|
Augustinus de Verb. Dom. Quia fides non est superborum, sed
humilium, praemissis subiecit parabolam de humilitate, et contra
superbiam; unde dicitur dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant
tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam.
Theophylactus. Quia enim superbia plus quam aliae passiones vexat
hominum mentes, ideo crebrius de hac monet. Est autem superbia Dei
contemptus: quoties enim aliquis non Deo sed sibi ascribit bona quae
facit, quid est aliud quam Dei negatio? Causa igitur confidentium in
seipsis, non autem totum attribuentium Deo, sed ob hoc etiam ceteros
contemnentium, parabolam proponit, ostendens quod iustitia quamvis
hominem approximet Deo, si tamen assumat superbiam, ad infimum deicit
hominem; unde sequitur duo homines ascenderunt in templum ut orarent:
unus Pharisaeus, et alter publicanus. Graecus. Diligentiam quidem
orationis docuit nos per viduam et iudicem; hic autem per Pharisaeum
et publicanum docet nos quomodo sint ei dirigenda precamina, ne sit
infructuosum orationis negotium. Condemnatus est autem Pharisaeus,
cum incaute oraret; nam sequitur Pharisaeus autem stans, haec apud se
orabat. Theophylactus. Per hoc quod dicit stans, elatum eius animum
notat: ipso enim habitu superbissimus videbatur. Basilius. Dicit
autem apud se orabat; quasi non apud Deum, quia ad seipsum redibat
per peccatum superbiae; sequitur enim Deus, gratias ago tibi.
Augustinus. Non reprehenditur quia Deo gratias agebat, sed quia
nihil sibi addi cupiebat. Ergo iam plenus es, iam abundas; non est
quare dicas: dimitte nobis debita nostra. Quis est igitur qui impune
oppugnat gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias? Audiant
qui dicunt: Deus me hominem fecit; ego me iustum facio. O peior et
detestabilior Pharisaeo, qui superbe iustum se dicebat, sed tamen
inde gratias Deo agebat. Theophylactus. Attende autem seriem
orationis Pharisaei. Primo namque dixit quae ei aberant, deinde
subiungit quae habebat; sequitur enim quia non sum sicut ceteri
hominum, raptores, iniusti, adulteri. Augustinus. Diceret
saltem: sicut multi homines. Quid est ceteri homines, nisi omnes
praeter ipsum? Ego, inquit, iustus sum, ceteri peccatores.
Gregorius Moralium. Quatuor quippe sunt species quibus omnis tumor
arrogantium demonstratur: cum bonum aut a semetipsis habere se
aestimant; aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc
accepisse meritis putant; aut certe cum iactant se habere quod non
habent; aut despectis ceteris singulariter videri appetunt habere quod
habent; unde et Pharisaeus hic bonorum sibi operum merita singulariter
tribuit. Augustinus. Ecce autem ex vicino publicano maioris erat ei
tumoris occasio; sequitur enim velut etiam hic publicanus; quasi
dicat: ego solus sum, iste de ceteris est. Chrysostomus. Non enim
satiaverat contemptum eius tota humana natura, sed et publicanum
aggressus est. Moderatius autem peccasset, si publicanum excepisset;
nunc autem uno verbo et absentes invadit, et vulnera praesentis
lacessit. Non est autem gratiarum actio invectiva aliorum. Si
regratiaris Deo, ipse tibi tantum sufficiat, nec te ad homines
transferas, nec proximum condemnes. Basilius. Discrepat autem
elatus a conviciatore sola habitudine: is enim in alios utitur
conviciis, hic autem se mentis temeritate extollit. Chrysostomus.
Qui autem aliis conviciatur, sibi et aliis multa mala facit. Primo
enim audientem reddit peiorem: quia si sit peccator, fit laetior,
criminis invento collega; si sit iustus, extollitur, per aliena
crimina inductus de se magna putare. Secundo communitatem Ecclesiae
laedit: non enim omnes audientes vituperant eum solum qui peccavit,
sed ritui Christiano contumelias innectunt. Tertio Dei gloriam
blasphemare facit: sicut enim nobis recte agentibus nomen Dei
glorificatur, sic nobis peccantibus blasphematur. Quarto eum qui
audivit opprobria, confundit, impudentiorem eum et adversarium
faciens. Quinto statuit se poenae obnoxium, rebus prolatis quae sibi
non conveniunt. Theophylactus. Expedit autem non solum declinare a
malo, sed etiam agere bonum; et ideo cum dixisset: non sum sicut
adulteri, subiungit per oppositum ieiuno bis in sabbato. Sabbatum hi
dicebant hebdomadam ab ultima die quietis. Ieiunabant enim Pharisaei
secunda et quinta feria. Sic igitur ieiunia obiecit contra passionem
adulterii: nam ex voluptate est lascivia. Rapacibus vero et iniustis
opposuit decimarum solutionem; sequitur enim decimas do omnium quae
possideo; quasi dicat: adeo rapinas et nequitias refugio ut etiam mea
contribuam. Gregorius Moralium. Ecce civitatem cordis sui
insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per ieiunium
et orationem clausit. Incassum munita sunt cetera, cum locus unus,
de quo hosti patet aditus, munitus non est. Augustinus. Quaere
autem in verbis eius: nihil invenies quod Deum rogaverit: ascendit
quidem orare, noluit Deum rogare, sed se laudare, et roganti
insultare. Publicanum autem cordis conscientia removebat, sed pietas
applicabat; unde sequitur et publicanus a longe stans nolebat nec
oculos ad caelum levare. Theophylactus. Quamvis autem publicanus
stetisse dicatur, distabat tamen a Pharisaeo tam verbis quam habitu,
nec non et corde contrito: nam verebatur oculos levare in caelum,
censens indignos visionis supernae eos qui maluerunt bona terrena
spectare et quaerere; necnon et pectus tundebat; unde sequitur sed
percutiebat pectus suum, cor quodammodo pungens causa cogitationum
pravarum, nec non et excitans ut dormitans: unde non aliud quam Deum
propitiatorem petebat; sequitur enim dicens: Deus, propitius esto
mihi peccatori. Chrysostomus. Audivit quia non sum velut hic
publicanus, nec indignatus est, sed compunctus: detexit ille vulnus,
quaerit hic medicinam. Nemo igitur illud frigidum proferat verbum:
non audeo, pudorosus sum, non possum aperire os. Talis reverentia
est diabolica: vult enim Diabolus obserare tibi fores accessus ad
Deum. Augustinus. Quid igitur miraris si Deus ignoscit, quando
ipse agnoscit? De longinquo stabat; Deo tamen appropinquabat, et
eum dominus de prope attendebat: excelsus enim dominus, et humilia
respicit; nec oculos ad caelum levabat ut respiceret; tremebat
conscientia, spes sublevabat; percutiebat pectus suum, poenas de
seipso exigebat: propterea dominus confitenti parcebat. Audisti
superbum accusatorem, audisti humilem reum: audi nunc iudicem dicentem
amen dico vobis: descendit hic iustificatus in domum suam ab illo.
Chrysostomus. Geminos aurigas et duas bigas in stadio positas sermo
praesens proponit: in altera peccatum et humilitatem: et vides bigam
peccati superare iustitiam, non propriis virtutibus, sed humilitatis
coniunctae; illam vero devictam non fragilitate iustitiae, sed mole et
tumore superbiae: nam sicut humilitas per sui eminentiam peccati pondus
superat, et saliens attingit Deum; sic superbia ob sui molem de
facili iustitiam deprimit. Si ergo plura facta strenue geras, putas
autem te posse praesumere, tota caruisti oratione; si vero mille feras
in conscientia fasces reatuum, et hoc solum de te credas quod es
infimus omnium, multam obtinebis ante Deum fiduciam. Et ideo suae
sententiae causam assignans subdit quia omnis qui se exaltat,
humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Humilitatis nomen
multiplex est. Est enim quaedam virtus humilitas, iuxta illud: cor
contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Est et humilitas ab
aerumnis, iuxta illud: humiliavit in terra vitam meam. Est et
humilitas a peccatis et superbia et insatiabilitate divitiarum: quid
enim humilius his qui se submittunt in divitiis et potentatu, et haec
reputant magna? Basilius. Similiter etiam et exaltari laudabiliter
contingit, quando scilicet non humilia cogitas, sed mens tua est per
magnanimitatem in virtutem erecta. Talis autem animi celsitudo est
eminentia in tristitiis, terrenorum contemptus, conversatio in
caelis: et videtur huiusmodi mentis sublimitas eamdem habere
differentiam ad elationem quam arrogantia parit, quam habet corpulentia
corporis bene dispositi ad inflationem carnis cum ex hydropisi tumet.
Chrysostomus. Haec igitur fastus inflatio ab ipsis caelis potest
deprimere non caventem; humilitas vero et ab ipsa abysso reatuum
hominem sublimare: haec enim prae Pharisaeo publicanum salvavit,
latronem ante apostolos in Paradisum duxit; illa vero etiam
incorpoream ingressa est potestatem. Ceterum si iuncta delicto
humilitas tam facile currit, ut superbiam iustitiae transeat; si
iustitiae coniunxeris eam, quomodo non ibit? Assistet ipsa tribunali
divino in medio Angelorum cum fiducia multa. Rursus si fastus
coniunctus iustitiae eam deprimere potuit, si coniunctus sit peccato,
in quantam Gehennam detrudet? Hoc dico, non ut negligamus
iustitiam, sed ut fastum vitemus. Theophylactus. Sed forsitan
mirabitur aliquis, quomodo Pharisaeus, cum pauca verba suae laudis
protulerit, condemnatur; Iob vero cum plurima fuderit, coronatur.
Eo scilicet quod Pharisaeus talia dicebat criminando alios, nulla
ratione cogente; Iob vero, urgentibus eum amicis, et pressuris
prementibus, coactus est proprias virtutes referre ad Dei gloriam, ne
homines desisterent a profectu virtutis. Beda. Typice autem
Pharisaeus est populus Iudaeorum, qui ex iustificationibus legis
extollit merita sua; publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo
positus, confitetur peccata sua; quorum unus superbiendo recessit
humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus.
|
|