|
Gregorius in Evang. Praevidens salvator ex passione sua discipulorum
animos turbandos, eis longe ante et passionis suae poenam et
resurrectionis suae gloriam praedicit; unde dicitur assumpsit autem
Iesus duodecim et ait illis: ecce ascendimus Hierosolymam, et
consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis.
Beda. Praevidens enim quosdam haereticos futuros, qui Christum
dicerent legi prophetisque docuisse contraria, ostendit quod per
prophetarum praesagia suae passionis et posterioris gloriae sit
celebrata perfectio. Chrysostomus in Matthaeum. Seorsum autem de
passione cum discipulis confert: non enim oportebat hunc sermonem
pluribus divulgari, ne turbarentur. Hoc autem praedicebat
discipulis, ut exercitati per expectationem facilius sustinerent.
Cyrillus. Et ut sciant quoniam passionem praenovit, et spontaneus ad
eam accessit; ne dicerent: qualiter in manus hostium incidit qui nos
promittebat salvare? Unde seriatim ordinem passionis enarrat, subdens
tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur.
Chrysostomus. Hoc Isaias praedixerat dicens: obtuli scapulas meas
ad verbera, genas meas ad alapas, et faciem meam non diverti a
sputorum dedecore. Sed et crucis patibulum praedixit propheta cum
ait: tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est.
Unde et hic subditur et postquam flagellaverint, occident eum. Sed
et resurrectionem eius David praedixit dicens: non derelinques animam
meam in Inferno. Unde hic subditur et tertia die resurget.
Isidorus. Admiror autem dementiam quaerentium cur Christus ante
triduum resurrexit: si enim resurgeret tardius quam praedixerat,
impotentiae esset; celerius vero est summae virtutis indicium. Si
quem enim cum spoponderit suo creditori post triduum persolvere
debitum, eadem die satisfacientem viderimus; non fallacem, sed potius
ut veridicum eum mirabimur. Dicam etiam quod non dixit se post tres
dies resurrecturum, sed die tertia. Habes parasceven, habes sabbatum
usque ad solis occasum; et post sabbatum resurrexit. Cyrillus.
Discipuli autem nondum noverant exquisite quod prophetae praedixerant;
sed postquam resurrexit, aperuit eis sensum ut intelligerent
Scripturas; unde sequitur et ipsi nihil horum intellexerunt. Beda.
Quia enim discipuli, eius vitam maxime desiderabant, eius mortem
audire non poterant: et quoniam non solum hominem innocentem, sed et
Deum verum sciebant, hunc nullatenus mori posse putabant; et quia
parabolas eum saepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de
sua passione dicebat, ad aliud allegorice referendum esse credebant;
unde sequitur erat autem verbum istud absconditum ab eis, et non
intelligebant quae dicebantur. Iudaei vero, quia in eius necem
conspiraverant, quod de passione sua loqueretur dicens: oportet
exaltari filium hominis, intelligebant; unde dixerunt: nos audivimus
ex lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis:
oportet exaltari filium hominis?
|
|