|
Beda. Monuerat Christus Scribas et Pharisaeos de sua iustitia non
praesumere, sed peccatores poenitentes recipere et eleemosynis sua
peccata redimere; sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis,
et parsimoniae deridebant: unde dicit audiebant autem omnia haec
Pharisaei, qui erant avari, et deridebant eum; duas ob causas: quia
vel minus utilia imperaret, vel a se iam facta superflue ingereret.
Theophylactus. At dominus detegens in eis occultam malitiam,
ostendit eos simulare iustitiam; unde subditur et ait illis: vos estis
qui iustificatis vos coram hominibus. Iustificant se coram hominibus
qui peccatores tamquam infirmos desperatosque contemnunt, se autem
ipsos tamquam perfectos eleemosynarum remedio opus non habere credunt;
sed noxii tumoris altitudo quam sit iuste damnanda videt ille qui
illuminabit abscondita tenebrarum; unde sequitur Deus autem novit
corda vestra. Theophylactus. Et ideo abominabiles ei estis ob
arrogantiam et ambitum humani favoris; unde subditur quia quod
hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Beda. Disputantem
autem contra avaritiam salvatorem Pharisaei deridebant, quasi
contraria legi prophetisque praeciperet, ubi multi ditissimi Deo
placuisse leguntur; sed et ipse Moyses populum quem regebat, si legem
sequeretur, omnibus terrenis bonis abundaturum praedixit: quibus
dominus occurrens ostendit inter legem et Evangelium, sicut
promissionum, ita et praeceptorum non minimam esse differentiam; unde
subditur lex et prophetae usque ad Ioannem. Ambrosius. Non quia lex
defecit, sed quia incepit Evangelii praedicatio: videntur enim minora
compleri, cum potiora succedunt. Chrysostomus in Matthaeum. Per
hoc autem reddit eos celeres ad sui fidem: quia si usque ad tempus
Ioannis consummata sunt omnia, ego sum qui veni: non enim
destitissent prophetae, nisi venissem ego. Sed dices: qualiter
prophetae usque ad Ioannem, cum multo plures prophetae in novo quam in
veteri testamento fuerint? Sed de illis prophetis dicit qui
praenuntiaverunt Christi adventum. Eusebius. Noverant autem priores
prophetae praedicationem regni caelorum; sed nullus eorum expresse
annuntiaverat populo Iudaeorum: eo quod puerilem mentem Iudaei
habentes, imbecilles erant circa praedicationis immensitatem. Primus
autem Ioannes manifeste praedicavit appropinquasse regnum caelorum,
necnon et peccatorum remissionem per lavacrum regenerationis; unde
sequitur ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Ambrosius in Lucam. Lex enim multa secundum naturam tradidit, ut
naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos vocaret;
Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat voluptates.
Sed ideo vim facimus naturae ut non ad terrena demergat, sed ad
superna se erigat. Eusebius. Magna enim pugna incumbit mortalibus in
ascensu caelorum: quod enim homines carne mortali vestiti subiugent
voluptatem et omnem illicitum appetitum, imitari volentes vitam
angelicam, quomodo non fit violenter? Quis autem videns divino
insudantes cultui, et pene suam carnem mortificantes, non revera
fatebitur illos vim inferre regno caelorum? Sed et si quis indagaverit
mirandum propositum venerandorum martyrum, fatebitur eos vim irrogare
in regnum caelorum. Augustinus de quaest. Evang. Vim etiam faciunt
in regnum caelorum, ut non solum temporalia ista contemnant, sed etiam
linguas deridentium se talia contemnentes: hoc enim subiungit
Evangelista, cum dixisset derisum fuisse Iesum cum de contemnendis
terrenis divitiis loqueretur. Beda. Ne autem putarent in eo quod
dixit lex et prophetae usque ad Ioannem, legis vel prophetarum ab eo
destructionem praedicari; hoc excludit subdens facilius autem est
caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere.
Praeterit enim figura huius mundi; de lege autem nec unius quidem
litterae summitas, idest nec minima quaeque a sacramentis spiritualibus
vacant: et tamen lex et prophetae usque ad Ioannem; quia non potuit
ultra venturum prophetizari qui Ioannis praeconio iam venisse
clarebat. Quod autem de lege in perpetuum non violanda praedixerat,
uno exempli gratia de illa sumpto confirmat testimonio, dicens omnis
qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur; et qui
dimissam a viro ducit, moechatur: ut ex hoc uno discerent etiam in
ceteris eum non ad solvenda, sed implenda decreta legis venisse.
Theophylactus. Quod enim cum imperfectis lex imperfecte loqueretur,
ex hoc patet quod duris praecordiis Iudaeorum ait: si vir odio
habuerit coniugem, dimittet eam; quia cum homicidae essent et
gauderent in sanguine, nec astrictorum sibi miserebantur: adeo ut
filios et filias mactarent Daemonibus. Nunc vero perfectioris
doctrinae opus est; ob hoc igitur dico, quod si quis repudiat
coniugem, non incumbente causa fornicationis, moechatur, et qui aliam
duxerit, moechatur. Ambrosius. Prius autem dicendum arbitror de
lege coniugii, ut postea de prohibendo divortio disputemus. Quidam
putant omne coniugium a Deo esse, quia scriptum est: quod Deus
coniunxit, homo non separet. Quomodo ergo apostolus dixit: si
infidelis discedit, discedat? In quo ostendit non a Deo esse omne
coniugium: neque enim Christiani gentilibus Dei iudicio
coniunguntur. Noli ergo uxorem dimittere, ne Deum tuae culpae
diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo magis uxoris debes
tolerare et emendare mores: quae cum parvulis feta dimittitur: durum
si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam parentis addas
etiam pietatis iniuriam; durius si propter matrem etiam filios simul
pellas. Patierisne liberos tuos vivente te esse sub vitrico; ac
incolumi matre, esse sub noverca? Quam periculosum si fragilem
adolescentiae aetatem errori offeras; quam impium, si eius destituas
senectutem cuius defloraveris iuventutem. Pone si repudiata non
nubat; et hoc tibi debuit displicere, cui adultero fidem servat.
Pone si nubat; necessitas illius tuum crimen est; et quod coniugium
putas, adulterium est. Hoc moraliter tamen: quia supra proposuerat
regnum Dei evangelizari; et cum dixisset de lege unum apicem non posse
cadere, subiecit omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram,
moechatur, etc.; vir Christus est, uxor Ecclesia, caritate uxor,
integritate virgo. Ergo quem Deus traxit ad filium, non separet
persecutio, non avertat luxuria, non philosophia depraedetur,
haereticus non inficiat, Iudaeus non separet. Adulteri sunt omnes
qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae veritatem.
|
|