|
Theophylactus. Quia Pharisaei existentes avari convitiabantur
Christo de paupertate praedicanti, induxit parabolam divitis et
Lazari. Deinde cum discipulis confert de Pharisaeis, indicans eos
schismaticos et divinae viae impeditores esse; unde dicitur et ait ad
discipulos suos: impossibile est ut non veniant scandala, idest
impedimenta bonae et Deo placitae conversationis. Chrysostomus.
Sunt autem duplicia scandala: quorum haec quidem divinae gloriae
refragantur, haec vero prodeunt solum ad irrogandum fratribus
impedimentum: nam excogitationes haeresum, et quicumque contra
veritatem fit sermo, divinae gloriae refragatur. Non tamen ad
praesens memorari videntur huiusmodi scandala, sed magis ea quae
contingunt inter amicos et fratres; sicut iurgia, detractiones et
huiusmodi; unde postea subdit si peccaverit in te frater tuus.
Theophylactus. Vel dicit, quod necesse est emergere multa
praedicationis et veritatis obstacula, sicut Pharisaei impediebant
Christi praedicationem. Quaerunt autem aliqui: si necesse est ut
veniant scandala, cur dominus arguit scandalorum auctorem? Sequitur
enim vae autem illi per quem veniunt: quidquid enim parit necessitas
veniale est. Sed attende, quod necessitas ista ex libero arbitrio
sortitur originem. Videns enim dominus qualiter homines innituntur
malo, nec proponunt aliquid boni, dixit quod quantum est ex
consequentia eorum quae videntur, necesse est contingere scandala:
sicut si medicus videns quemquam mala dieta utentem, dicat: necesse
est hunc aegrotare; et ideo inducenti scandala vae dicit, et poenam ei
comminatur, dicens utilius est illi si lapis molaris imponatur circa
collum eius, et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de
pusillis istis. Beda. Secundum morem provinciae Palaestinae
loquitur; cum maiorum criminum apud veteres Iudaeos fuerit poena, ut
in profundum ligato saxo demergerentur. Et revera utilius est innoxium
poena, quamvis atrocissima, temporali tamen, vitam finire corpoream,
quam fratri nocentem mortem animae mereri perpetuam. Recte autem qui
scandalizari potest, pusillus appellatur: qui enim magnus est,
quodcumque viderit, quodcumque passus fuerit, non declinat a fide.
Inquantum ergo sine peccato possumus, evitare proximorum scandalum
debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur
scandalum, quam veritas relinquatur. Chrysostomus. Per
scandalizantis autem poenam bravium salvantis addisce: nisi enim unius
animae salus esset sibi nimium curae, non comminaretur scandalizantibus
tantam poenam.
|
|