|
Theophylactus. Quia fides proprium possessorem facit divinorum
mandatorum observatorem, vivificis eum exornans operibus, exinde
videbatur hominem incurrere posse superbiae vitium: unde praemonuit
dominus apostolos ne superbiant in virtutibus suis, per exemplum
conveniens, dicens quis autem vestrum habens servum arantem aut boves
pascentem, qui regresso de agro dicat illi: statim transi et recumbe?
Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Hanc ergo fidem
praestantissimae veritatis plerisque non intelligentibus, videri potest
dominus discipulis suis non ad id quod petierant respondisse.
Difficile autem mihi apparet; nisi intelligamus ex fide in fidem,
idest ex fide ista, qua ministratur Deo, in eam significasse
transferri ubi fruantur Deo. Augebitur enim fides cum primo verbis
praedicantibus, deinde rebus apparentibus creditur: sed illa
contemplatio summam quietem habet, quae in aeterno Dei regno
retribuitur. Summa vero quies illa praemium est iustorum laborum, qui
in Ecclesiae administratione peraguntur: et ideo quamvis in agro aret
servus aut pascat, hoc est in vita saeculari vel terrena verset
negotia, vel stultis hominibus tamquam pecoribus serviat; opus est ut
post illos labores domum veniat; hoc est Ecclesiae societur. Beda.
Vel servus de agro egreditur, cum intermisso ad tempus opere
praedicandi, ad conscientiam doctorem recurrit, sua secum acta vel
dicta retractans; cui non statim dominus dicit transi, de hac vita
mortali; recumbe, idest in aeterna sede beatae vitae refovere.
Ambrosius. Intelligitur enim quia nullus recumbit nisi ante
transierit. Denique et Moyses ante transivit, ut magnum visum
videret. Sicut ergo tu non solum non dicis servo tuo recumbe, sed
exigis ab eo aliud ministerium; ita nec in te patitur dominus unius
usum esse operis et laboris: quia dum vivimus, debemus semper
operari; unde sequitur et non dicat ei: para quod coenem, et
praecinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam? Beda.
Iubet parari quod coenet, hoc est post laborem apertae locutionis
humilitatem quoque considerationis propriae exhibere: tali coena
dominus pasci desiderat. Praecingi autem est mentem humiliatam ab
omnibus fluctuantium cogitationem finibus, quibus operum gressus
impediri solet, constringere: nam qui vestimenta praecingit, hoc agit
ne incedens involvatur ad lapsum. Ministrare vero Deo, est absque
gratiae eius auxilio nihil virium habere profiteri. Augustinus de
quaest. Evang. Ministrantibus etiam, hoc est evangelizantibus
servis suis, manducat et bibit dominus confessionem et fidem gentium.
Sequitur et post haec tu manducabis et bibes. Beda. Quasi dicat:
postquam tuae praedicationis opere delectatus, tuaeque compunctionis
epulis fuero refectus, tunc demum transies, et aeternis meae
sapientiae dapibus in aeternum reficieris. Cyrillus. Docet autem
dominus quod ius potestatis dominicae quasi debitam subiectionem
requirit a famulis, cum subdit numquid gratiam habet servo illi, quia
fecit quae sibi imperaverat? Non puto. Per hoc morbus superbiae
tollitur. Quid superbis? Ignoras quod si non persolvis debitum,
periculum imminet; si vero persolvas, nullam gratiam facis? Secundum
illud Pauli: si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim
mihi est: vae mihi si non evangelizavero. Considera ergo, quod qui
apud nos dominantur, non referunt gratias, cum aliqui subditorum
statuta sibi prosequuntur obsequia; sed ex benevolentia saepius suorum
provocantes affectum, maiorem eis appetitum serviendi aggenerant. Sic
et Deus petit quidem a nobis famulatum iure servitii; verum, quia
clemens et bonus est, honores laborantibus pollicetur; et supereminet
sudoribus subiectorum benevolentiae magnitudo. Ambrosius. Non ergo
te iactes, si bene servisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol,
obtemperat luna, serviunt Angeli; et nos ergo non a nobis laudem
exigamus. Unde concludens subdit sic et vos, cum omnia feceritis,
dicite: quia servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
Beda. Servi quidem, quia pretio empti; inutiles, quia dominus
bonorum nostrorum non indiget, vel quia non sunt condignae passiones
huius temporis ad futuram gloriam. Haec igitur est in hominibus fidei
perfectio, si omnibus quae sunt praecepta impletis, imperfectos esse
se noverint.
|
|