|
Augustinus de quaest. Evang. Villicum quem dominus eiciebat a
villicatu, laudavit dominus, eo quod in futurum sibi prospexerit;
unde dicitur et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter
egisset. Non tamen omnia debemus ad imitandum sumere; non enim domino
nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas
faciamus. Origenes. Verum, quia gentiles dicunt prudentiam esse
virtutem, et definiunt eam peritiam bonorum, malorum et neutrorum;
vel cognitionem agendorum et non agendorum: considerandum est utrum
haec dictio plura aut unum significet. Dicitur enim quod Deus paravit
caelos prudentia: constat bonam esse prudentiam, qua dominus caelos
paravit. Dicitur etiam in Genesis secundum Lxx, quod serpens
prudentissimus erat: ubi prudentiam non virtutem dicit, sed astutiam
ad mala inclinationem habentem; et secundum hoc dicitur quod dominus
laudavit villicum, quia prudenter egisset; hoc est callide et
perperam. Et forsitan quod dixit laudavit, non secundum veram
commendationem, sed abusive dictum est; ut cum dicimus aliquem
commendari in mediocribus et indifferentibus rebus, et quodammodo
mirandos esse concursus et acumen, quibus vigor mentis elicitur.
Augustinus. E contrario dicuntur istae similitudines, ut
intelligamus, si laudari potuit ille a domino qui fraudem faciebat,
quanto amplius placeant Deo qui secundum eius praeceptum opera illa
faciunt. Origenes. Filii quoque huius saeculi non sapientiores, sed
prudentiores dicuntur lucis filiis; et hoc non absolute et
simpliciter, sed in genere suo; sequitur enim quia filii huius saeculi
prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Beda. Filii lucis
et filii huius saeculi vocantur, quomodo filii regni et filii
perditionis; cuius enim unusquisque agit opera, eius cognominatur et
filius. Theophylactus. Filios ergo huius saeculi vocant cogitantes
quae sibi commoda sunt in terra; filios vero lucis spirituales opes
tractantes intuitu divini amoris. Invenimur autem in humanis quidem
administrationibus prudenter omnia disponentes et summopere satagentes,
ut si desierimus ab administratione, habeamus vitae refugium; cum vero
dispensare debemus divina, non praemeditamur quae nobis postmodum sunt
profutura. Gregorius Moralium. Ut ergo in sua manu homines post
mortem quidquam inveniant, ante mortem divitias suas in pauperum
manibus ponant; unde sequitur et ego vobis dico: facite vobis amicos
de mammona iniquitatis. Augustinus de Verb. Dom. Quod Hebraei
vocant mammona, Latine divitiae vocantur; ac si diceret: facite
vobis amicos de divitiis iniquitatis. Hoc autem quidam male
intelligendo rapiunt aliena, et inde aliquid pauperibus largiuntur; et
putant se facere quod praeceptum est. Intellectus iste corrigendus
est. De iustis laboribus eleemosynas facite: non enim corrupturi
estis iudicem Christum. Si de praeda inopis dares aliquid iudici ut
pro te iudicaret, si iudex ille pro te iudicabit, tanta vis est
iustitiae ut etiam tibi displiceat. Noli tibi pingere talem Deum;
fons iustitiae est. Noli ergo eleemosynas facere de fenore et usuris:
fidelibus dico, quibus corpus Christi erogamus: sed si pecunias tales
habetis, de malo est quod habetis. Iam nolite malum facere.
Zachaeus dixit: dimidium rerum mearum do pauperibus. Ecce quomodo
currit qui currit facere amicos de mammona iniquitatis: et ne reus
aliunde teneretur: si cui aliquid tuli, quadruplum reddam. Est et
alius intellectus. Mammona iniquitatis divitiae saeculi sunt omnes,
undecumque sint. Si enim veras divitias quaeris, aliae sunt, quibus
Iob nudus abundabat, quando in Deum cor plenum habebat. Istae autem
ab iniquitate appellantur divitiae, quia verae non sunt: paupertate
enim plenae sunt, et semper obnoxiae casibus: si enim verae divitiae
essent, securitatem tibi darent. Augustinus de quaest. Evang. Vel
divitiae iniquitatis dicuntur, quia non sunt istae divitiae nisi
iniquis, et qui in eis constituunt spem, atque copiam suae
beatitudinis. A iustis vero cum hic possidentur, est quidem ista
pecunia, sed non sunt illis divitiae nisi caelestes et spirituales.
Ambrosius. Vel iniquum mammona dixit, quia variis divitiarum
illecebris nostras avaritias tentat affectus, ut velimus servire
divitiis. Basilius. Vel si successeris patrimonio, ab iniustis
congregata cepisti: in pluribus enim praedecessoribus necesse est
aliquem reperiri qui iniuste usurpaverit aliena. Ponatur autem ut nec
pater exegerit; sed aurum unde habes? Si quidem dicis: a me,
ignarus Dei es, non habens notitiam creatoris; si vero a Deo, dic
nobis rationem propter quam eas accepisti: an non Dei est terra et
plenitudo eius? Ergo si communis domini nostra sunt, erunt et
conservorum nostrorum. Theophylactus. Illae ergo dicuntur opes
nequitiae quascumque dominus dedit ad impendia necessitatis fratrum ac
conservorum nostrorum; nos vero tenemus nobis. Decebat igitur a
principio omnia pauperibus tradi; verum, quia iniquitatis fuimus
villici, nequiter retinentes quod deputatum est ad aliorum opus, non
est omnino manendum in hac crudelitate, sed impartiendum est
pauperibus, ut recipiamur ab eis in caelestibus tabernaculis; sequitur
enim ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Gregorius Moralium. Si autem eorum amicitiis aeterna tabernacula
acquirimus, dantes pensare debemus quia patronis potius munera
offerimus quam egenis dona largimur. Augustinus de Verb. Dom. Qui
sunt enim qui habebunt tabernacula aeterna nisi sancti Dei? Et qui
sunt qui ab ipsis accipiendi sunt in tabernacula aeterna, nisi qui
eorum indigentiae serviunt, et quod eis opus est hilariter
subministrant? Isti sunt minimi Christi qui omnia sua dimiserunt, et
secuti sunt eum: et quicquid habuerunt, pauperibus distribuerunt, ut
Deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi
liberatos, velut pennatos sursum humeros tollerent. Augustinus de
quaest. Evang. Non ergo eos a quibus recipi volumus in tabernacula
aeterna, tamquam debitores Dei fas est intelligi; cum iusti et sancti
significentur hoc loco, qui eos introducant qui necessitatibus suis
terrena bona communicaverunt. Ambrosius. Vel aliter. Facite vobis
amicos de iniquo mammona, ut largiendo pauperibus, Angelorum
ceterorumque sanctorum gratiam comparemus. Chrysostomus. Attende
etiam, quod non dixit: ut suscipiant vos in suis mansionibus: non
enim ipsi sunt qui suscipiunt; unde cum dixisset facite vobis amicos,
addidit de mammona iniquitatis: ostendens quod non simpliciter eorum
amicitia nobis patrocinabitur, nisi bona opera nos comitentur, nisi
evacuemus iuste divitias congestas iniuste. Ars igitur artium
peritissima est eleemosyna: non enim nobis domos fabricat luteas; sed
vitam perennem impendit. Singularum artium alia alterius adminiculo
indiget; cum autem misereri oportet, nullius alterius, sed solius
voluntatis est opus. Cyrillus. Sic igitur docebat Christus,
affluentes divitiis summopere diligere amicitiam pauperum et
thesaurizare in caelis. Noverat autem humanae mentis desidiam,
quomodo ambientes divitias nullum caritativum opus impendunt egentibus.
Quod igitur talibus nullus spiritualium donorum fructus proveniat,
manifestis exemplis ostendit, subdens qui fidelis est in minimo, et in
maiori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus
est. Aperit autem nobis dominus oculum cordis, exponens quod
dixerat, cum subdit si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis,
quod verum est quis credet vobis? Est igitur minimum iniquitatis
mammona, idest terrenae divitiae; quae superna sapientibus nihil esse
videntur. Arbitror ergo aliquem esse in modico fidelem, cum de his
minimis, oppressis aerumna subsidium impertitur. Itaque si in modico
fuerimus perfidi, quo pacto ab eo obtinebimus verum, idest divinorum
charismatum, uber donum, animae humanae imprimens divinam speciem?
Quod autem ad hoc tendat intentio verborum domini, per sequentia
patet; dicit enim et si in alieno non fuistis fideles, quod vestrum
est quis dabit vobis? Ambrosius. Alienae nobis divitiae sunt, quia
praeter naturam sunt, neque nobiscum nascuntur, neque nobiscum
transeunt: Christus autem noster est; quia hominum vita est, denique
in propria venit. Theophylactus. Sic igitur hucusque docuit nos quam
fideliter deceat dispensare divitias; sed quia opum dispensatio
secundum Deum non aliter obtinetur quam per impassibilitatem animi ad
divitias non affecti, subiungit nemo servus potest duobus dominis
servire. Ambrosius. Non quia duo, sed unus est dominus: nam etsi
sint qui mammonae serviant, tamen non ille novit aliqua iura
dominatus, sed ipsi sibi iugum servitutis imponunt. Unus est
dominus, quia unus est Deus: unde patet patris et filii unum esse
dominatum: et huius rationem assignat subdens aut enim unum odio
habebit, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum
contemnet. Augustinus de quaest. Evang. Haec autem non passim aut
quasi temere dicta sunt; nemo enim interrogatus utrum diligat
Diabolum, respondet se diligere, sed potius odisse; Deum autem se
diligere omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet, scilicet
Diabolum, et alterum diliget, scilicet Deum; aut alteri
adhaerebit, scilicet Diabolo, cum quasi eius praemia temporalia
sectatur, et alterum contemnet, scilicet Deum; sicut solent minas
eius postponere cupiditatibus suis qui de bonitate eius ad impunitatem
sibi blandiuntur. Cyrillus. Conclusio autem est totius sermonis quod
sequitur: non potestis Deo servire et mammonae. Totum igitur studium
transferamus ad alterum, divitiis abrenuntiantes. Beda. Audiat ergo
hoc avarus non posse simul divitiis Christoque serviri; et tamen non
dixit: qui habet divitias, sed: qui servit divitiis; qui enim
divitiarum servus est, divitias custodit ut servus; qui autem
servitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus. Sed qui servit
mammonae, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito suae
perversitatis praepositus et princeps huius saeculi nominatur.
|
|