|
Ambrosius. Post praedictam parabolam reprehenduntur ingrati; dicitur
enim et factum est, dum iret Iesus in Ierusalem, transibat per
mediam Samariam et Galilaeam. Titus. Ut ostendat quod Samaritani
quidem benevoli, Iudaei vero praedictis beneficiis sunt ingrati: erat
enim discordia inter Samaritanos et Iudaeos: quam ipse quasi
pacificans inter utrosque transit, ut utrosque compingat in unum novum
hominem. Cyrillus. Deinde suam gloriam salvator manifestat,
attrahens ad fidem Israel; unde sequitur et cum ingrederetur quoddam
castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, ab urbibus et oppidis
expulsi, et quasi immundi ritu legis Mosaicae. Titus.
Conversabantur autem ad invicem, quia fecerat eos unanimes communitas
passionis; et praestolabantur transitum Iesu, solliciti donec
advenientem Christum viderent; unde sequitur qui steterunt a longe:
eo quod lex Iudaeorum lepram immundam iudicat; lex autem evangelica
non externam, sed internam asserit esse immundam. Theophylactus. A
longe ergo stabant quasi verecundantes de immunditia quae eis
imputabatur: putabant enim quod Christus eos fastidiret ad modum
aliorum. Sic ergo astiterunt loco, sed facti sunt proximi
deprecando: prope enim est dominus omnibus invocantibus eum in
veritate; unde sequitur et levaverunt vocem, dicentes: Iesu
praeceptor, miserere nostri. Titus. Dicunt nomen Iesu, et
lucrifaciunt rem; nam Iesus interpretatur salvator: dicunt miserere
nobis, propter experientiam virtutis eius; neque argentum petentes
neque aurum, sed ut aspectum corporis sanum obtineant.
Theophylactus. Nec simpliciter obsecrant eum, nec rogant eum ut
mortalem: vocat eum praeceptorem, idest dominum, quo pene videntur
hunc opinari Deum. At ipse iubet illis ut ostenderent se
sacerdotibus; unde sequitur quos ut vidit, dixit: ite, ostendite vos
sacerdotibus: ipsi enim experiebantur si mundati forent a lepra vel
non. Cyrillus. Lex etiam mundatos a lepra iubebat offerre
sacrificium causa purgationis. Theophylactus. Iubere ergo eis ut
irent ad sacerdotes, nihil aliud innuebat nisi quod debebant curari;
unde sequitur et factum est, dum irent, mundati sunt. Cyrillus. In
quo Iudaeorum pontifices aemuli gloriae eius cognoscere poterant quod
inopinate et mirifice sanati sunt, concedente Christo eis salutem.
Theophylactus. Cum autem decem essent, novem, qui Israelitae
erant, ingrati fuerunt; sed alienigena Samaritanus reversus, voces
emittebat benignas; unde sequitur unus autem ex illis ut vidit quia
mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum. Titus.
Dedit autem ei appropinquandi fiduciam suscepta purgatio; unde
sequitur et cecidit in faciem suam ante pedes eius, gratias agens, ex
procubitu et supplicatione fidem suam simul cum benevolentia pandens.
Sequitur et hic erat Samaritanus. Theophylactus. Hinc poterit
quisquis conicere quod nihil impedit quemquam placere Deo, etsi de
genere profano processerit, dummodo bonum gerat propositum. Nullus
etiam natus ex sanctis superbiat; novem enim qui Israelitae erant,
ingrati fuerunt; unde sequitur respondens autem Iesus dixit: nonne
decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? Non est inventus qui
rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Titus. Per
hoc ostenditur quod promptiores ad fidem erant alienigenae: lentus enim
erat ad fidem Israel; unde subditur et ait illi: surge, vade, quia
fides tua te salvum fecit. Augustinus de quaest. Evang. Mystice
autem leprosi intelligi possunt qui scientiam verae fidei non habentes,
varias doctrinas profitentur erroris: non enim abscondunt imperitiam
suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et iactantiam sermonis
ostendunt. Coloris quippe vitium lepra est; vera ergo falsis
inordinate permixta in una disputatione vel narratione hominis, tamquam
in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tamquam veris
falsisque colorum fucis humana corpora variantem atque maculantem. Hi
autem tam vitandi sunt Ecclesiae ut, si fieri potest, longius remoti
magno clamore Christum interpellent. Quod autem praeceptorem eum
invocaverunt, satis puto significari vere lepram falsam esse
doctrinam, quam bonus praeceptor abstergat. Nullum autem eorum quibus
haec corporalia beneficia dominus praestitit, invenitur misisse ad
sacerdotem nisi leprosos. Sacerdotium enim Iudaeorum figura fuit
sacerdotii quod est in Ecclesia. Cetera autem vitia per seipsum
interius in conscientia dominus sanat et corrigit; doctrina vero vel
imbuendi per sacramenta, vel catechizandi per sermonem potestas
Ecclesiae tributa est. Qui dum irent, mundati sunt: quia gentiles,
ad quos venerat Petrus, nondum accepto Baptismatis sacramento, per
quod spiritualiter ad sacerdotes pervenitur, infusione spiritus sancti
mundati declarantur. Quisquis ergo in Ecclesiae societate doctrinam
integram veramque assequitur, eo quod manifestetur, varietate
mendaciorum tamquam lepra caruisse, et tamen ingratus Deo mundatori
suo gratiarum agendarum pia humilitate non prosternitur, similis est
illis de quibus dicit apostolus quod cum Deum cognovissent, non ut
Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt. Ideo tales in novenario
numero tamquam imperfecti remanebunt: novem enim indigent uno ut quadam
unitatis forma coagulentur, ut decem sint. Ille autem qui gratias
egit, unicae Ecclesiae significatione approbatus est. Et quia illi
erant Iudaei, amisisse per superbiam declarati sunt regnum caelorum,
ubi maxime unitas custoditur. Iste vero, qui erat Samaritanus, quod
interpretatur custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit,
secundum illud: fortitudinem meam ad te custodiam, unitatem regni
humili devotione servavit. Beda. Cecidit autem in faciem, quia ex
malis quae se perpetrasse meminit, erubescit: qui surgere et ire
praecipitur: quia qui infirmitatem suam cognoscens humiliter iacet,
per divini verbi consolationem ad fortia opera proficere iubetur. Si
autem fides salvum fecit eum qui se ad agendas gratias inclinavit: ergo
perfidia perdit eos qui de acceptis beneficiis Deo dare gloriam
neglexerunt, quapropter fidem per humilitatem augeri debere, sicut in
parabola superiori decernitur, ita hic ipsis rebus ostenditur.
|
|