|
Ambrosius. Quia propter improbos necesse est ut probi in hoc saeculo
contritionem cordis animique patiantur, quo uberiorem mercedem
accipiant in futurum, quibusdam remediis instruuntur cum dicitur in
illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, non descendat
tollere illa; hoc est, si quis superiora iam domus suae eminentiumque
virtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non accedat.
Augustinus de quaest. Evang. In tecto enim est qui excedens
carnalia tamquam in aura libera spiritualiter vivit; vasa enim in domo
sunt sensus carnales, quibus ad investigandum veritatem quae intellectu
capitur, multi utentes, penitus erraverunt. Caveat ergo spiritualis
homo ne in die tribulationis rursus vita carnali, quae per sensus
corporis pascitur, delectatus, ad vasa huius mundi tollenda
descendat. Sequitur et qui in agro similiter non redeat retro;
idest, qui operatur in Ecclesia, sicut Paulus plantans, et sicut
Apollo rigans, non respiciat spem saecularem, cui renuntiavit.
Theophylactus. Haec autem omnia Matthaeus pro captione
Hierosolymorum a domino dicta fatetur, ut, supervenientibus
Romanis, nec domi consistentes descendere deberent pro quocumque
necessario, sed protinus arripere fugam, nec in agro manentes redire
domum. Et nimirum in captione Hierosolymorum constat haec evenisse,
et iterum fore ventura in Antichristi adventu; magis autem in ipso
tempore consummationis, cum et tunc intolerabilis sit futura
calamitas. Eusebius. Innuit ergo per hoc futuram esse persecutionem
a filio perditionis in Christi fideles. Diem igitur illam vocat
tempus praecedens finem mundi; in quo qui fugit, non revertatur, et
amittens bona non curet, nec imitetur coniugem Lot, qui post fugam in
exitu de civitate Sodomorum reversa mortua est, et columna salis
effecta; unde sequitur memores estote uxoris Lot. Ambrosius. Quae
ideo quia retrospexit, perdidit naturae suae munus: retro enim
Satanas, retro enim Sodoma. Quapropter fuge intemperantiam,
declinato luxuriam, recordare quia ille qui se veteribus studiis non
reflexit, ideo evasit quia pervenit ad montem; illa, quoniam ad
posteriora respexit, nec mariti adiuta suffragio, ad montem pervenire
potuit, sed remansit. Augustinus de quaest. Evang. Significat
igitur uxor Lot eos qui in tribulatione retrospiciunt, et se a spe
divinae promissionis avertunt: et ideo statua salis facta est ut
admonendo homines ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint
fatui. Theophylactus. Consequenter subiungit subsequentia
praemissorum, dicens quicumque quaesierit salvare animam, perdet
illam: quasi dicat: non quaerat aliquis in persecutionibus
Antichristi curare propriam animam; nam perdet eam; quisquis autem
caedibus et periculis se dederit, salvus erit; unde sequitur et
quicumque perdiderit illam, vivificabit eam; nequaquam se tyranno
subiciens propter vitae amorem. Cyrillus. Quomodo etiam aliquis
perdat propriam animam ut salvam eam faciat, manifestat Paulus dicens
de quibusdam: qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis, labore scilicet et pietate aggredientes agones.
|
|