|
Beda. Adventum domini quem fulguri cito transvolanti comparaverat,
nunc comparat diebus Noe et Lot, quando repentinus mortalibus
supervenit interitus; unde dicitur et sicut factum est in diebus Noe,
ita erit in die filii hominis. Chrysostomus in Matthaeum. Quia enim
tunc non crediderunt comminatoriis verbis, passi sunt repente reale
iudicium. Eorum autem incredulitas ex anima lenta procedebat: nam
quaecumque vult aliquis et intendit, ea etiam expectat; unde sequitur
edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in
diem qua intravit Noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit
omnes. Ambrosius. Bene causam diluvii de nostris asserit processisse
peccatis: quia Deus malum non creavit, sed nostra sibi merita
reperierunt: non quia coniugia damnentur: neque enim alimenta
damnantur, cum in istis successionis, in illis naturae subsidia sint;
sed in omnibus modus quaeritur: quicquid enim abundantius est, a malo
est. Beda. Mystice autem Noe arcam aedificat, cum dominus
Ecclesiam de Christi fidelibus quasi lignis laevigatis adunando
construit: quam perfecte consummatam ingreditur, cum hanc in die
iudicii praesentia suae visionis aeternus habitator illustrat. Sed cum
arca aedificatur, iniqui luxuriantur: cum vero intratur, intereunt:
quia qui sanctis hic certantibus insultant, eis illic coronatis aeterna
damnatione plectentur. Eusebius. Quia vero usus est dominus exemplo
diluvii, ne putaret aliquis futurum diluvium ex aqua, utitur secundo
exemplo Lot, docens modum perditionis impiorum, quod igne dimisso
caelitus superveniet impiis ira Dei; unde subditur similiter sicut
factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant,
plantabant et aedificabant. Beda. Praetermisso illo infando
Sodomorum scelere, sola ea quae levia vel nulla putari poterant
delicta commemorat: ut intelligas illicita quali poena feriantur, si
licita immoderatius acta igne et sulphure puniuntur; sequitur enim qua
die autem exiit Lot a Sodoma, pluit ignem et sulphur de caelo, et
omnes perdidit. Eusebius. Non prius dixit ignem caelitus decurrisse
super impios Sodomorum quam Lot exisset ab eis; sicut et diluvium non
prius terrae incolas perdidit quam Noe arcam intrasset: quia quamdiu
Noe vel Lot conversabantur cum impiis, Deus non irrogabat iram, ne
una cum peccatoribus deperirent; volens autem eos perdere, subtraxit
iustum. Sic et in consummatione saeculi non prius erit finis quam
omnes iusti sint semoti ab impiis; unde sequitur secundum hoc erit qua
die filius hominis revelabitur. Beda. Quia qui interim non apparens
omnia videt, tunc apparens omnia iudicabit; apparebit autem
iudicaturus eo maxime tempore quo cunctos iudiciorum eius oblitos, huic
saeculo conspexerit esse mancipatos. Theophylactus. Postquam enim
venerit Antichristus, homines fient lascivi, dediti enormibus
vitiis, secundum illud apostoli: voluptatum amatores magis quam Dei.
Si enim Antichristus est cuiuslibet peccati habitaculum, quid aliud
inferet misero tunc temporis hominum generi nisi sua? Et hoc dominus
innuit per exempla diluvii et Sodomitarum. Beda. Mystice autem
Lot, qui interpretatur declinans est populus electorum, qui dum in
Sodomis, idest inter reprobos, ut advena, moratur, quantum valet,
eorum scelera declinat. Exeunte autem Lot, Sodoma perit: quia in
consummatione saeculi exibunt Angeli, et separabunt malos de medio
iustorum, et mittent eos in caminum ignis. Ignis tamen et sulphur,
quae de caelo pluisse commemorat, non ipsam perennis supplicii
flammam, sed subitaneum diei illius significat adventum.
|
|