|
Gregorius Nyssenus. Contempserat patrem in primo recessu
adolescentior filius, et opes paternas profuderat: at ubi lapsu
temporis est attritus laboribus, dum mercenarius fieret, et eodem cum
porcis pabulo pasceretur, rediit in domum paternam castigatus; unde
dicitur in se autem reversus dixit: quanti mercenarii in domo patris
mei abundant panibus? Ego autem hic fame pereo. Ambrosius. Bene in
se revertitur, quia a se recessit: etenim qui ad Deum regreditur, se
sibi reddit; et qui recedit a Christo, se sibi abdicat. Augustinus
de quaest. Evang. In se autem reversus est cum ab eis quae
forinsecus frustra illiciunt et seducunt, in conscientiae suae
interiora suam intentionem reduxit. Gregorius Nazianzenus. Est
autem secundum tres differentias obedientiae discretio: aut enim
metuentes supplicia declinamus a malo, et sumus in dispositione
servili; aut mercedis lucra venantes exequimur quae mandantur,
mercenariis assimilati; aut ipsius gratia boni et dilectionis ad eum
qui dedit legem servimus; et sic dispositionem redolemus filiorum.
Ambrosius. Filius enim, qui habet sancti spiritus pignus in corde,
saecularis mercedis lucra non quaerit, sed ius servat heredis. Sunt
etiam mercenarii boni qui conducuntur ad vineam; isti non siliquis,
sed panibus abundant. Augustinus. Unde autem hoc scire poterat in
quo tanta erat oblivio Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi
quia ista recogitatio resipiscentis est, cum Evangelium
praedicaretur? Iam poterat talis animadvertere, multos praedicare
veritatem; inter quos quidam essent non ipsius amore veritatis ducti,
sed cupiditate comparandorum saecularium commodorum; qui tamen non
aliud annuntiant, sicut haeretici: unde mercenarii recte appellantur:
in eadem quippe domo sunt eumdem panem verbi tractantes, non tamen in
hereditatem aeternam vocati, sed temporali mercede conducti.
Chrysostomus. Signanter autem subdit ego autem hic fame pereo: quasi
diceret: ego non alienus, sed filius boni patris, et frater filii
obsequentis, ego liber et generosus, factus sum miserior mercenariis,
a summa celsitudine primae nobilitatis ad infimam humilitatem delapsus.
Gregorius Nyssenus. Non prius autem rediit ad pristinam
felicitatem, quam in se rediens sentiret opprimentis aerumnae
praesentiam, et meditaretur poenitentiae verba, quae subduntur:
surgam. Augustinus. Quia iacebat; et ibo, quia longe aberat; ad
patrem meum, quia sub principe porcorum erat. Cetera vero sunt
poenitentiam meditantis in confessione peccati, nondum tamen agentis:
non enim iam dicit patri, sed dicturum se esse promittit cum venerit.
Intelligas igitur, hoc nunc accipiendum esse venire ad patrem, in
Ecclesia constitui per fidem, ubi peccatorum legitima et fructuosa iam
possit esse confessio. Dicit ergo dicturum se esse patri: pater.
Ambrosius. Quam misericors qui offensus. Nec paternum nomen
dedignatur audire. Peccavi. Haec est prima confessio apud auctorem
naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. Sed si Deus
novit omnia, vocem tamen tuae confessionis expectat: ore enim
confessio fit ad salutem quia alleviat pondus erroris quisquis ipse se
onerat; et accusationis excludit invidiam qui accusatorem praevenit
confitendo. Frustra velis occultare quem nihil fallit, et sine
periculo prodas quod scias esse iam cognitum: confitere magis ut
interveniat pro te Christus, roget pro te Ecclesia, illacrymet
populus; nec verearis ne non impetres. Advocatus spondet veniam,
patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis
pollicetur assertor. Subdit autem in caelum et coram te.
Chrysostomus. Dicens coram te, ostendit hunc patrem Deum debere
intelligi: Deus enim solus conspector est omnium, a quo nec in corde
meditata peccata abscondi possunt. Augustinus. Utrum autem hoc est
peccatum in caelum quod est coram te, ut caelum appellaverit ipsam
summitatem patris; an potius peccavi in caelum coram sanctis animabus,
coram te autem in ipso penetrali conscientiae? Chrysostomus. Vel
caelum hoc loco intelligatur Christus: qui enim in caelum peccat,
quod etsi supernum, tamen visibile elementum est, ipse est qui peccat
in hominem quem suscepit filius Dei pro salute nostra. Ambrosius.
Vel peccato animae caelestia significantur dona spiritus imminuta; vel
quia ab illius gremio matris Ierusalem quae est in caelo non oportuit
deviari. Deiectus autem se exaltare non debet; unde subdit iam non
sum dignus vocari filius tuus. Et ut merito suae humilitatis possit
attolli, subdit fac me sicut unum de mercenariis tuis. Beda. Ad
filii affectum, qui omnia quae patris sunt, sua esse non ambigit,
aspirare nequaquam praesumit; sed mercenarii statum iam pro mercede
serviturus desiderat; verum nec hunc quidem nisi paterna dignatione se
mereri posse testatur. Gregorius Nyssenus. Hunc autem filium
prodigum spiritus sanctus nobis descripsit, ut instruamur nos qualiter
debeamus cordis deplorare peccamina. Chrysostomus. Qui postquam
dixit ibo ad patrem meum, quod ei cuncta attulit bona, non mansit,
sed totum iter transivit; sequitur enim et surgens venit ad patrem
suum. Sic et nos faciamus, nec pigeat nos longitudinis viae: quia si
voluerimus, fiet regressus celer et facilis, dummodo deseramus
peccatum, quod nos a domo paterna eduxit. Est autem pater redeuntibus
clemens: nam subditur cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater
suus. Augustinus. Ante enim quam intelligeret Deum longe existens,
cum tamen iam pie quaereret, vidit illum pater ipsius. Impios enim,
et superbos convenienter non videre dicitur tamquam ante oculos non
habens: ante oculos enim haberi nonnisi qui diliguntur, dici solent.
Chrysostomus. Sensit autem pater poenitentiam; non expectavit
recipere confessionis verba, sed praevenit petitionem, misericorditer
agens: unde subditur et misericordia motus est. Gregorius Nyssenus.
Confessionis meditatio placavit ei patrem, ut obviam iret ei, et
oscula collo conferret; sequitur enim et accurrens cecidit super collum
eius, et osculatus est eum. Quod significat rationale iugum hominis
ori impositum per evangelicam traditionem, quae abiecit observantiam
legis. Chrysostomus. Quid enim est aliud quod occurrit, nisi quia
nos, peccatis impedientibus, nostra virtute ad Deum pervenire non
poteramus? Ipse autem potens ad invalidos pervenire descendit.
Osculatur autem os, per quod emissa de corde confessio poenitentis
exierat, quam pater laetus excepit. Ambrosius. Occurrit igitur
tibi, quia audit te intra mentis secreta tractantem: et cum adhuc
longe sis, occurrit, ne quis impediat: complectitur quoque: in
occursu enim praescientia est, in complexu clementia; et quasi quodam
patrii amoris affectu supra collum cadit, ut iacentem erigat, et
oneratum peccatis atque in terrena deflexum reflectat ad caelum. Malo
ergo filius esse, quam ovis: ovis enim a pastore reperitur, a patre
filius honoratur. Augustinus de quaest. Evang. Vel accurrens
cecidit super collum eius: non enim pater unigenitum filium suum
deseruit, in quo usque in nostram longinquam peregrinationem cucurrit:
quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Cadere autem
super collum eius, est humiliare in amplexum eius brachium suum, quod
est dominus Iesus Christus. Consolari autem verbo gratiae Dei ad
spem indulgentiae peccatorum, hoc est post longa itinera remeantem
mereri a patre osculum caritatis. Incipit autem iam constitutis in
Ecclesia peccata confiteri, nec dicit omnia quae dicturum se esse
promiserat; sequitur enim dixitque filius ei: pater, peccavi in
caelum et coram te: iam non sum dignus vocari filius tuus. Hoc enim
vult fieri per gratiam, quo se indignum per merita fatetur. Non addit
quod in illa meditatione dixerat fac me sicut unum de mercenariis tuis:
cum enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat; quod post
osculum patris generosissime iam dedignabatur. Chrysostomus. Pater
autem ad filium sermonem non dirigit, sed ministris loquitur: quia qui
poenitet orat: sed responsum verbo vere non accipit, misericordiam
vero efficaciter in effectu intuetur; sequitur enim dixit autem pater
ad servos suos: cito proferte stolam primam, et induite illum.
Theophylactus. Servos vel Angelos intelligas administratorios
spiritus, vel sacerdotes, qui Baptismate et verbo doctrinae animam
vestiunt in ipso Christo. Quotquot enim in Christo baptizati sumus,
Christum induimus. Augustinus. Vel stola prima est dignitas quam
perdidit Adam; servi qui eam proferunt, sunt reconciliationis
praedicatores. Ambrosius. Vel stola est amictus sapientiae, quo
nuda corporis apostoli tegunt. Accepit autem sapientiam primam: est
enim et alia quae mysterium nescit. Annulus autem est sincerae fidei
signaculum et expressio veritatis; de quo sequitur et date annulum in
manum eius. Beda. Idest in operatione, ut per opera fides
clarescat, et per fidem opera confirmentur. Augustinus. Vel annulus
in manu pignus est spiritus sancti, propter gratiae participationem,
quae digito bene significatur. Chrysostomus. Vel iubet annulum
dari, sive signaculum salutaris symbolum, seu magis desponsationis
insigne et nuptiarum pignus, quibus Christus Ecclesiam sponsat, cum
anima resipiscens per annulum fidei iungitur. Augustinus.
Calceamenta autem in pedes praeparatio est evangelizandi ad non
tangenda terrena; de quibus sequitur et calceamenta in pedes eius.
Chrysostomus. Vel mandat calceamenta pedibus imponi, aut propter
cooperienda vestigia, ut per lubricum mundi istius iter fixus incedat;
aut propter mortificationem membrorum: vitae enim nostrae cursus in
Scripturis pes appellatur; et mortificationis species calceamentis
imponitur, quia de animalium mortuorum pellibus conficiuntur. Addit
et vitulum illi saginatum, iugulandum in convivii exhibitione;
sequitur enim et adducite vitulum saginatum, idest dominum Iesum
Christum; quem vitulum nominat propter hostiam corporis immaculati:
saginatum autem dixit, quia pinguis et opimus intantum est ut pro
totius mundi salute sufficiat. Non autem ipse pater vitulum
immolavit, sed aliis immolandum tradidit; permittente enim patre
consentiens filius ab hominibus crucifixus est. Augustinus. Vel
vitulus saginatus est ipse dominus, secundum carnem satiatus
opprobriis. Quod autem imperat ut adducant eum, quid aliud est nisi
ut praedicent eum, et annuntiando faciant venire in exhausta fame
viscera filii esurientis? Nam etiam ut occidant eum iubet: hoc est,
ut mortem eius insinuent: tunc enim cuique occiditur cum credit
occisum: sequitur enim et manducemus. Ambrosius. Bene carnem
vituli, quia sacerdotalis est victima, quae pro peccatis fiebat.
Epulantem autem inducit, cum dicit epulemur, ut ostenderet quoniam
paternus est cibus, salus nostra; et patris est gaudium, nostrorum
redemptio peccatorum. Chrysostomus. Ipse enim pater gaudet in reditu
filii, et convivatur in vitulo: quia misericordiae suae fructum in
immolatione filii sui gaudens creator, in acquisitione populi credentis
epulatur; unde sequitur quia hic filius meus mortuus erat et revixit;
perierat, et inventus est. Ambrosius. Ille periit qui fuit.
Itaque gentes non sunt, Christianus est. Potest tamen et hic una
species accipi generis humani. Fuit Adam, et in illo fuimus omnes;
periit Adam, et in illo omnes perierunt. Homo igitur in illo homine
qui perierat reformatur. Potest et de agente poenitentiam dictum
videri, quia non moritur nisi qui aliquando vixerit. Et gentes quidem
cum crediderint, per gratiam vivificantur; qui vero lapsus fuerit,
per poenitentiam reviviscit. Theophylactus. Quantum ergo ad vitiorum
conditionem mortuus fuerat desperatus; sed quantum ad humanam naturam,
quae mutabilis est, et potest a vitio ad virtutem converti, deperditus
dicitur: nam minus est perdi quam mori. Quilibet autem revocatus et
mundatus a crimine, saginati vituli particeps causa laetitiae fit patri
et famulis eius, idest Angelis et sacerdotibus; unde sequitur et
coeperunt omnes epulari. Augustinus. Istae epulae atque festivitas
nunc celebrantur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa:
vitulus enim ille in corpore et sanguine dominico et offertur patri, et
pascit totam domum.
|
|