|
Cyrillus. Quia dominus dixerat regnum Dei intra vos est, voluit
discipulos esse paratos ad patientiam, ut effecti strenui intrare
valeant regnum Dei. Praedicit ergo eis, quod antequam de caelo
veniat, in fine saeculi persecutio irruet super eos; unde dicitur et
ait ad discipulos suos: venient dies quando desideretis videre unum
diem filii hominis, et non videbitis; significans quod tanta erit
persecutio, quod unum diem eius videre cupiant, illius scilicet
temporis quo adhuc conversabantur cum Christo. Sane Iudaei Christum
multis angustiaverunt improperiis et iniuriis; sed in comparatione
malorum maiorum minora eligenda videntur. Theophylactus. Tunc enim
absque sollicitudine vivebant, Christo eos procurante, et
protegente; sed futurum erat quando Christo absente traderentur
periculis, ad reges et principes ducti; et tunc tempus primum cuperent
quasi tranquillum. Beda. Vel diem Christi dicit regnum Dei, quod
speramus futurum; et bene dicit unum diem, quia in illa beatitudinis
gloria tenebrarum interruptio nulla est. Bonum ergo est diem Christi
desiderare. Nec tamen magnitudine desiderii nobis somnia fingere
debemus, quasi instet dies domini; unde sequitur et dicent vobis:
ecce hic, ecce illic: nolite ire, neque sectemini. Eusebius.
Quasi dicat: si adveniente Antichristo, fama de eo volet quasi
apparuerit Christus, non egrediamini, neque sequamini: nam
impossibile est eum qui semel in terra visus est, iterum in angulis
terrae conversari. Erit igitur hic de quo dicitur, non verus
Christus; manifestum enim signum secundi adventus salvatoris nostri
hoc est quod subito totum orbem claritas eius adventus replebit; unde
sequitur nam sicut fulgur coruscans de sub caelo, in ea quae sub caelo
sunt fulget; ita erit filius hominis in die sua. Non enim apparebit
super terram ambulans, sicut quidam homo communis, sed universaliter
irradiabit, ostendens cunctis iubar propriae deitatis. Beda. Et
pulchre ait coruscans de sub caelo: quia iudicium sub caelo, hoc est
in aeris medio, geretur, secundum illud apostoli: simul rapiemur cum
illis in nubibus obviam Christo in aera. Si autem dominus in iudicio
sicut fulgur apparebit, nullus tunc in sua mente latere permittitur:
quia ipso iudicis fulgore penetratur. Potest autem haec domini
responsio et de illo eius adventu quo quotidie venit in Ecclesiam
accipi. Intantum enim saepe haeretici turbaverunt Ecclesiam, dicendo
in suo dogmate fidem Christi manere, ut fideles illorum temporum
desiderarent dominum, vel uno die, si fieri posset, redire ad
terras, ut per seipsum quomodo se habeat fidei veritas, intimaret.
Et non videbitis, inquit: quia non est opus corporali visione dominum
redire: quia semel per universum mundum Evangelii vigorem exhibuit.
Cyrillus. Opinabantur autem discipuli quod vadens Hierosolymam
statim ostenderet regnum Dei. Hanc igitur opinionem resecans, notum
facit eis quod primo decebat eum salubrem passionem sufferre, deinde ad
patrem ascendere, et desuper fulgere, ut per orbem terrarum in
iustitia iudicet; unde subdit primum autem oportet illum multa pati,
et reprobari a generatione hac. Beda. Generationem non tantum
Iudaeorum, verum etiam omnium reproborum appellat; a quibus etiam
nunc filius hominis in corpore suo, hoc est in Ecclesia, multa
patitur, et reprobatur. Inserit autem de sua passione, loquens de
gloria sui adventus, ut dolorem suae passionis spe promissae
clarificationis mitigarent, simulque seipsos pararent, si gloriam
regni diligerent, mortis non horrere periculum.
|
|