|
Theophylactus. Quoniam dives, audita opum abiectione, tristatus
fuit, dominus admiranter locutus est; dicit enim videns autem Iesus
illum tristem factum, dixit: quam difficile qui pecunias habent in
regnum Dei intrabunt. Non dicit: impossibile est eos intrare, sed
difficile; possunt enim per divitias adipisci superna, sed difficile
est: quia viscosiores sunt visco divitiae, et vix evellitur animus
occupatus ab eis: sed subsequenter ut impossibile hoc indicat, cum
dicit facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem
intrare in regnum Dei. Nam sive per camelum animal intelligas, sive
funem nauticum crassum; quocumque modo impossibile est quod foramen
acus totum capiat camelum. Si igitur facilius est camelum per foramen
acus transire quam divitem salvari, et hoc quod facilius est,
impossibile est; impossibilius ergo est salvari divitem. Quid igitur
dicendum? Equidem quod vere sic habet, divitem servari non posse.
Neque mihi dicas, quod salvatus sit dives quispiam, qui sua dederit:
non enim dives salvatus est, sed quia pauper factus, vel dispensator
existens servatus est, non dives. Aliud est enim dispensator, aliud
dives: dives est qui sibi divitias reservat, dispensator vero cui
divitiae propter alios concreditae sunt. Chrysostomus in Ioannem.
Abraham quidem possidebat opes pauperibus; et qui iuste eas
possident, quasi suscipientes a Deo dispensant in divinis mandatis;
qui vero contra Deum acquisierunt, et in expendendo faciunt illud
idem, meretricibus et parasitis dantes, vel humi abscondentes, egenis
vero nihil impendentes. Non ergo prohibet ditari, sed opibus
famulari: vult necessariis ut eis utamur, non ut custodiamus: nam
famuli est custodire, sed domini dispensare. Si conservari eas
vellet, non tradidisset eas hominibus, sed sineret in terra iacere.
Theophylactus. Porro attendas illud quod divitem quidem impossibile
dicit salvari, possidentem vero divitias difficile; quasi dicat:
dives, qui captus est a divitiis, et famulatur eis, non salvabitur;
habens vero illas, scilicet qui eis dominatur, vix salvabitur causa
humanae fragilitatis. Conatur enim nos Diabolus supplantare
quoadusque possidemus divitias, et difficile est aufugere decipulas
eius: ideoque bonum est paupertas, et quasi tentatione carens.
Chrysostomus. Nulla enim est divitiarum commoditas, anima patiente
penuriam; nec laesio paupertatis, anima divitiis affluente. Si autem
ditescentis indicium est nullius egere, et pauperascentis indigere;
palam est quod magis esse pauperem facit magis ditescere: facilius est
enim quod quis in paupertate quam in divitiis opes contemnat: neque
enim talis est ambitus ut per magis habere sedetur; sed per hoc
consuevit magis accendi, sicut ignis quando maiorem suscipit escam.
Quae autem mala videntur esse inopiae, communia sunt; quae vero
divitiarum, propria sunt earum. Augustinus de quaest. Evang.
Divitem ergo hic appellat cupidum rerum temporalium, et de talibus
superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum
est regnum caelorum. Mystice autem facilius est Christum pati pro
dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse
converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte
humiliatus infirmitatis nostrae onera sustulit. Per acum autem
punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos;
foramen autem acus dicit angustiam passionis. Chrysostomus in
Matthaeum. Hic autem sermo quasi gravis transcendebat discipulorum
virtutem; unde sequitur et dixerunt qui haec audiebant: et quis potest
salvus fieri? Hoc dixerunt discipuli, non de se, sed de toto mundo
timentes. Augustinus. Cum autem incomparabiliter maior sit turba
pauperum, quae, divitibus perditis, potest salvari; intellexerunt,
omnes qui divitias amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum
numero deputari. Sequitur ait illis: quae impossibilia sunt apud
homines, possibilia sunt apud Deum: quod non ita intelligendum est,
quasi dives cum cupiditate et superbia in regnum Dei sit intraturus;
sed possibile est Deo ut a cupiditate et superbia ad caritatem et
humilitatem convertatur. Theophylactus. Apud homines ergo, quorum
serpit intentio ad terrena, impossibilis est salus, ut dictum est;
apud Deum vero possibilis est. Cum enim homo consiliarium habet
Deum, et iustificationes et doctrinas paupertatis imbiberit, necnon
eius auxilium invocet, hoc fiet possibile. Cyrillus. Congrue autem
dives cum multa contempserit, recompensationem expectabit; qui vero
parva possidens ea abdicavit, quid ei sperandum esset, quaerere
decebat; unde sequitur ait autem Petrus: ecce dimisimus omnia.
Matthaeus addit: quid ergo erit nobis? Beda. Quasi dicat: fecimus
quod iussisti: quid igitur dabis nobis praemii? Et quia non sufficit
dimittere omnia, iungit quod perfectum est, dicens et secuti sumus
te. Cyrillus. Illud autem necesse est dicere, quod paucis
abrenuntiantes, quantum spectat ad propositum et obedientiam, pari
lance cum opulentis penduntur, paribus utentes affectibus, dum rerum
quas possident abiectionem ultro inferunt; unde sequitur amen dico
vobis: nemo est qui reliquerit domum aut parentes aut fratres aut
uxores aut filios aut agros propter regnum Dei, et non recipiat multo
plura in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam. Elevat ad
acceptissimam spem omnes audientes, iureiurando promittens, dum
apponit sermoni amen. Doctrina enim divina mundum vocante ad fidem
Christi, forsitan aliqui respicientes parentes infideles, noluerunt
eos turbare veniendo ad fidem; et similis est ratio aliorum
germanorum. Deserunt autem quidam patrem et matrem, et totius
parentelae amorem despiciunt propter amorem Christi. Beda. Sensus
igitur iste est: qui propter regnum Dei inquirendum omnes affectus
contempserit, omnes saeculi divitias, delicias risusque calcaverit,
multo plura in praesenti recipiet. Cuius sententiae occasione, quidam
Iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum
aedificant, quando omnia quae propter Deum dimittimus, multiplici
nobis sint fenore reddenda, et insuper vita aeterna donanda: nec
vident inexperti, quod si in ceteris digna sit repromissio, in
uxoribus tamen, iuxta alios Evangelistas centenis, appareat
turpitudo; praesertim cum dominus in resurrectione non esse nubendum
testetur; et iuxta Marcum, ea quae dimissa fuerint, in hoc tempore
cum persecutionibus accipienda confirmet, quasi in illis mille annis
abesse dogmatizant. Cyrillus. Hoc ergo dicimus, quod omissis
temporalibus et carnalibus, multo maiora sibi aliquis vindicabit:
quoniam et apostoli, cum pauca dimiserint, obtinuerunt multiplicia
dona charismatum, et celebres reputati sunt ubique. Erimus ergo
similes illis: si domum quis dimittat, recipiet mansiones supernas,
si patrem, patrem habebit caelestem; si a germanis recesserit, in
fratrem hunc recipiet Christus; cum dimiserit coniugem, inveniet
divinam sapientiam, a qua procreabit spiritales fructus, inveniet
Ierusalem caelestem, quae est mater nostra; a fratribus etiam et a
sororibus sui propositi glutino spirituali colligatis, multo in hac
vita gratiosiorem recipiet caritatem.
|
|