|
Ambrosius. Post divitem qui cruciatur in poenis subicit praeceptum
veniae largiendae his qui se ab errore convertunt, ne quem desperatio
non revocet a culpa; unde dicitur attendite vobis. Theophylactus.
Quasi dicat: necesse est scandala contingere; non tamen necessarium
est vos perire, si peccaveritis; sicut non est necesse oves perire
lupo veniente, si vigilet pastor. Et quoniam multae sunt
scandalizantium differentiae: quidam enim sunt insanabiles, quidam
sanabiles; ideo subiungit si peccaverit in te frater tuus, increpa
illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Ambrosius. Ut
neque difficilis venia, nec remissa sit indulgentia: neque austera
percellat invectio, vel conniventia non invitet ad culpam; unde et
alibi dicitur: corripe ipsum inter te et ipsum solum: plus enim
proficit amica correctio quam accusatio turbulenta. Illa pudorem
incutit, haec indignationem movet. Servetur potius quod prodi metuat
qui monetur: bonum quippe est ut amicum magis te qui corripitur
credat, quam inimicum: facilius enim consiliis acquiescitur quam
iniuriae succumbitur. Infirmus custos diuturnitatis est timor, pudor
autem bonus magister officii: qui enim metuit reprimitur, non
emendatur. Pulchre autem posuit si peccaverit in te: non enim est
aequa conditio in Deum hominemque peccare. Beda. Intuendum est
autem, quia non passim peccanti dimittere iubet, sed poenitentiam
agenti: hoc enim ordine scandala declinare possumus, si nullum
laedamus, si peccantem zelo iustitiae corripimus, si poenitenti
misericordiae viscera pandimus. Theophylactus. Sed quaereret
aliquis: si cum pluries indulserim fratri, iterum fit nocivus, quid
agendum est secum? Ideo quaestioni huic respondens subdit et si
septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad
te dicens: poenitet me, dimitte illi. Beda. Septenario numero non
veniae dandae terminus ponitur, sed vel omnia peccata dimittenda, vel
semper poenitenti dimittendum praecipitur: solet enim saepe per
septem, cuiusque rei aut temporis universitas indicari. Ambrosius.
Vel quia septima die requievit Deus ab operibus suis, post hebdomadam
istius mundi requies nobis diuturna promittitur, ut quemadmodum mala
istius mundi opera cessabunt, ita etiam vindictae severitas
conquiescat.
|
|