|
Beda. Audierat princeps quidam a domino, tantum eos qui puerorum
vellent esse similes, regnum Dei intraturos; atque ideo poscit sibi
non per parabolam, sed palam, quibus operum meritis vitam aeternam
consequatur, exponi; unde dicitur et interrogavit eum quidam
princeps, dicens: magister bone, quid faciendo vitam aeternam
possidebo? Ambrosius. Tentator princeps iste magistrum bonum dixit,
qui Deum bonum dicere debuisset: nam licet in divinitate bonitas sit,
et in bonitate divinitas, tamen addendo magister bone, in portione
bonum dixit, non in universitate: nam Deus in universitate bonus,
homo ex parte. Cyrillus. Putavit autem se Christum capere, dum
vituperaret Mosaicum praeceptum, introduceret vero sua statuta.
Accedit ergo ad magistrum, et bonum eum nuncupans, dicit se velle
doceri. Quia ergo tentative quaerebat, qui apprehendit sapientes in
astutia sua, convenienter ei respondet; nam sequitur dixit autem ei
Iesus: quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.
Ambrosius. Non bonum se negat, sed Deum designat. Bonus quidem
non est, nisi plenus bonitatis. Quod si quem moveat quia nemo bonus,
moveat et illud nisi Deus. Quod si a Deo filius non excipitur,
utique nec a bono Christus excipitur: nam quomodo non bonus ex bono
natus? Arbor enim bona fructus bonos facit. Quomodo non bonus, cum
bonitatis suae substantia ex patre assumpta non degeneravit in filio,
quae non degeneravit in spiritu? Spiritus tuus bonus deducet me in
terram rectam. Quod si bonus spiritus qui accepit a filio, bonus
utique et ille qui tradidit. Itaque quia legisperitus est iste qui
tentat, sicut in libro alio demonstratur, ei bene dixit nemo bonus
nisi unus Deus: ut admoneret, quia scriptum est: non tentabis
dominum Deum tuum; sed magis confiteretur domino, quoniam bonus.
Chrysostomus in Matthaeum. Vel aliter. Avarum quidem dicere hunc
principem non verebor: nam hoc Christus ei improperat; tentatorem
autem minime. Titus. Ergo cum dicit magister bone, quid faciendo
vitam aeternam possidebo? Idem est ac si dicat: bonus es: dignare me
responso in eo quod quaero: doctus sum vetus testamentum, te tamen
praestantiorem video non promittentem terram, sed praedicantem regnum
caelorum. Dic ergo mihi, quid faciendo vitam aeternam potero
possidere? Intentionem igitur attendens salvator, quia fides est via
ad opera, cum dixisset ille quid faciam? Hac quaestione omissa, in
notitiam fidei eum ducit: velut si quis interrogaret medicum: quid
comedam? Et ille ostenderet quae deberent cibum praecedere; et ideo
eum ad patrem remittit, dicens quid me dicis bonum? Non quod ipse
bonus non esset: erat enim bonum ex bono patre germen, bonus boni
filius. Augustinus de Cons. Evang. Potest autem videri distare
aliquid quod secundum Matthaeum dicitur: quid me interrogas de bono?
Quod ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens: quid boni
faciam? Ibi enim et bonum nominavit, et interrogatio est.
Commodissime ergo intelligitur utrumque dictum: quid me dicis bonum?
Et: quid me interrogas de bono? Quod ad illud magis referri potest.
Titus. Denique postquam docuit cognitionem fidei, subiungit mandata
nosti; quasi dicat: quando prius Deum noveris, tunc optime quaeres
quid facias. Chrysostomus. Expectante autem principe audire
Christum dicentem: recedas a mandatis Mosaicis, et meis attende, ad
Mosaica eum mittit; unde sequitur non occides, non moechaberis.
Theophylactus. Primo quidem lex ea corrigit ad quae facilius
labimur, ut moechari, cuius incentivum est intrinsecum et naturale;
et occidere, quia immanis bellua furor; sed furtum et falsi testimonii
culpam raro contingit incurrere. Sed et graviora illa existunt; et
ideo secundario furtum et falsum testimonium ponit, ut rarius fallentia
et leviora; sequitur enim non furtum facies, non falsum testimonium
dices. Basilius. Non est autem intelligendum fures esse solum
bursarum incisores, vel latrocinantes in balneis; sed et si qui duces
legionum statuti, vel commisso sibi regimine civitatum aut gentium,
hoc quidem furtim tollunt, hoc vero vi ac publice exigunt. Titus.
Sed videas in non agendo praecepta consistere: quoniam si moechatus
non fueris, castus es; si non fureris, benevolus; si falso non
testeris, veridicus. Attende virtutem iam facilem per bonitatem
statuentis: nam mali fugam ingerit, non boni exercitium; quaelibet
autem quies quolibet est facilior opere. Theophylactus. Sed quia in
parentes committere quamquam magnum sit crimen, raro tamen accidit,
post omnia ponit honora patrem tuum et matrem. Ambrosius. Est autem
honor non solum honorificentiae, sed etiam largitati. Honor enim est
deferre pro meritis. Pasce patrem tuum, pasce matrem; et si
paveris, adhuc non reddidisti dolores et cruciatus quos pro te mater
passa est. Illi debes quod habes, huic debes quod es. Quantum
iudicium, si pascat Ecclesia quos tu pascere nolis? Sed dices: quod
eram parentibus collaturus, Ecclesiae mallem conferre. Non quaerit
Deus donum de fame parentum; sed ut pascendos Scriptura dicit
parentes, ita propter Deum relinquendos, si impediant devotae mentis
affectum. Sequitur qui ait: haec omnia custodivi a iuventute mea.
Hieronymus. Mentitur adolescens. Si enim quod postpositum est in
mandatis: diliges proximum tuum sicut teipsum, opere complesset,
quomodo postea audiens: vade, et vende omnia quae habes, et da
pauperibus, tristis abscessit? Beda. Vel non est putandus esse
mentitus, sed simpliciter ut vixerit, scilicet exterius, esse
confessus: alioquin nequaquam Marcus diceret quod Iesus intuitus eum
dilexit eum. Titus. Ostendit autem consequenter dominus quod si
aliquis vetus testamentum peregit, perfectus non est, sed deest ei
sequi Christum; unde subditur quo audito Iesus ait ei: adhuc unum
tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et
habebis thesaurum in caelo; quasi dicat: quaeris quomodo sit
possidenda vita aeterna: sparge facultates pauperibus, et obtinebis
illam. Parva sunt quae impendis, magna quae recipis. Athanasius.
Non enim mundum despicientes putemus grandia quidem abdicasse, quia
tota terra est in comparatione caeli brevissima: quapropter si toti
terrae dominaremur, ei abrenuntiantes, nihil dignum esset in
comparatione regni caelorum. Beda. Quicumque ergo perfectus esse
voluerit, oportet vendere quae habet, non ex parte, sicut Ananias
fecit et Saphira, sed totum. Theophylactus. Unde dicens omnia quae
habes, summam paupertatem suadet; si quid enim restiterit, illius
servus est. Basilius. Non tamen docet facultates vendere eo quod
naturaliter sint pravae; alioquin creatura Dei non essent: unde eas
non tamquam malas abicere, sed dispensare monuit: et condemnatur
aliquis, non quia eas possidet, sed quia eis abusus est: quo fit ut
facultatum secundum mandata Dei dispensatio, et crimina deleat, et
regnum conferat; unde subdit et da pauperibus. Chrysostomus.
Poterat quidem Deus alere pauperes et sine hoc quod nos misereremur
eorum; sed vult dantes dilectione astringi accipientibus. Basilius.
Dicente autem domino da pauperibus, puto non expedire cuiquam
negligenter gerere, sed omnia diligenter disponere, praecipue per
seipsum, si ex parte se habeat; sin autem, per eos de quibus constat
quod fideliter et prudenter disponant: maledictus enim qui negligenter
perficit opera domini. Chrysostomus. Sed illud quaeritur quomodo
Christus erogare cuncta pauperibus perfectionis esse fatetur; Paulus
autem absque dilectione hoc asserit esse imperfectum. Sed valde
consonat quod subiunxit et veni, sequere me: quod ostenditur ex
dilectione esse: in hoc enim cognoscent omnes quod mei estis
discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Theophylactus. Cum
paupertate enim ceteras quoque virtutes hominem habere oportet; ob hoc
ait et veni, sequere me: idest, in ceteris esto meus discipulus,
iugiter me sequaris. Cyrillus. Princeps autem ille vini recentis
capax non fuit, vetus uter existens; sed tristitia ruptus est; unde
sequitur his ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde.
Basilius. Mercator non tristatur in nundinis paciscendo quae
possidet, acquirendo sibi opportuna; tu vero tristaris pulverem dans,
ut acquiras vitam beatam.
|
|