auferat potestatem; neque manere cupientem cogit
abscedere. Abiit autem longe, non locorum translatione, sed mentis
declinatione; unde sequitur peregre profectus est in regionem
longinquam. Ambrosius. Quid enim longinquius est quam a se
recedere, nec regionibus, sed moribus separari? Etenim qui se a
Christo separat, exul est patriae, et civis mundi. Merito ergo
prodegit patrimonium qui recessit ab Ecclesia. Titus. Unde et
denominatus est prodigus, dissipans substantiam suam, idest
intellectum rectum, castimoniam, documenta veritatis, notitiam
genitoris, memoriam creationis, sensum. Ambrosius. Facta est autem
in regione illa fames non epularum, sed bonorum operum atque virtutum,
quae sunt miserabiliora ieiunia: etenim qui recedit a verbo Dei,
esurit, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei, et
qui recedit a thesauro eget. Egere ergo ideo coepit et famem pati,
quia nihil prodigae satis est voluntati. Abiit itaque, et adhaesit
uni civium: qui enim haeret, in laqueo est; et videtur civis iste
princeps esse istius mundi. Denique ad villam eius mittitur, quam
emit qui se excusat a regno. Beda. In villam enim mitti est
substantiae mundialis cupiditate subiugari. Ambrosius. Pascit autem
porcos illos in quos petit Diabolus introire, in sordibus ac foetore
viventes. Theophylactus. Hos igitur pascit qui alios praecellit in
vitio, ut sunt lenones, archipraedones, archipublicani, qui aliis
sunt doctores operationis malae. Chrysostomus. Vel spiritualibus
destitutus operibus, quasi prudentia et intellectu, porcos pascere
dicitur, hoc est, sordidas et immundas in anima sua cogitationes
nutrire: et edit escas irrationabiles pravae conversationis, dulces
quidem egenti bonorum: quia suave perversis videtur omne opus carneae
voluptatis, quae virtutes animae penitus enervat et perimit.
Huiusmodi cibos quasi porcinos et male dulces, idest carnalium
delectationum illecebras, siliquarum nomine Scriptura designat.
Ambrosius. Cupiebat autem siliquis ventrem implere suum: nec enim
alia est cura luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant.
Theophylactus. Quibus nullus dat saturitatem malorum; distat enim a
Deo qui talibus vescitur. Daemones autem ad hoc student, ne unquam
saturitas malorum proveniat. Glossa. Vel nemo illi dabat, quia cum
Diabolus aliquem suum facit, ultra ei abundantiam non procurat,
sciens eum esse mortuum.
|
|