|
Beda. Postquam murmurantes de poenitentium receptione tribus
parabolis salvator redarguit, quartam mox quintamque de eleemosyna
danda et parsimonia sequenda subiungit; quia et ordo praedicandi
aptissimus est ut post poenitentiam eleemosyna subiungatur; unde
dicitur dicebat autem ad discipulos suos: homo quidam erat dives, qui
habebat villicum. Chrysostomus. Opinio quaedam erronea aggravata
mortalibus auget crimina, minuit bona: ea vero est opinari quod ea
quaecumque possidemus in usu vitae, possideamus ut domini; et ideo
etiam opportune ea apprehendimus tamquam bona praecipua. Sed
contrarium est: non enim nos ut domini in vita praesenti collocati
sumus in propria domo, sed tamquam hospites et advenae quo nolimus
ducimur, et quo tempore non putamus: qui nunc locuples est, in brevi
fit mendicus. Ergo quicumque sis, noveris te esse dispensatorem
alienorum, et quod transitorii usus et brevis tibi iura concessa sunt.
Abiecto ergo ab anima dominii fastu, sumas humilitatem et modestiam
villici. Beda. Villicus quippe villae gubernator est, unde et a
villa nomen accepit; oeconomus autem tam pecuniae quam frugum et omnium
quae habet dominus, dispensator est. Ambrosius. Ex hoc ergo
discimus non ipsos esse dominos, sed potius villicos alienarum
facultatum. Theophylactus. Deinde quod cum non exercemus
dispensationem opum ad libitum domini, sed ad proprias illecebras
commissis abutimur, criminosi villici sumus; unde sequitur et hic
diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona illius.
Chrysostomus. Interea evulsus a villicatione eripitur; sequitur enim
et vocavit illum, et ait ei: quid hoc audio de te? Redde rationem
villicationis tuae: iam enim non poteris villicare. Quotidie talia
nobis per effectus exclamat dominus, ostendens nobis fruentem in
meridie sospitate, priusquam vesperascat, exanimem, et alium inter
prandia expirantem; et diversimode ab hac villicatione discedimus.
Sed fidelis dispensator, qui de propria dispensatione confidit,
desiderat cum Paulo dissolvi et esse cum Christo; is autem cuius sunt
vota terrena, anxiatur in exitu: unde de hoc villico subditur ait
autem villicus intra se: quid faciam, quia dominus meus aufert a me
villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Impotentem
esse in opere crimen est vitae inertis; non enim timeret, si
consuevisset affectare labores. Quod si secundum allegoriam accipiamus
parabolam, post transmigrationem hinc factam non est tempus operandi.
Vita praesens habet exercitium mandatorum, futura vero solatium. Si
nihil operatus es hic, frustra in futurum curas; sed nec mendicando
proficies. Huius indicium sunt virgines fatuae: quae imprudenter a
prudentibus mendicaverunt, sed reversae sunt vacuae; quilibet enim
suam conversationem ut tunicam induit; non est autem eam exuere, nec
ambire cum alio. Sed debitorum remissionem ingeniatus est nequitiae
villicus, statuens sibi malorum remedium in conservis; sequitur enim
scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in
domos suas. Quoties enim quis exitum suum percipiens, levat beneficio
sarcinam peccatorum, vel relaxando debita debitori, vel tribuens
inopibus copiam, ea quae sunt domini largiens: multos amicos conciliat
praebituros sibi coram iudice testimonium veritatis non vocibus, sed
bonorum operum ostensione; quin etiam paraturos per testimonium
refrigerii mansionem. Nihil autem est nostrum, sed omnia sunt
ditionis Dei; unde sequitur convocatis itaque debitoribus domini sui,
dicebat primo: quantum debes domino meo? At ille dixit: centum cados
olei. Beda. Cados Graece est amphora continens urnas tres.
Sequitur dixitque illi: accipe cautionem tuam, et sede cito, et
scribe quinquaginta; dimidiam ei partem dimittens. Sequitur deinde
alii dixit: tu vero quantum debes? Qui ait: centum coros tritici.
Corus modiis triginta completur. Sequitur ait illi: accipe litteras
tuas, et scribe octoginta; quintam partem ei dimittens. Simpliciter
ergo sic potest accipi. Quisquis indigentiam pauperis vel ex dimidia,
vel ex quinta alleviat parte, misericordiae suae mercede donandus est.
Augustinus de quaest. Evang. Vel quod de centum cadis olei
quinquaginta fecit scribi a debitore, et de centum coris tritici
octoginta, ad hoc valere arbitror, ut ea quae in sacerdotes atque
Levitas Iudaeus quisque operatur, in Ecclesia Christi abundet, ut
cum illis decimas darent, isti dimidias dent, sicut de bonis suis
fecit Zachaeus; aut certe duas decimas dando, idest unam quintam,
superent impendia Iudaeorum.
|
|