|
Theophylactus. Post praedicta, humilitatem dominus docet per ea quae
fecit, non repellens, sed gratanter parvulos admittens; unde dicitur
afferebant autem ad illum infantes, ut eos tangeret. Augustinus de
Verb. Dom. Cui afferuntur tangendi nisi salvatori? Sed si
salvator est, salvandi offeruntur illi qui venit salvum facere quod
perierat. Ubi isti perierant, quantum ad ipsos pertinet innocentes?
Sed secundum apostolum, per unum hominem intravit peccatum in orbem
terrarum. Veniant ergo parvuli, ut languidi ad medicum, perditi ad
redemptorem. Ambrosius. Durum autem aliquibus videri potest quod
discipuli dominum infantulos adire prohibebant; sequitur enim quod cum
viderent discipuli, increpabant illos. Ubi vel mysterium intelligas,
vel affectum. Neque enim hoc invidia aut in pueros mentis asperitate
faciebant; sed sedulae servitutis obsequia domino deferebant, ne
comprimeretur a turbis. Respuenda quippe est utilitas nostra ubi
divinitatis iniuria est. In mysterio autem, quia prius salvari
populum Iudaeorum, ex quo secundum carnem nati fuerant, gestiebant.
Sciebant quidem mysterium quod utrisque populis vocatio deberetur: nam
et pro Chananaea muliere supplicarunt; sed fortasse adhuc ordinem
nesciebant; unde sequitur Iesus autem convocans eos dixit: sinite
parvulos venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum
Dei. Non aetas praefertur aetati: alioquin obesset adolescere. Cur
ergo pueros dicit aptos esse regno caelorum? Fortasse quia malitiam
nesciant, fraudare non noverint, referire non audeant, scortari
ignorent, opes, honorem, ambitionem non appetant. Sed non ignorare
ista, virtus est, sed contemnere: non enim virtus est non posse
peccare, sed nolle. Non igitur pueritia, sed aemula puerilis
simplicitatis bonitas designatur. Beda. Unde signanter dixit
talium, non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare, sed mores;
et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem, praemia
repromitti. Ambrosius. Denique hoc salvator expressit dicens amen
dico vobis: quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non
intrabit in illud. Quis puer imitandus est apostolis Christi, nisi
de quo Isaias dixit: puer natus est nobis, qui cum malediceretur,
non maledicebat? Itaque in pueritia est quaedam venerabilis morum
senectus, et in senectute innocens pueritia. Basilius. Suscipiemus
autem regnum Dei ut puer, si dispositi fuerimus erga doctrinam domini
ut puer, in disciplina, nequaquam contradicens nec disputans cum
magistris, sed credibiliter et obedienter imbibens documenta.
Theophylactus. Gentilium ergo sapientes quaerentes sapientiam in
mysterio, quod est regnum Dei, nec volentes hoc absque fide
syllogisticae probationis admittere, merito exclusi sunt ab hoc regno.
|
|