|
Chrysostomus. Audivimus quid utrique in terra passi sunt; videamus
quid utrique patiantur apud Inferos. Quod temporale fuit,
praeteriit; quod sequitur, aeternum est. Uterque mortuus est: illum
Angeli, hunc poenae susceperunt; dicitur enim factum est autem ut
moreretur mendicus, et portaretur in sinum Abrahae. Tantae poenae
repente deliciis commutantur. Portatur post tantos labores, quia
defecerat, ne saltem ambulans laboraret; et portabatur ab Angelis.
Non suffecerat ad portandum pauperem unus Angelus; sed propterea
plures veniunt ut chorum laetitiae faciant. Gaudet unusquisque
Angelus tantum onus tangere; libenter talibus oneribus praegravantur,
ut ducant homines ad regna caelorum. Portatus est autem in sinum
Abrahae, ut illum palparet et refocillaret. Sinus Abrahae,
Paradisus est. Ideo autem Angeli ministrantes tulerunt pauperem et
locaverunt eum in sinu Abrahae, quia licet despectus iaceret, non
tamen desperavit, nec blasphemavit, dicens: hic dives in nequitia
vivens gaudet, et tribulationem non patitur; ego vero nec obtinere
valeo necessariam escam. Augustinus de Orig. An. Quod autem
Abrahae sinum existimas esse corporeum, vereor ne in re tanta
ioculariter, non serio agere credaris. Neque enim usque adeo
deciperis, ut arbitreris corporeum sinum hominis unius ferre tot
animas; immo, ut secundum te loquar, tot corpora quot illuc Angeli,
sicut Lazarum, perferunt: nisi opineris fortasse illam unam animam
solam ad eumdem sinum pervenire meruisse. Si errare pueriliter non
vis, sinum Abrahae intellige remotam sedem quietis atque secretam,
ubi est Abraham; et ideo Abrahae dictam, non quod ipsius tantum
sit, sed quod ipse multarum gentium pater sit, qui ad imitandum fidei
principatum praepositus est. Gregorius in Evang. Cum autem duo
essent inferius corda, pauperis scilicet et divitis; unus desuper erat
inspector, qui et pauperem tentando exercebat ad gloriam, et divitem
tolerando expectabat ad poenam; unde sequitur mortuus est autem et
dives. Chrysostomus. Mortuus quidem est tunc corpore; sed erat illi
ante anima mortua: nihil enim agebat ex operibus animae: nam totus
fervor eius qui provenit ex dilectione proximi, expiravit, et erat
corpore defuncto defunctior. Nullus autem est qui sepeliendo diviti
ministrasse dicatur ut Lazaro: eo namque quod in lato itinere
delectatus multos habuit obsequentes adulatores, ut pervenit ad finem,
privatus est omnibus; simpliciter enim sequitur et sepultus est in
Inferno. Sed etiam anima eius dum viveret sepeliebatur, obruta
corpore quasi sepulchro. Augustinus de quaest. Evang. Sepultura
autem Inferni poenarum profunditas est, quae superbos et
immisericordes post hanc vitam vorat. Basilius. Est autem Infernus
quidam locus communis in intimo terrae, obumbratus undique, et
opacus, cuius est quoddam orificium in profundum tendens, per quod
patet descensus animabus ad mala damnatis. Chrysostomus. Vel sicut
regum carceres extra manent, sic et extra mundum foris alicubi est
Infernus, unde et exteriores tenebrae dictae sunt. Theophylactus.
Quidam vero dicunt Infernum esse transitum ab apparenti ad disparens,
et deformitatem animae: quamdiu enim anima peccatoris in corpore est,
apparet per proprias operationes; ut autem evolat de corpore, fit
deformis. Chrysostomus. Sicut autem pauperi dum viveret graviorem
poenam reddebat iacere ante ianuam divitis, et aliena bona prospicere;
sic diviti mortuo augebat exitium accubitus in Gehenna, et prospectus
delectationis Lazari; ne solum tormentorum natura, sed et collatione
honoris illius intolerabilius sentiret supplicium; unde sequitur
elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a
longe. Elevavit quidem oculos ut inspiceret, non ut despiceret.
Lazarus enim sursum erat, ille deorsum; illum plures Angeli
portabant, istum infinita tormenta possidebant; unde non dicit cum
esset in tormento, sed in tormentis: totus enim in tormentis erat,
oculos solos liberos habebat, ut alterius laetitiam posset aspicere,
ut magis torqueatur, quia non habet quod alius habet: aliorum
divitias, eorum qui in paupertate sunt, tormenta sunt. Gregorius.
Si autem Abraham adhuc in imis non esset, hunc dives in tormentis
positus non videret. Eos enim qui caelestis patriae vias secuti sunt,
post egressum carnis, Inferni claustra tenuerunt, non ut poena quasi
peccatores plecteret, sed ut illos in locis remotioribus
requiescentes, quia necdum intercessio mediatoris advenerat, ab
ingressu regni reatus primae culpae retineret. Chrysostomus. Multi
autem erant pauperes iusti; sed qui iacuit ad limina eius, aspectui
occurrit ad eius tristitiam; sequitur enim et Lazarum in sinu eius.
Chrysostomus. Hinc innotescit quod omnes qui a nobis offenduntur,
obiciuntur nostro conspectui. Dives autem Lazarum non penes alium
iustum, sed in sinu Abrahae videt: erat enim Abraham caritativus,
hic autem crudelitatis arguitur; ille sedens ante fores venabatur
transeuntes, et in domum propriam ingerebat; hic vero et manentes
intus avertebat. Gregorius in Evang. Qui nimirum dives eum cuius in
hac vita misereri non voluit, in suo iam supplicio positus patronum
quaerit. Theophylactus. Non tamen dirigit sermonem ad Lazarum, sed
ad Abraham: quia forsan erubescebat, et putabat Lazarum reminisci
malorum, ex propriis iudicans de illo; unde sequitur et ipse clamans
dixit. Chrysostomus. Magnae enim poenae magnam vocem reddebant.
Pater Abraham; quasi dicat: patrem te voco natura, quomodo filius
qui perdidit suam substantiam, licet meo vitio te patrem perdiderim.
Miserere mei. Frustra agis poenitentiam ubi non est poenitentiae
locus. Tormenta te cogunt, non mentis affectus. Quicumque in regno
caelorum est, nescio an eius qui in Inferno est valeat misereri.
Creator creaturae miseretur suae. Unus venit medicus qui sanaret
morbos; alii sanare non poterant. Mitte Lazarum. Erras, miser;
Abraham mittere non potest, sed suscipere potest. Ut intingat
extremum digiti sui in aquam. Lazarum videre non dignabaris, et nunc
digitum eius desideras: hoc quod petis, tu ei debebas facere cum adhuc
viveret. Aquam desideras, qui delicatos cibos ante fastidiebas.
Vide conscientiam peccatoris: non totum audet poscere digitum.
Instruimur autem quam sit utile in divitiis non confidere. Ecce dives
indiget paupere, qui quandoque esuriebat. Mutantur res, et
notificatur omnibus quis esset dives, quis esset pauper; sicut enim in
theatris cum advesperascit, et astantes recedunt, exeuntes et amictum
deponentes, qui reges et praetores visi fuerant, omnibus ulceribus
pleni videntur ut sunt; sic et adveniente morte, et soluto
spectaculo, universi, Larvis egestatis et divitiarum depositis, ex
solis operibus diiudicantur quinam vere sint divites, qui pauperes,
qui gloriosi, qui inglorii. Gregorius. Dives enim iste qui ulcerato
pauperi mensae suae vel minuta dare noluit, in Inferno positus usque
ad minima quaerenda pervenit: nam guttam aquae petivit, qui micas
panis negavit. Basilius. Condignum autem praemium redditur diviti
illi ignis et infernalis poena, lingua arefacta; vice lyrae sonantis,
gemitus; vice potus, desiderium stillae; vice speculorum enormium,
caligo profunda; vice ambitus incessantis, pervigil vermis; unde
sequitur ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
Chrysostomus. Non autem quia dives fuerat, torquebatur, sed quia
misertus non fuit. Gregorius. Hinc colligendum est qua poena
mulctandus sit qui aliena diripit, si Inferni damnatione percutitur
qui propria non largitur. Ambrosius. Cruciatur etiam, quia
luxurioso carere deliciis poena est; aqua autem est refectio animae in
doloribus constitutae. Gregorius. Quid autem est quod in tormentis
positus linguam suam refrigerari postulat, nisi quod is qui convivando
de loquacitate peccaverat, per retributionis iustitiam in lingua
atrocius ardebat? Abundare enim in conviviis loquacitas solet.
Chrysostomus. Multa etiam lingua eius superba locuta est; ubi
peccatum, ibi et poena; et quia plurimum lingua peccavit, amplius
torquetur. Augustinus de quaest. Evang. Vel quod linguam suam vult
refrigerari cum in flamma totus arderet, significat quod scriptum est:
mors et vita in manibus linguae, et quia ore confessio fit ad salutem,
quod per superbiam ille non fecit. Extremum autem digiti vel minimam
operationem significat, qua per spiritum sanctum subvenitur.
Augustinus de Orig. An. Dicis autem: membra hic animae
describuntur; et vis per oculum totum caput intelligi, quia dictus est
elevare oculos suos, per linguam fauces, per digitum manum. Quid
autem causae est ut nomina ista membrorum in Deo tibi corpus non
faciant, in anima faciant? An vero quando de creatura dicuntur,
proprie accipienda sunt; quando autem de creatore, tropice atque
translate? Pennas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non
creator, sed creatura, idest homo, dicit: si assumpsero pennas meas
diluculo. Porro si propterea linguam habuit dives ille corpoream,
quoniam dixit refrigeret linguam meam; in nobis quoque adhuc in carne
viventibus manus habet ipsa lingua corporea: quia scriptum est: mors
et vita in manibus linguae. Gregorius Nyssenus. Sicut autem
praestantissima speculorum tales repraesentant facierum imagines quales
et ipsae obiectae facies extant, laetas quidem laetantium, tristium
vero tristes; sic et iustum Dei iudicium simile fit dispositionibus
nostris: unde quia dives non fuit misertus pauperis iacentis ad
ianuam, cum misericordia egeat, non exauditur; sequitur enim et dixit
illi Abraham: fili, recordare quia recepisti bona in vita tua.
Chrysostomus. Aspice patriarchae bonitatem: vocat illum filium,
quod mansuetudinem eius potest exprimere; nullum tamen praebet auxilium
ei qui se remedio privaverat; unde dicit recordare; idest,
animadvertas peccata: ne obliviscaris quod fueris oblectatus divitiis.
Recepisti bona in vita tua, idest illa quae vera bona esse putabas;
non potes et in terra regnasse et hic regnare; divitiae non possunt
esse verae et in terra et in Inferis. Sequitur et Lazarus similiter
mala. Non quod Lazarus ea mala putaverit; sed ex censura divitis hoc
dicebat, qui inopiam et famem et duram aegritudinem aestimabat mala.
Quando igitur infirmitatis et aegrotationis magnitudo nos premit,
Lazarum cogitemus, et laetanter accipiamus mala in vita nostra.
Augustinus de quaest. Evang. Haec igitur ei dicuntur, quia
felicitatem dilexit saeculi, nec aliam vitam praeter illam in qua
superbus tumebat, adamavit. Lazarum autem dicit mala recepisse: quia
intellexit huius saeculi mortalitatem, labores, et dolores, et
aerumnas poenam esse peccati: quia omnes in Adam morimur qui factus
est transgressione mortalis. Chrysostomus. Dicit etiam recepisti
bona in vita tua, quasi debita; quasi dicat: si quid boni fecisti
unde praemium daretur, omnia accepisti in illo mundo, epulans,
ditatus, oblectatus successibus prosperis; hic autem, si quid mali
commisit, universa recepit paupertate, fame et extremis oppressus
miseriis: et uterque vestrum huc nudus accessit: hic quidem a
peccatis, propter quod et consolationem sortitur; tu vero a iustitia,
propter quod immitigabilem perferes poenam; unde sequitur nunc autem
hic consolatur, tu vero cruciaris. Gregorius in Evang. Quaecumque
ergo in hoc saeculo bene habetis, cum vos bona egisse recolitis, valde
de ipsis pertimescite, ne concessa vobis prosperitas eorumdem
remuneratio sit bonorum; et cum quoslibet pauperes nonnulla
reprehensibilia perpetrare conspicitis; quia fortasse quos superfluitas
tenuissimae pravitatis coinquinat, caminus paupertatis purgat.
Chrysostomus. Sed dices: nonne est aliquis qui et hic et illic venia
perfruatur? Hoc quidem difficile est, et de numero impossibilium:
nam etsi paupertas non urgeat, urget tamen ambitio; si aegritudo non
stimulet, ira inflammat; si tentationes non impetunt, emergunt
saepius cogitationes iniquae. Non est autem parvus labor iracundiam
refrenare, compescere illicita desideria, ostentationes sedare,
desperationem remittere, vitam asperam ducere. Talia vero non agentem
impossibile est salvari. Gregorius. Responderi etiam potest, quod
mali in hac vita bona recipiunt, quia omne suum gaudium felicitatem
transitoriam putant. Iusti autem habere hic quidem possunt bona, nec
tamen in recompensatione recipere: quia dum meliora, idest aeterna,
appetunt, eorum iudicio quaelibet bona affuerint, bona minime
videntur. Chrysostomus. Post misericordiam autem Dei, in propriis
studiis sperandum est de salute, non numerando patres aut proximos vel
amicos: frater enim non liberat; et ideo subditur et in his omnibus
magnum chaos firmatum est inter nos et vos. Theophylactus. Chasma
mega, hoc est hiatus ingens, significat iustorum a peccatoribus
distantiam: nam sicut affectus eorum varii fuerant, sic etiam
mansiones non modicum differunt. Chrysostomus. Quod firmatum
dicitur; quia non potest dissolvi, agitari, vel concuti.
Ambrosius. Inter divitem igitur et pauperem chaos magnum est, quia
post mortem nequeunt merita mutari; unde sequitur ut hi qui volunt hinc
ad nos transire non possint, neque inde huc transmeare.
Chrysostomus. Quasi dicat: videre possumus, transire non possumus;
et nos videmus quid fugerimus, et vos videtis quid perdideritis; et
nostra gaudia cumulant vestra tormenta, et vestra tormenta cumulant
nostra gaudia. Gregorius. Sicut enim transire reprobi ad electos
cupiunt, idest a suppliciorum suorum afflictione migrare: ita ad
afflictos atque in tormentis positos transire iustorum est mente ire per
misericordiam, eosque velle liberare. Sed iustorum animae, quamvis
in suae naturae bonitate misericordiam habeant, iam tamen auctoris sui
iustitiae coniunctae, tanta rectitudine constringuntur ut nulla ad
reprobos compassione moveantur. Nec iniusti ergo ad beatorum sortem
transeunt, quia damnatione perpetua constringuntur; nec iusti ad
reprobos transire possunt, quia erecti iam per iustitiam iudicii, eis
nullo modo ex aliqua compassione miserentur. Theophylactus. Hinc
elicias argumentum contra Origenis sequaces, qui dicunt: cum terminus
sit imponendus suppliciis, erit tempus quo aggregabuntur peccatores
iustis et Deo. Augustinus de quaest. Evang. Ostenditur enim per
incommutabilitatem divinae sententiae nullum auxilium misericordiae
posse praeberi peccatoribus a iustis, etiam si velint praebere; quo
admonet ut in hac vita homines subveniant quibus possunt; ne si postea
etiam optime recepti fuerint, eis quos diligunt opitulari non valeant.
Illud enim quod scriptum est hoc capite: ut et ipsi recipiant vos in
aeterna tabernacula, non de superbis et immisericordibus scriptum est,
sed de his qui sibi eos amicos de operibus misericordiae fecerunt, quod
iusti non velut propria potestate, quasi gratificando recipiunt, sed
permissione divina.
|
|