|
Cyrillus. Cum salvator in sermonibus quos ad alios dirigebat,
frequenter regnum Dei meminisset, ob hoc Pharisaei eum deridebant;
unde dicitur interrogatus autem a Pharisaeis: quando venit regnum
Dei? Quasi irrisorie dicerent: antequam veniat de quo loqueris,
mors crucis te occupabit. Dominus autem patientiam ostendens,
increpatus non increpat; sed potius malos existentes suo non dedignatur
responso; sequitur enim respondit eis, et dixit: non veniet regnum
Dei cum observatione; quasi dicat: non quaeratis de temporibus quibus
iterum instabit tempus regni caelorum. Beda. Illud enim tempus neque
ab hominibus, neque ab Angelis potest observari, sicut tempus
incarnationis prophetarum vaticiniis et Angelorum est manifestatum
praeconiis; unde subdit neque dicent: ecce hic, aut: ecce illic.
Vel aliter. Interrogant de tempore regni Dei, quia, sicut infra
dicitur, existimabant quod veniente Hierosolymam domino, confestim
regnum Dei manifestaretur; unde dominus respondet, quod regnum Dei
non veniet cum observatione. Cyrillus. Solum autem ad utilitatem
cuiuslibet hominis esse fatetur illud quod subditur ecce enim regnum
Dei intra vos est, idest, in vestris affectibus et in potestate
vestra id capere: potest enim quilibet homo iustificatus per fidem
Christi et virtutibus ornatus regnum obtinere caelorum. Gregorius
Nazianzenus. Vel forsitan regnum nobis insitum dicit inditam animabus
nostris laetitiam per spiritum sanctum: ea enim est velut imago et
arrha perennis laetitiae, qua in futuro saeculo sanctorum animae
gaudent. Beda. Vel regnum Dei seipsum dicit intra illos positum,
hoc est in cordibus eorum per fidem regnantem.
|
|