|
Gregorius in Evang. Quia carnales adhuc discipuli non valebant
capere verba mysterii, venitur ad miraculum: ante eorum oculos caecus
lumen recipit, ut eos ad fidem caelestia facta solidarent; unde
dicitur factum est autem cum appropinquaret Iericho, caecus quidam
sedebat secus viam mendicans. Theophylactus. Et ne incessus domini
esset inutilis, in via fecit caeci miraculum, hoc documentum
discipulis suis dans, ut in omnibus simus proficui, et nihil sit in
nobis otiosum. Augustinus de quaest. Evang. Possumus de
appropinquantibus Iericho sic intelligere, ut iam inde egressi, prope
tamen adhuc essent ad eam civitatem: quod quidem minus usitate
dicitur; sed tamen videri posset hoc dictum, quoniam Matthaeus,
egredientibus eis ab Iericho dicit illuminatos duos caecos, qui iuxta
viam sedebant. De numero quidem nulla esset quaestio, si alter
Evangelistarum de uno tacuisset, unius reminiscens: nam et Marcus
unum commemorat, cum et egredientibus eis ab Iericho dicit
illuminatum; cuius et nomen dixit et patrem, ut intelligamus eum
fuisse potissimum, alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus
decenter commemoraretur. Sed quoniam quae sequuntur in Evangelio
secundum Lucam, aptissime ostendunt illud quod ipse narrat, adhuc
venientibus ipsis Iericho factum esse, nihil aliud restat
intelligere, nisi bis esse factum hoc miraculum; semel in uno caeco,
cum adhuc veniret in illam civitatem; iterum in duobus, cum inde
egrederetur: ut illud unum Lucas, alterum Matthaeus enarret.
Cyrillus. Multus autem erat populus circa Christum, et caecus eum
quidem non noverat, sentiebat autem effectum, et rapiebat per affectum
quod non hausit aspectus; unde subditur et cum audiret turbam
praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Et oculati quidem
secundum opinionem loquebantur; sequitur enim dixerunt autem ei, quod
Iesus Nazarenus transiret. Caecus vero vera clamabat: alia
docetur, et alia praedicat; nam sequitur et clamavit dicens: Iesu
fili David, miserere mei. Quis te docuit haec, o homo? Num
perlegisti libros privatus luminibus? Unde igitur nosti luminare
mundi? Vere dominus illuminat caecos. Cyrillus. In Iudaismo autem
nutritus non ignoravit quod de progenie David Deus secundum carnem
nasceretur; et ideo ei ut Deo loquitur, dicens miserere mei. Hunc
imitentur qui in duo dividunt Christum: hic enim Christum tamquam
Deum adit, et filium David eum nominat. Mirentur autem instantiam
confessionis eius: quidam enim eum confitentem fidem compescebant.
Sequitur et qui praeibant increpabant eum ut taceret. Sed per
inhibitiones huiusmodi non impediebatur eius audacia. Novit enim fides
omnibus repugnare et in omnia triumphare: utile enim est pro cultu
divino pudorem deponere: nam si causa pecuniae sunt impudentes
nonnulli, pro animae salute non decet bonam induere impudentiam? Unde
sequitur ipse vero multo magis clamabat: fili David, miserere mei.
Sistit autem Christum vox invocantis in fide, et invocantes in fide
respicit; et ideo merito vocat caecum, et accedere iussit; unde
sequitur stans autem Iesus iussit illum adduci ad se, ut scilicet qui
prius fide eum tetigerat, appropinquaret et corpore. Appropinquantem
caecum dominus interrogat; nam sequitur et cum appropinquasset,
interrogavit illum, dicens: quid tibi vis faciam? Dispensative
interrogat, non quasi ignorans; sed ut scirent astantes quod non
petebat pecuniam, sed divinam efficaciam, ut a Deo; unde sequitur at
ille dixit: domine, ut videam. Chrysostomus. Vel quia
calumniatores veritatis Iudaei possent dicere, ut in caeco nato: non
est hic, sed similis eius; voluit ut caecus prius ostenderet defectum
naturae, et tunc cognoscat gratiae maiestatem. At ubi petitionis
modum caecus explicuit, tunc cum summa maiestate praecepit ei ut
videret: unde sequitur et dixit illi Iesus: respice: quod redundabat
in crimen perfidiae Iudaeorum: quis enim prophetarum talia dixit?
Aspice tamen quid assumat medicus ab eo cui collata est sanitas;
sequitur enim fides tua te salvum fecit. Pro fide enim venduntur
beneficia; diffunditur enim gratia quam suscepit fides. Et sicut ab
aliquo fonte hi quidem parvis vasis modicum aquae hauriunt, hi vero
maioribus multum, fonte non distinguente mensuras; et secundum
fenestras quae aperiuntur magis vel minus, splendor solis infunditur;
ita secundum capacitatem intentionis hauritur gratia. Vertitur autem
vox Christi in lucem languentis; erat enim verbum verae lucis; unde
sequitur et confestim vidit. At caecus et ante beneficium fidem
ostendit fervidam, et post beneficium benevolentiam observavit;
sequitur enim et sequebatur illum magnificans Deum. Cyrillus. Ex
quo patet quod a duplici caecitate liberabatur, corporali scilicet et
intellectuali: neque enim glorificasset ut Deum nisi vere vidisset;
sed et aliis factus est occasio glorificandi Deum; sequitur enim et
omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Beda. Non solum pro
impetrato munere lucis, sed et merito fidei impetrantis.
Chrysostomus. Hic autem necesse est quaerere cur Christus
daemoniacum quidem curatum sequi volentem prohibet, caecum autem
illuminatum sequentem non prohibet? Sed neutrum irrationale puto:
illum enim mittit praeconem, ut ex sua consistentia benefactorem
praedicet: erat enim excellens miraculum, videre furiosum sanae mentis
effectum: caecum vero permittit sequi, quando Hierosolymam ascendebat
per crucem perfecturus altum mysterium, ut recentem habentes miraculi
mentionem, non existimarent eum infirmitate potius quam misericordia
pati. Ambrosius. In hoc autem caeco typus populi gentilis est, qui
sacramento dominico recepit amissi luminis claritatem. Nihil autem
interest utrum in uno caeco medicinam, an in duobus accipiat; quoniam
ex Cham et Iaphet, Noe filiis, originem ducens, in duobus caecis,
duos generis sui praetendebat auctores. Gregorius in Evang. Vel
caecum est genus humanum, quod in parente primo claritatem supernae
lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur. Iericho autem
interpretatur luna, quae dum menstruis momentis decrescit, defectum
nostrae mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat
Iericho, caecus ad lumen redit: quia dum divinitas defectum nostrae
carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Qui ergo
aeternae lucis claritatem nescit, caecus est. Si autem tantum
redemptorem credidit, qui dixit: ego sum via, iuxta viam sedet: si
vero credidit, et exorat ut aeternum lumen recipiat, iuxta viam sedet
et mendicat. Illi autem qui Iesum venientem praecedunt, designant
carnalium desideriorum turbas, tumultusque vitiorum, qui priusquam
Iesus ad cor nostrum perveniat, dissipant cogitationem nostram, et in
ipsa nos nostra oratione conturbant. Ipse vero magis clamabat: quia
quanto graviori tumultu cogitationum premimur, tanto orationi insistere
ardentius debemus. Cum autem adhuc turbas phantasmatum in oratione
patimur, Iesum aliquatenus transeuntem sentimus; cum vero orationi
vehementer insistimus, Deus in corde figitur, et lux amissa
reparatur. Vel transire humanitatis est, stare divinitatis. Caecum
igitur clamantem dominus transiens audivit, stans illuminavit: quia
per humanitatem suam vocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus
est, sed lumen nobis gratiae per divinitatis potentiam infundit. Ad
hoc autem requirit quid velit, ut cor ad orationem excitet: peti enim
hoc vult quod et nos petere et se concedere praenoscit. Ambrosius.
Vel interrogavit caecum, ut crederemus nisi confitentem non posse
salvari. Gregorius. Caecus autem a domino non aurum, sed lucem
quaerit; et nos non falsas divitias, sed lucem quaeramus, quam videre
cum solis Angelis possimus; ad quam lucem via fides est; unde recte
caeco dicitur respice: fides tua te salvum fecit. Qui videt et
sequitur, quia bonum quod intelligit operatur. Augustinus de quaest.
Evang. Si autem Iericho lunam, et ob hoc mortalitatem
interpretamur, morti propinquans dominus Iudaeis solis lumen
Evangelii iusserat praedicari; quos significavit ille unus caecus quem
Lucas commemorat: a morte autem resurgens, atque descendens, et
Iudaeis et gentibus; quos duos populos significare videntur duo caeci
commemorati a Matthaeo.
|
|