|
Theophylactus. Postquam aerumnarum et periculorum dominus meminit,
subdit horum remedium, quod est oratio iugis et praemeditata; unde
dicit dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper
orare, et non deficere. Chrysostomus. Qui te redemit, quid te
facere voluit demonstravit. Non vult te cessare a precibus; vult te
beneficia meditari dum petis: vult te rogando accipere quod benignitas
desiderat impertiri. Nec unquam oranti beneficia denegat qui ut
orantes non deficiant, sua pietate instigat. Hortamenta domini
libenter admitte: quod praecepit, velle debes; nolle, si ipse
dominus prohiberet. Denique considera quanta est tibi concessa
felicitas, orationibus fabulari cum Deo, quod desideras postulare;
qui et si verbis silet, tamen beneficiis respondet; non aspernatur
quod petis, non taedet nisi forte tacueris. Beda. Dicendum est
autem, eum semper orare et non deficere qui canonicis horis rogare non
desistit; aut omnia quae iustus secundum Deum gerit et dicit, ad
orationem sunt reputanda. Augustinus de quaest. Evang. Parabolas
autem dominus aut secundum similitudinem ponit, sicut de feneratore,
qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus
est cui plus donavit; aut de ipsa similitudine aliquid probat, veluti
est illud, quod si fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum
mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? Hic
ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine
adhibitus est, de quo subditur iudex quidam erat in quadam civitate,
qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Theophylactus.
Vide quod impudentem erga homines esse, gravioris est mali indicium:
Deum enim quamplures non timent, attamen humano cohibentur pudore, et
ideo minus peccant; cum vero fit aliquis impudens etiam quoad homines,
tunc excrescit cumulus vitiorum. Sequitur vidua autem quaedam erat in
illa civitate. Augustinus. Ista vidua potest habere similitudinem
Ecclesiae, quae desolata videtur donec veniat dominus, qui nunc in
secreto curam eius gerit. Sed quia sequitur et veniebat ad eum
dicens: vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus,
hic monet cur electi Dei se vindicare deprecentur, quod etiam in
Apocalypsi Ioannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur ut
pro nostris inimicis et persecutoribus oremus. Intelligendum est autem
eam vindictam esse iustorum ut omnes mali pereant. Pereunt autem
duobus modis: aut conversione ad iustitiam, aut amissa per supplicium
potestate. Itaque si omnes homines convertentur ad Deum, Diabolus
tamen remaneret in saeculi fine damnandus; quem finem cum iusti videre
desiderant, non absurde vindictam desiderare dicuntur. Cyrillus.
Vel aliter. Quoties nobis ab aliquibus irrogantur offensae, tunc
gloriosam esse putabimus oblivionem malorum: quoties vero aliquid ad
ipsam Dei gloriam peccant, contra dogmatis divini ministros
bellantes, tunc Deum adimus postulantes subsidium, et exclamantes
contra impugnantes gloriam eius. Augustinus. Apud iniquissimum ergo
iudicem usque ad effectum implendi desiderii valuit trahere
perseverantia deprecantis; unde sequitur post haec autem dixit intra
se: etsi Deum non timeo, neque hominem revereor, tamen quia molesta
est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet
me. Multo igitur certiores esse debent qui Deum perseveranter
rogant, fontem iustitiae atque misericordiae; unde sequitur ait autem
dominus: audite quid iudex iniquitatis dicat. Deus autem non faciet
vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam
habebit in illis? Theophylactus. Quasi dicat: si iudicem imbutum
quolibet scelere demulsit assiduitas, quanto magis patrem misericordiae
Deum flectemus ad pietatem orando? Unde sequitur dico autem vobis,
quia cito faciet vindictam illorum. Tentaverunt autem quidam subtilius
hanc indagare parabolam; dicunt enim viduam esse quamlibet animam quae
pristinum virum, scilicet Diabolum, excludit, ob hoc ei adversantem
quod accedit ad Deum iustitiae iudicem; qui neque Deum timet, nam
ipse solus est Deus; sed nec veretur hominem, non est enim apud Deum
personarum acceptio. Huius igitur viduae, idest animae supplicantis,
iugiter sibi contra Diabolum miseretur Deus, demulcente eum instantia
eius. Postquam autem dominus docuit quod utendum sit in tempore
consummationis oratione pro tunc futuris periculis, subdit verumtamen
filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? Augustinus
de Verb. Dom. Dicit autem dominus de fide quae perfecta est: ipsa
enim vix invenitur in terra. Ecce plena est Ecclesia Dei: quis huc
accederet, si nulla esset fides: quis non montes transferret, si
plena esset fides? Beda. Cum autem omnipotens conditor in forma
filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob
clamorem fidelium, quam torporem aliorum, totius mundi sit acceleranda
ruina. Quod autem dominus hic quasi dubitative dicit, non dubitat,
sed arguit: nam et nos aliquando de rebus quas certas habemus,
increpative verbum dubitationis promimus; ut si dicatur servo:
considera, forsitan dominus tuus sum. Augustinus. Hoc autem dominus
adicit, ut ostendat quod si fides deficit, oratio perit. Ergo ut
oremus credamus, et ut ipsa fides non deficiat oremus. Fides fundit
orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem.
|
|