|
Beda. Admonuerat supra dominus facere amicos de mammona iniquitatis;
quod audientes Pharisaei deridebant: deinde illa quae proposuerat
exemplis astruit, dicens homo quidam erat dives. Chrysostomus.
Erat, non est, quia praeteriit quasi umbra fugiens. Non autem omnis
sancta paupertas, aut divitiae criminosae; sed ut luxuria infamat
divitias, ita paupertatem commendat sanctitas; sequitur enim et
induebatur purpura et bysso. Ambrosius. Purpura color regii habitus
est, ex conchis marinis ferro circumcisis emissa; byssus vero genus
lini candidi et mollissimi. Gregorius in Evang. Si autem subtilium
pretiosarumque vestium cultus culpa non esset, nequaquam sermo Dei hoc
tam vigilanter exprimeret. Nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad
inanem gloriam quaerit, ut honoratior ceteris esse videatur: nemo enim
vult ibi pretiosis vestibus indui ubi ab aliis non possit videri.
Chrysostomus. Cinerem et pulverem et terram purpura et serico
protegebat: secundum vestimenta eius, ita et epulae: ergo et nobis
quales epulae, talia et vestimenta; unde sequitur et epulabatur
quotidie splendide. Gregorius Moralium. Ubi solerter intuendum
est, quia celebrari sine culpa convivia vix possunt: pene semper
epulas comitatur voluptas. Nam dum corpus in refectionis delectatione
resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Sequitur et erat quidam
mendicus nomine Lazarus. Ambrosius. Narratio magis quam parabola
videtur, quando etiam nomen exprimitur. Chrysostomus. Parabola vero
illa est ubi exemplum ponitur, et tacentur nomina. Interpretatur
autem Lazarus, qui adiutus est: pauper enim erat, et illum dominus
adiuvabat. Cyrillus. Vel aliter. Praesens sermo de divite et
Lazaro similitudinarie scriptus est in parabola, ut innotescat quod
qui terrenis affluunt opibus, nisi velint opitulari necessitatibus
pauperum, gravem incurrent sententiam. Refert autem traditio
Iudaeorum, Lazarum quemdam fuisse tunc temporis in Hierosolymis
extrema pressum inopia et infirmitate, cuius meminit dominus,
introducens eum in exemplum ad maiorem sermonis manifestationem.
Gregorius in Evang. Notandum etiam est, quia in populo plus solent
nomina divitum quam pauperum sciri. Dominus autem nomen pauperis
dicit, et nomen divitis non dicit: quia Deus humiles novit atque
approbat, superbos ignorat. Ut autem amplius probaretur pauper,
simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit; sequitur enim qui
iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus. Chrysostomus. Ideo iacebat
ad ianuam, ne dives diceret: non vidi, nemo mihi nuntiavit. Videbat
eum exiens et revertens. Ideo ulceribus plenus, ut crudelitatem
divitis suo corpore demonstraret. Infelicissime hominum, mortem
corporis tui vides iacere ante ianuam, et non misereris. Si Dei
praecepta non consideras, saltem conditionis tuae miserere, et time ne
ipse talis efficiaris. Aegrotatio autem habet aliquod solatium, si
opes habet; quanta ergo in isto poena est in quo inter tanta vulnera
non meminit dolores plagarum, sed famem? Sequitur enim cupiens
saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; quasi dicat: quod
proicis de mensa, hoc praebe in eleemosynam; fac damna lucrum.
Ambrosius. Insolentia autem et tumor divitum indiciis competentibus
subinfertur; sequitur enim et nemo illi dabat. Ita enim sunt
conditionis humanae immemores, ut tamquam supra naturam siti de
miseriis pauperum incentiva suarum capiant voluptatum, rideant inopem,
insultent egenti, et quorum misereri deceat, his auferant.
Augustinus de Verb. Dom. Inexplebilis enim avaritia divitum nec
timet Deum, nec hominem veretur; non parcit patri, amico fidem non
servat, viduam opprimit, rem pupilli invadit. Gregorius. Insuper
pauper videbat procedentem divitem ab obsequentibus circumfulciri, se
in infirmitate et inopia a nullo visitari: nam quia nemo ei ad
visitandum aderat, testantur canes, qui licenter vulnera eius
lingebant; sequitur enim sed et canes veniebant, et lingebant ulcera
eius. Chrysostomus. Ulcera quae nullus hominum lavare dignabatur et
contrectare, ferae mites lambunt. Gregorius. Ex una ergo re
omnipotens Deus duo iudicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante
ianuam divitis iacere permisit: ut et dives impius damnationis sibi
augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem: quia
conspiciebat ille quotidie cui misereretur, videbat iste de quo
probaretur.
|
|