|
Beda. Dixerat supra dominus, eum qui in agro sit, retro redire non
debere; quod ne de his tantum qui aperte de agro redituri, hoc est
palam dominum negaturi sunt, dictum putares, pergit ostendere
nonnullos esse qui cum faciem habere in anteriora videantur, animo
tamen retro respiciunt; unde dicitur dico autem vobis: in illa nocte
erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur.
Ambrosius. Bene noctem dicit, quia Antichristus hora tenebrarum
est, eo quod pectoribus hominum tenebras Antichristus infundat, cum
dicat se esse Christum; Christus autem sicut fulgur coruscans
fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam videre possimus.
Augustinus de quaest. Evang. Vel in illa nocte dicit, hoc est in
illa tribulatione. Theophylactus. Vel inopinatum docet esse Christi
adventum, quem futurum esse noctu docemur. Cum autem dixisset,
divites vix salvari, ostendit quod nec omnes divites pereunt, nec
omnes pauperes salvantur. Cyrillus. Per duos enim existentes in uno
lecto, videtur designare divites quiescentes in mundanis deliciis:
lectus namque signum quietis est. Non autem quicumque divitiis
affluunt sunt impii, sed aliquis est probus et in fide electus; hic
igitur assumetur, alter vero, qui talis non existit, dimittetur.
Descendens enim dominus ad iudicium, mittet Angelos suos, qui
ceteris in terra derelictis poenam passuris, sanctos et iustos ei
adducent, secundum illud apostoli: rapiemur in nubibus obviam Christo
in aera. Ambrosius. Vel ex uno strato infirmitatis humanae unus
relinquitur, idest improbatur; alter vero assumitur, idest rapitur
obviam Christo in aera. Sequitur duae erunt molentes in unum: una
assumetur, et altera relinquetur. Cyrillus. Per molentes innuere
videtur pauperes et pressos laboribus; ad quod etiam pertinet quod
subditur duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. In his
enim non modicum differt: nam hi sarcinam paupertatis viriliter
sustinent, vitam agentes honestam et humilem, qui assumentur; hi vero
sunt ad profana promptissimi, qui relinquentur. Ambrosius. Vel per
molentes significari videntur qui ex occultis alimenta quaerunt, et in
apertum ex inferioribus proferunt. Et fortasse mundus iste pistrinum
est; anima autem nostra velut quodam carcere includitur corporali. In
hoc ergo pistrino vel synagoga, vel anima obnoxia delictis, triticum
molendo madefactum et gravi humore corruptum, non potest interiora ab
exterioribus separare; et ideo relinquitur, quia eius similago
displicuit. At vero sancta Ecclesia, vel anima nullis maculata
contagiis delictorum, quae tale triticum molit quod solis aeterni
calore torridum sit, bonam similaginem de penetralibus hominum Deo
offert. Qui sint autem agricolae, possumus reperire, si advertamus
duas mentes esse in nobis: unam exterioris hominis, quae corrumpitur;
aliam interioris, quae per sacramentum renovatur. Istae igitur sunt
operantes in agro nostro; quarum altera bonum fructum diligentia dat,
altera amittit incuria. Vel duos populos interpretemur in hoc mundo,
qui agro comparatur: quorum alter, qui fidelis est, assumitur;
alter, qui infidelis est, relinquitur. Augustinus de quaest.
Evang. Vel tria genera hominum hic videntur significari. Unum eorum
qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus, neque
ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata
est. Alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus,
agentes ea quae sunt huius saeculi; quos et feminarum nomine
significavit, quia consiliis praelatorum regi his expedit; et molentes
dixit, quia temporalium orbem negotiorum atque circuitum vertunt;
quasi tamen in unum molentes dixit, inquantum de istis rebus et
negotiis suis praebent usibus Ecclesiae. Tertium genus est eorum qui
operantur in Ecclesiae ministerio, tamquam in agro Dei. In his ergo
tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis: quorum
aliqui in Ecclesia permanent, qui assumuntur; aliqui cadunt, qui
relinquuntur. Ambrosius. Non enim iniquus est Deus, ut pares
studiis in societate vivendi atque indiscreta actuum qualitate,
meritorum remuneratione discernat. Non autem merita hominum copulae
usus exaequat, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Cyrillus. Quia ergo
dixit quod quidam assumerentur, utiliter et bene inquirunt discipuli
quo assumerentur; unde sequitur respondentes dicunt illi: ubi,
domine? Beda. Duo autem salvator interrogatus, ubi scilicet sint
boni assumendi, et ubi mali relinquendi, unum dixit, aliud
subintelligendum reliquit; unde sequitur qui dixit eis: ubicumque
fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Cyrillus. Quasi
dicat: sicut deiecto cadavere, aves quarum pabulum sunt carnes, ad
illud conveniunt; ita cum venerit filius hominis, tunc omnes aquilae,
idest sancti, concurrent ad eum. Ambrosius. Iustorum enim animae
aquilis comparantur, eo quod alta petant, humilia derelinquant, et
longaevam ducere feruntur aetatem. De corpore autem dubitare non
possumus, maxime si meminerimus quod a Pilato Ioseph corpus accepit.
Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, mulieres apostolorumque
conventus circa domini sepulturam? Nonne tibi videntur aquilae circa
corpus, quando veniet in nubibus, et videbit eum omnis oculus? Est
autem corpus, de quo dictum est: caro mea vere est cibus. Circa hoc
corpus aquilae sunt, quae circumvolant spiritualibus alis. Sunt etiam
circa corpus aquilae, quae credunt Iesum Christum in carne venisse.
Est etiam Ecclesia, in qua per Baptismi gratiam spiritu renovamur.
Eusebius. Vel per aquilas mortua animalia depascentes, principes
huius saeculi denotavit, et eos qui tunc temporis sanctos Dei
persequentur, penes quos relinquuntur assumptionis indigni, qui corpus
vel cadaver dicuntur: vel punitrices virtutes, quae facturae sunt
impiorum, hic per aquilas denotantur. Augustinus de Cons. Evang.
Haec autem quae Lucas hic ponit vel recordatur praeoccupando, ut
prius commemoraret quae post a domino dicta sunt, vel bis a domino
dicta facit intelligi.
|
|