|
Theophylactus. Audientes discipuli dominum de quibusdam arduis
disserentem, puta de paupertate, et scandalis evitandis, petunt sibi
fidem augeri, per quam possent paupertatem sequi: nihil enim adeo
cultum suggerit paupertatis, sicut credere et sperare in domino: et ut
per fidem scandalis valeant resistere; unde dicitur et dixerunt
apostoli domino: adauge nobis fidem. Gregorius Moralium. Utque iam
accepta per initium fuerat, quasi per augmentum graduum ad perfectionem
veniret. Augustinus de quaest. Evang. Potest quidem intelligi hanc
fidem sibi augeri postulasse qua creduntur ea quae non videntur; sed
tamen dicitur etiam fides rerum, quando non verbis, sed ipsis rebus
praesentibus creditur quod futurum est, cum iam per speciem manifestam
se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia, per quam facta
sunt omnia. Theophylactus. Dominus autem ostendit eis quod bene
peterent, et quod credere deberent constanter, ostendens eis quod
fides multa potest; unde sequitur dixit autem dominus: si habueritis
fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: eradicare et
transplantare in mare, et obediet vobis. Duo magna concurrunt in
idem, transpositio radicati in terra, et plantatio in mari: quid enim
in undis plantatur? Per quae duo virtutem fidei manifestat.
Chrysostomus in Matthaeum. Mentionem autem facit sinapis, quia eius
granum, etsi sit parvum quantitate, est tamen potestate virtuosius
omnibus. Insinuat igitur quod minimum suae fidei magna potest. Si
autem morum non transposuerunt apostoli, non calumnieris: non enim
dixit: transferetis, sed: transferre poteritis; sed noluerunt, quia
opus non erat, cum maiora fecerint. Chrysostomus. Quaeret autem
aliquis: quomodo Christus dicit minimam partem esse fidei, quae morum
vel montem potest transponere, cum Paulus dicat hanc esse omnem fidem
quae montes transfert? Dicendum igitur est, quod apostolus attribuit
toti fidei montem transponere, non tamquam tota fides solum hoc
possit, sed quia hoc carnalibus magnum videbatur propter eminentiam
corporis. Beda. Vel fidem perfectam dominus hic grano sinapis
comparat, eo quod sit in facie humilis, et in pectore fervens.
Mystice autem per morum, cuius colore sanguineo fructus et virgulta
rubent, Evangelium crucis exprimitur, quae per fidem apostolorum de
gente Iudaeorum, in qua velut in stirpe generis tenebatur, verbis
praedicationis eradicata, et in mare gentium plantata est.
Ambrosius. Vel hoc dicitur quando fides spiritum excludit immundum:
nam fructus mori primo albet in flore, qui inde iam formatus erutilat,
maturitate nigrescit. Diabolus quoque, ex albenti angelicae flore
naturae, et potestate rutilanti, praevaricatione deiectus, tetro
inhorruit odore peccati. Chrysostomus. Morum etiam Diabolo
aptabis: nam sicut mori frondibus vermes aluntur, sic Diabolus per
cogitationes exortas ab eo, alit nobis vermem perpetuum. Sed hanc
morum potest fides ab animabus nostris evellere, et in abyssum
demergere.
|
|