|
Beda. Murmurantibus de peccatorum susceptione Scribis et
Pharisaeis; tres per ordinem parabolas salvator posuit: duabus primis
quantum ipse cum Angelis de poenitentium salute gaudeat insinuat; in
hac vero tertia non suum tantummodo suorumque gaudium demonstrat, sed
et invidentium murmur reprehendit; dicitur enim erat autem filius eius
senior in agro. Augustinus de quaest. Evang. Maior filius populus
Israel est, non quidem profectus in longinquam regionem, sed tamen in
domo non est: in agro autem est; idest, in ipsa hereditaria opulentia
legis et prophetarum terrena potius operatur. Veniens autem de agro
domum appropinquare coepit; idest, labore servilis operis improbato,
ex eisdem Scripturis Ecclesiae libertatem consideravit; unde sequitur
et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et
chorum; idest, spiritu sancto plenos vocibus consonis Evangelium
praedicare; sequitur enim et vocavit unum de servis, et interrogavit
quid hoc esset: idest, sumit ad legendum aliquem prophetarum, et in
eo quaerens quodammodo interrogat unde ista festa in Ecclesia
celebrantur, in qua se esse non videt. Respondet ei servus patris
propheta; sequitur enim isque dixit illi: frater tuus venit et occidit
pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit; quasi dicat:
in extremis terrae fuit frater tuus; sed inde maior exultatio
cantantium domino canticum novum, quia laus eius ab extremis terrae,
et propter eum qui absens erat, occisus est vir sciens ferre
imbecillitatem: quia quibus non est narratum de eo viderunt.
Ambrosius. Adolescentiori autem filio, idest populo ex gentibus,
Israel, tamquam maior frater, beneficium paternae benedictionis
invidit; quod faciebant Iudaei, quia Christus cum gentibus
epularetur; unde sequitur indignatus est autem, et nolebat introire.
Augustinus. Indignatur etiam et nunc, et adhuc non vult intrare.
Cum ergo plenitudo gentium introierit, egredietur opportuno tempore
pater eius, ut etiam omnis Israel salvus fiat; unde sequitur pater
ergo illius egressus coepit rogare eum. Erit enim quandoque aperta
vocatio Iudaeorum in salutem Evangelii; quam manifestationem
vocationis tamquam egressum patris appellat ad rogandum maiorem filium.
Deinde quae respondit maior filius, quaestiones duas habent; sequitur
enim at ille respondens dixit patri suo: ecce tot annis servio tibi,
et nunquam mandatum tuum praeterivi. De mandato non praetergresso
facile illud occurrit, non de omni mandato dictum, sed de uno maxime
necessario, quod nullum alium Deum praeter unum creatorem omnium
colere visus est. Neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in
his intelligitur personam habere qui numquam ab uno Deo ad simulacra
conversi sunt. Quamquam enim terrena desideraret, ab uno tamen Deo
iste desiderabat bona, quamvis communia cum pecoribus: unde et in
Psalmo 72, 23 dicitur: ut iumentum factus sum apud te, et ego
semper tecum. Sed quis est hoedus quem numquam accepit ad epulandum?
Sequitur enim et nunquam dedisti mihi hoedum, ut cum amicis meis
epularer. Peccator hoedi nomine significari valet. Ambrosius.
Iudaeus hoedum requirit, Christianus agnum; et ideo illis Barabbas
solvitur, nobis agnus immolatur. Quae res etiam in hoedo videtur,
quia Iudaei ritum veteris sacrificii perdiderunt. Vel qui hoedum
quaerunt, expectant Antichristum. Augustinus. Sed non invenio
exitum huius sententiae. Multum enim absurdum est eum cui post dicitur
tu mecum es semper, hoc a patre optasse ut Antichristo crederet.
Neque omnino aliquem Iudaeorum, qui Antichristo credituri sunt,
istum filium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo
hoedo, si ipse est Antichristus, qui ei non crederet? At si hoc est
epulari ex hoedi occisione, quod est de Antichristi perditione
laetari; quomodo dicit filius quem recepit pater, hoc sibi non fuisse
concessum, cum omnes filii de eius perditione laetaturi sint? Ipsum
igitur sibi dominum negatum ad epulandum conqueritur, dum eum
peccatorem putat: cum enim hoedus est illi genti, idest cum eum
sabbati violatorem et profanatorem aestimat, iucundari epulis illius
non meruit. Gregorius. Quod autem dicit cum amicis meis, aut ex
persona principum cum plebe intelligatur, aut ex persona populi
Hierosolymitani, cum ceteris populis Iuda. Hieronymus. Vel dicit
nunquam dedisti mihi hoedum; idest, nullus sanguis prophetae vel
sacerdotis a Romano imperio nos liberavit. Ambrosius. Impudens
autem filius similis est publicano iustificanti se, quia legem servabat
in littera: impie accusabat fratrem, quod cum meretricibus paternam
substantiam prodegisset; sequitur enim sed postquam filius tuus hic,
qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi
vitulum saginatum. Augustinus. Meretrices autem sunt superstitiones
gentilium, cum quibus substantiam dissipat qui, relicto vero connubio
veri Dei, cum Daemone foeda cupiditate fornicatur. Hieronymus. In
hoc autem quod dicit occidisti illi vitulum saginatum, confitetur
venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Augustinus. Non
autem pater eum quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam
eius approbans, ad perfectionem potioris atque iucundioris exultationis
invitat; unde sequitur at ipse dixit illi: fili, tu semper mecum es.
Hieronymus. Vel quod dixerat, iactantia est, non veritas; cui
pater non consentit, sed alia compescit ratione, dicens mecum es,
lege qua stringeris: non quia non peccaverit, sed quia Deus eum
semper castigando retraxit. Nec mirum si patri mentitur qui fratri
invidet. Ambrosius. Sed bonus pater etiam hunc salvare cupiebat,
dicens tu mecum semper es, vel quasi Iudaeus in lege, vel quasi
iustus in communione. Augustinus. Quid autem sibi vult quod addidit
et omnia mea tua sunt, quasi non sint et fratris? Sed sic a perfectis
et immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et
omnia singulorum: ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum
angustia caritas tenet. Sed quomodo omnia? Nonne et Angelos Deus
in possessionem tali filio subiecisse putandus est? Si possessionem
sic accipias ut eius possessor ipse sit dominus, non utique omnia: non
enim domini erimus, sed consortes potius Angelorum. Si vero
possessio sic intelligitur; quomodo recte dicimus possidere animas
veritatem, non invenio cur non vere ac proprie id possimus accipere:
non enim illud loquimur ut dominas veritatis dicamus animas. Aut si
nomine possessionis ab hoc sensu impedimur, illud quoque auferatur:
non enim ait pater: omnia possides, sed omnia mea tua sunt; nec tamen
ut ipsius domini. Quod enim est in nostra pecunia, potest familiae
nostrae vel alimentum esse, vel ornamentum, vel aliud huiusmodi. Et
certe cum ipsum patrem recte ille possit suum dicere, non video quomodo
quae ipsius sunt, non etiam recte sua vocare possit, diversis dumtaxat
modis. Cum enim beatitudinem illam obtinuerimus, nostra erunt ad
videndum superiora, ad convivendum aequalia, ad dominandum inferiora.
Congaudeat igitur securissimus maior frater. Ambrosius. Si enim
desinat invidere, omnia sua sunt, vel Iudaeus sacramenta veteris
testamenti, vel baptizatus nova etiam possidens. Theophylactus. Vel
aliter totum. Persona filii, qui videtur murmurare, sumitur pro
omnibus quicumque scandalizantur in subditis; sicut David introducit
personam passam scandalum in peccatorum pace. Titus. Maior igitur
filius sicut agricola insistebat agriculturae, non terrestrem, sed
animae agrum fodiens, et salutis arbores inserens, scilicet virtutes.
Theophylactus. Vel erat in agro, hoc est in mundo, colens propriam
carnem, ut repleatur panibus, et seminans in lacrymis ut in gaudio
metat: sed cognitis gestis nolebat intrare ad commune gaudium.
Chrysostomus. Quaeritur autem si afficitur passione livoris dolens in
prosperis aliorum. Dicendum est autem, quod nullus sanctorum dolet in
talibus; immo bona aliorum sua existimat. Non autem oportet omnia
quaecumque parabola continet, ad litteram pertractare; sed sensum
elicientes cuius causa componitur, nihil aliud perscrutari. Haec ergo
parabola ad hoc est composita ut peccatores non diffidant reverti,
scientes quod magna consequentur: unde introducit alios turbatos in
eorum bonis, ut indicet eos livore tabescentes, sed tanto decore
honoratos redeuntes, ut etiam invidiosi possint aliis fieri.
Theophylactus. Vel Pharisaeorum intentionem corrigit dominus per
praesentem parabolam, quos ex hypothesi nominat iustos; quasi dicat:
esto vere vos iustos esse, nec transgressos aliquod mandatorum:
numquid igitur propter hoc non oportet admittere a flagitiis redeuntes?
Hieronimus. Vel aliter. Omnis iustitia in comparatione Dei est
iniustitia; unde Paulus: quis me liberabit de corpore mortis huius?
Unde apostoli indignati sunt pro petitione matris filiorum Zebedaei.
Cyrillus. Quod et nos ipsi quandoque patimur; vivunt enim quidam
praestantissimam et optimam vitam; alius autem in ipso senio multoties
ad Deum convertitur, vel forsitan extremum diem claudere debens, ac
diluit reatus, domino miserante. Hoc quidem aliquando respuunt ex
importuna pusillanimitate, non attendentes mentem salvatoris, qui de
salute pereuntium gaudet. Theophylactus. Dicit ergo filius patri:
gratis duxi in doloribus vitam, a peccatoribus molestatus; et numquam
causa mei decrevisti mactandum esse hoedum, idest persequentem me
peccatorem, ut paululum recrearer; qualis hoedus fuit Achab Eliae
qui dicebat: domine, prophetas tuos occiderunt. Ambrosius. Vel
aliter. Notatur hic frater usque adeo ut de villa venire dicatur, hoc
est terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt spiritus Dei, ut
denique numquam pro se vel hoedum quaeratur occisum: non enim pro
invidia, sed pro venia mundi agnus est immolatus. Invidus hoedum
quaerit, innocens agnum pro se desiderat immolari. Ideo et senior
dicitur, eo quod cito quis per invidiam consenescat; ideo et foris
stat, eo quod malevolentia eum excludat; ideo chorum et symphoniam
audire non potest, hoc est nonnulla theatralis incentiva lasciviae,
sed plebis concordiam concinentis quae de peccatore salvato dulcem
laetitiae suavitatem resultat; qui enim sibi iusti videntur,
indignantur quando alicui peccatum fatenti venia laxatur. Quis tu es
qui domino contradicas, ne videlicet culpam relaxaret, cum tu cui
volueris ignoscas? Sed remittendis post poenitentiam debemus favere
peccatis; ne dum veniae alterius invidemus, ipsi eam non mereamur a
domino. Non invideamus de longinqua regione remeantibus, quia et nos
fuimus in regione longinqua.
|
|