|
Gregorius in Evang. Postquam ardenti diviti de se spes tollitur,
eius animus ad propinquos quos reliquerat, incurrit; unde dicitur et
ait: rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. Augustinus
de quaest. Evang. Lazarum petit mitti, quia sensit se indignum qui
testimonium perhibeat veritati: et quia non impetraverat paululum
refrigerari, multo minus credit se relaxari posse ab Inferis ad
praedicationem veritatis. Chrysostomus. Vide autem perversitatem:
nec in ipsis poenis continet veritatem. Si pater est Abraham,
quomodo dicis mitte eum in domum patris mei? Sed non es oblitus patris
tui, quia ille te perdidit. Gregorius. Reproborum autem mentem
poena sua quandoque inutiliter erudit ad caritatem, ut iam tunc etiam
suos specialiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se
amabant; unde sequitur habeo enim quinque fratres, ut testetur illis,
ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Ambrosius. Serius
autem dives iste magister esse incipit, cum iam nec discendi tempus
habeatur vel docendi. Gregorius. Qua in re notandum est ardenti
diviti quanta supplicia cumulantur: ad poenam namque suam ei cognitio
servatur et memoria: cognovit enim Lazarum quem despexit, et fratrum
suorum meminit, quos reliquit: ut enim peccatores in supplicio amplius
puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum
poena torquentur quos inutiliter amaverunt. Petenti autem diviti ut
Lazarus mitteretur, ab Abraham protinus respondetur; unde sequitur
et ait illi Abraham: habent Moysen et prophetas; audiant illos.
Chrysostomus. Quasi dicat: non sint tibi magis curae fratres tui
quam Deo, qui eos creavit, statuitque eis doctores, qui eos
commonerent et sollicitarent. Vocat autem hic Moysen et prophetas
scripta Mosaica et prophetica. Ambrosius. Quo loco evidentissime
declarat dominus vetus testamentum esse fidei firmitatem, retundens
perfidiam Iudaeorum, et excludens nequitias haereticorum.
Gregorius. Sed qui Dei verba despexerat, hoc audire non posse suos
sequaces aestimabat; unde sequitur at ille dixit: non, pater
Abraham; sed si quis ex mortuis ierit ad illos, poenitentiam agent.
Chrysostomus. Quia enim audiendo Scripturas contemnebat, et fabulas
esse putabat, ex his quae passus fuerat, ipse quoque diiudicabat de
fratribus. Gregorius Nyssenus. Sed et aliud quoddam dogma docemur:
quod Lazari quidem anima non est erga praesentia sollicita, nec
retorquet se ad aliquod relictorum; at dives quasi quodam visco, etiam
post mortem a vita detinetur carnali; nam si quis omnino carnalis
secundum mentem fiat, nec postquam corpus exuerit, removetur a
passionibus eius. Gregorius in Evang. Sed mox diviti veraci
sententia respondetur; sequitur enim ait autem illi: si Moysen et
prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent
ei: quia qui verba legis despiciunt, redemptoris praecepta, qui ex
mortuis resurrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hic difficilius
implebunt. Chrysostomus. Quod autem verum sit quod qui non auscultat
Scripturis, nec mortuis redivivis auscultat, ostenderunt Iudaei,
qui nunc quidem volebant occidere Lazarum, nunc vero invadebant
apostolos; cum tamen a mortuis nonnulli resurrexerint hora crucis.
Sed et illud considera, quod quisque mortuus servus est. Quaecumque
vero dicunt Scripturae, dicit dominus: unde etsi resurgat mortuus,
etsi caelitus descenderit Angelus, omnibus magis sunt dignae fide
Scripturae: nam Angelorum dominus, vivorum et mortuorum, eas
instituit. Si autem sciret hoc Deus, quod mortui resurgentes
prodessent viventibus, non hoc omisisset, qui pro utilitate nostra
singula quaeque tractat. Sed etsi crebro resurgerent mortui, hoc
iterum tempore contemneretur; sed et Diabolus facile introduceret
perversa dogmata, id quoque per organa sua fingens, non quidem
suscitans vere defunctos, sed quibusdam fallaciis spectantium frustrans
intuitum, vel ingenians quosdam mortem simulare. Augustinus de curis
pro mortuis habendis. Diceret autem aliquis: si nulla est mortuis
cura de vivis, quomodo dives rogavit Abraham ut mitteret Lazarum ad
quinque fratres suos? Sed numquid, quia hoc dives ille dixit, ideo
quid fratres agerent vel quid paterentur in illo tempore scivit? Ita
illi cura fuit de vivis, quamvis quid agerent omnino nesciret, sicut
nobis est cura de mortuis, quamvis quid agant omnino nesciamus. Sed
rursus occurrit quaestio: quomodo hic Abraham esse sciebat Moysen et
prophetas, idest libros eorum? Ubi etiam noverat divitem illum in
deliciis, Lazarum vero in doloribus vixisse? Verum non cum haec
agerentur in vivis, sed eis mortuis potuit Lazaro indicante
cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta: Abraham nescivit nos.
Possunt et ab Angelis, qui rebus quae aguntur hic, praesto sunt,
audire aliquid mortui; possunt etiam aliqua quae necessarium est eos
nosse, non solum praeterita, verum etiam futura spiritu Dei revelante
cognoscere. Augustinus de quaest. Evang. Per allegoriam autem haec
sic accipi possunt, ut in divite intelligantur superbi Iudaeorum
ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere. Purpura et
byssus dignitas regni est: et auferetur a vobis regnum Dei. Epulatio
splendida, iactantia legis est, in qua gloriabantur, plus ad pompam
elationis abutentes ea, quam ad necessitatem salutis utentes.
Mendicus autem nomine Lazarus, qui interpretatur adiutus, significat
indigentem, veluti gentilem aliquem, aut publicanum, qui tanto magis
adiuvatur, quanto minus de suarum copia facultatum praesumit.
Gregorius. Lazarus igitur ulceribus plenus gentilem populum
figuraliter exprimit, qui dum ad Deum conversus peccata sua confiteri
non erubuit, huic vulnus in cute fuit: quid enim est peccatorum
confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? Sed Lazarus vulneratus
cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; et nemo illi
dabat: quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus
ille populus despiciebat; et quia ei verba defluebant de scientia,
quasi micae cadebant de mensa. Augustinus. Canes autem, qui ulcera
pauperis lingebant, nequissimi homines sunt, amantes peccata, qui
lata lingua etiam laudare non cessant opera mala, quae in se alius
gemens et confitens detestatur. Gregorius. Nonnumquam etiam solent
in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi, secundum illud:
lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Canum etiam lingua vulnus dum
lingit curat: quia doctores sancti dum in confessione peccati nostri
nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt. Dives autem
sepultus est in Inferno, in sinum vero Abrahae Lazarus ab Angelis
ductus est, idest in secretam requiem, de qua veritas dicit: multi
venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et
Iacob in regno caelorum: filii autem regni eicientur in tenebras
exteriores. De longinquo autem ad videndum Lazarum oculos dives
levat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt,
fideles quosque ante diem extremi iudicii super se in requie attendunt,
quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est quod
conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem
amplius ardere ostenditur, quia infidelis populus verba legis in ore
tenuit, quae opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit ubi
se amplius ostendit scire quod facere noluit. Abraham autem filium eum
vocat, quem tamen a tormento non liberat: quoniam huius infidelis
populi patres, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla
compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios
recognoscunt. Augustinus. Quinque autem fratres, quos habere dicit
in domo patris sui, Iudaeos significant qui appellati sunt quinque,
quia sub lege detinebantur, quae per Moysen data est, qui quinque
libros conscripsit. Chrysostomus. Vel habuit quinque fratres, idest
quinque sensus, quibus ante servierat: et ideo Lazarum amare non
poterat, quia illi fratres non amant paupertatem. Illi te fratres in
haec tormenta miserunt: salvari non possunt nisi moriantur; alioquin
necesse est ut fratres habitent cum fratre suo. Sed quid quaeris ut
mittam Lazarum? Habent Moysen et prophetas. Moyses, Lazarus
pauper fuit, maiores divitias esse arbitratus paupertatem Christi,
quam divitias Pharaonis. Ieremias in lacum missus pane tribulationis
vescebatur; et omnes prophetae istos fratres docent; sed isti fratres
salvari non possunt nisi aliquis ab Inferis resurrexerit. Isti enim
fratres antequam Christus resurgeret, me ducebant in mortem: ille
mortuus est, sed isti fratres resurrexerunt: nunc oculus meus
Christum videt, auris eum audit, tactus amplectitur. Ex hoc autem
quod diximus, locum determinamus Marcioni et Manichaeo, qui
destruunt vetus testamentum. Vide ergo quid dicat Abraham: si
Moysen et prophetas non audiunt; quasi dicat: bene facis eum qui
resurrecturus est expectando: sed in illis Christus loquitur: si
illos audies, et illum auditurus es. Gregorius. Iudaicus autem
populus, quia Moysi verba spiritualiter intelligere contempsit, ad
eum de quo Moyses locutus fuerat, non pervenit. Ambrosius. Vel
aliter. Lazarus est pauper in saeculo, sed Deo dives: neque enim
omnis sancta paupertas, aut divitiae criminosae; sed sicut luxuria
infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas. Sive
apostolicus aliquis pauper in verbo, locuples in fide, qui veram
teneat fidem, verborum infulas non requirit: cui similem illum puto
qui caesus saepius a Iudaeis, ulcera sui corporis lambenda quibusdam,
velut canibus, offerebat. Beati canes, in quos ulcerum talium
distillat humor, ut impleat cor, quo custodire domum, servare
gregem, cavere assuescat lupos. Et quia panis verbum est, fides
autem verbi est; micae velut quaedam dogmata fidei sunt, mysteria
scilicet Scripturarum. Ariani autem, qui societatem potentiae
regalis affectant ut impugnent Ecclesiae veritatem, nonne tibi
videntur in quadam purpura et bysso iacere; qui cum pro veris fucata
defendant, divitibus abundant sermonibus? Dives haeresis Evangelia
multa composuit, et pauper fides hoc solum Evangelium tenuit quod
accepit. Dives philosophia plures sibi deos fecit, pauper Ecclesia
unum Deum novit: nonne illae videntur egere divitiae, et redundare
paupertas? Augustinus de quaest. Evang. Aliter etiam intelligi
potest illa narratio, ut Lazarum dominum significare accipiamus
iacentem ad ianuam illius divitis, quia se ad aures superbissimas
Iudaeorum incarnationis humilitate deiecit, cupiens saturari de micis
quae cadebant de mensa divitis, idest quaerens ab eis vel minima opera
iustitiae, quae suae mensae, idest suae potestati, per superbiam non
usurparent: quae opera quamvis minima, et sine disciplina
perseverantiae vitae bonae, saltem interdum vel casu facerent, sicut
micae de mensa cadere solent. Ulcera, passiones sunt domini; canes
qui ea lingebant, gentes sunt, quos immundos Iudaei dicebant; et
tamen passiones domini in sacramentis corporis et sanguinis eius per
totum iam orbem suavitate devotissima lambunt. Sinus Abrahae
intelligitur secretum patris, quo post passionem resurgens assumptus
est dominus, quo eum portatum ab Angelis ideo dictum puto, quia ipsam
receptionem, qua in secretum patris accessit, Angeli annuntiaverunt
discipulis. Cetera secundum superiorem expositionem accipi possunt:
quia secretum patris bene intelligitur ubi etiam ante resurrectionem
iustorum animae vivunt cum Deo.
|
|