|
Ambrosius. Zachaeus in sicomoro, caecus in via: quorum alterum
dominus miseraturus expectat, alterum suae mansionis claritate
nobilitat; de quo dicitur et ingressus Iesus perambulabat Iericho:
et ecce vir nomine Zachaeus: et hic erat princeps publicanorum, et
ipse dives. Et bene princeps inducitur publicanorum: quis enim de se
desperet, quando iste pervenit ad gratiam, cui census ex fraude? Et
ipse quidem dives, ut scias omnes divites avaros. Cyrillus. Sed
Zachaeus in his moram non traxit; sed factus est dignus propitiatione
Dei, qui caecos illuminat, et longinquos vocat. Titus.
Pullulaverat autem in eo semen salutis, quia cupiebat Iesum videre;
unde sequitur et quaerebat videre Iesum quis esset, utpote qui numquam
eum viderat: quia si vidisset, dudum iam recessisset a nequitia
publicana. Si quis enim Iesum videt, non potest nequitiis immorari.
Duo autem erant impedimenta huic visioni: nam retardabat eum populus,
non tam virorum quam peccatorum; erat autem parvus statura; unde
sequitur et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
Ambrosius. Quid sibi vult quod nullius alterius staturam quam huius
expressit? Vide ne forte malitia pusillus, aut adhuc pusillus fide:
nondum enim pronus erat cum ascenderet, nondum viderat Christum.
Titus. Sed ille bonum adinvenit ingenium: nam praecurrens in arborem
sicomorum ascendit, et transeuntem Iesum desideratum videbat; unde
sequitur et praecurrens, ascendit in arborem sicomorum, ut videret
illum, quia inde erat transiturus. Hic ergo solam visionem
desideravit; sed qui novit plus facere quam quaerimus, dedit ei supra
id quod expectabat; unde sequitur et cum venisset ad locum, suspiciens
Iesus vidit illum. Cyrillus. Vidit quidem hominis animam
promptissime nitentem ad sancte vivendum, et eum ad pietatem
convertit. Ambrosius. Apud eum se non invitatus invitat; unde
sequitur et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende, quia hodie in
domo tua oportet me manere: sciebat enim uberem hospitii sui esse
mercedem; sed tamen etsi non vocem, invitantis audierat affectum.
Beda. Ecce autem camelus, deposita ibi sarcina, per foramen acus
transit: hoc est, dives et publicanus, relicto amore divitiarum,
contempto censu fraudum, benedictionem dominicae susceptionis accipit.
Sequitur et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
Ambrosius. Discant divites non in facultatibus crimen haberi, sed in
his qui uti nesciunt facultatibus: nam divitiae sicut impedimenta sunt
improbis, ita bonis sunt adiumenta virtutis. Chrysostomus. Sed
considera nimiam salvatoris bonitatem. Insons cum sontibus
conversatur; fons iustitiae cum avaritia, quae est materia
pravitatis: ingressus domum publicani, nullam ex avaritiae nebula
iniuriam patitur, sed fulgore iustitiae avaritiam delet. Sed mordaces
et criminationis amatores invehi tentant in his quae ab eo fiebant;
sequitur enim et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad
hominem peccatorem divertisset. Ipse vero incusatus ut epulo et
publicanorum amicus, spernebat haec, ut consummaret propositum: quia
et medicus nisi patiatur saniem aegrotorum, non liberat a morbo; quod
et tunc contigit, quoniam conversus est publicanus, et factus est
melior. Sequitur stans autem Zachaeus, dixit ad Iesum: ecce
dimidium bonorum meorum, domine, do pauperibus; et si quid aliquem
defraudavi, reddo quadruplum. Audi mirabile. Nondum didicit, et
obedit; et sicut sol per radios infusus in domum non illustrat verbo,
sed opere; ita salvator radiis iustitiae, nequitiae fugavit
caliginem: nam lux in tenebris lucet. Quodlibet autem unitum est
validum, divisum autem debile; et ideo bipartit substantiam. Est
autem diligentius attendendum, quod opes Zachaei non solum erant
iniustae, sed etiam ex patrimonio fuerunt congregatae; alioquin
quomodo poterat extorta inique restituere in quadruplum? Sciebat enim
legem iubentem restituere in quadruplum male ablata, ut si lex non
terreat, damna mitigent. Non ergo expectat Zachaeus legis censuram,
ipse sibi iudex effectus. Theophylactus. Sed si subtilius indagare
velimus, nihil de propriis restabat facultatibus. Data enim medietate
bonorum pauperibus, ex residuo reddebat laesis in quadruplo. Nec
solum hoc promittebat, sed faciebat: non enim ait: dabo medietatem et
restituam quadruplum, sed do et reddo. At Christus illi salutem
annuntiat: sequitur enim ait Iesus ad eum, quia hodie salus huic
domui facta est; ipsum Zachaeum significans assecutum fuisse salutem,
per domum habitatorem significans; sequitur enim eo quod et ipse filius
sit Abrahae: non enim vocasset Abrahae filium inanimatam fabricam.
Beda. Filius autem Abrahae Zachaeus dicitur, non quia de eius
stirpe genitus, sed quia eius est fidem imitatus: ut sicut ille terram
domumque paternam deseruit, ita iste bona sua partiendo pauperibus
relinqueret. Pulchre autem dicit et ipse, ut non solum eos qui iuste
vixerant, sed et eos qui ab iniustitia resipiscunt, ad filios
promissionis pertinere declaret. Theophylactus. Non autem dixit quod
filius erat Abrahae, sed quoniam nunc est: nam prius quando erat
publicanorum princeps, nullam similitudinem habens ad Abraham iustum,
non erat Abrahae filius. Sed quia murmurabant quidam eo quod
moraretur cum viro peccatore, ad compescendos illos, subdit venit enim
filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. Chrysostomus.
Quasi dicat: quid me criminamini, si rectifico peccatores? Tam enim
procul est a me odium peccatorum quod eorum causa advenerim: nam
medicus veni, non iudex; ob hoc conviva fio languentium, patiorque
foetorem, ut praestem remedia. Quaeret autem aliquis: quomodo
Paulus iubet, si quis frater fuerit procax aut avarus, cum huiusmodi
nec cibum esse sumendum? Christus autem erat publicanorum conviva.
Sed nondum provecti erant isti ut fierent fratres. Sed et tunc vitare
praecepit Paulus fratres, cum perstant in malo; hi vero erant
mutati. Beda. Mystice autem Zachaeus, qui interpretatur
iustificatus, credentem ex gentibus populum significat, qui per
occupationem temporalium depressus erat et minimus, sed a Deo
sanctificatus; qui intrantem Iericho salvatorem videre voluit, dum
fidem quam mundo attulit, participare quaesivit. Cyrillus. Turba
autem est imperitae confusio multitudinis, quae verticem nequivit
videre sapientiae. Ergo Zachaeus quamdiu in turba est, non vidit
Christum; sed plebeiam transgressus inscitiam, meruit quem
desiderabat aspicere. Beda. Vel turba, idest vitiorum consuetudo
quae caecum clamantem increpabat, etiam hunc suspicientem tardat; sed
sicut amplius clamando caecus turbam vicit, ita pusillus terrena
relinquendo, et arborem crucis ascendendo, turbam obstantem
transcendit. Sicomorus namque, quae est arbor foliis moro similis,
sed altitudine praestans, unde et a Latinis celsa nuncupatur, ficus
fatua dicitur: et eadem dominica crux credentes alit ut ficus, ab
incredulis irridetur ut fatua. Quam arborem pusillus statura
Zachaeus, ut coexaltari possit, ascendit, cum quilibet humilis et
propriae conscius infirmitatis clamat: mihi absit gloriari, nisi in
cruce domini nostri Iesu Christi. Ambrosius. Pulchre autem
addidit, quia illa parte erat transiturus dominus, vel ubi sicomorus,
vel ubi crediturus, ut mysterium servaret, et gratiam seminaret: sic
enim venerat ut per Iudaeos veniret ad gentes. Vidit itaque Zachaeum
sursum; iam enim sublimitas fidei inter fructus bonorum operum, inter
fecundae altitudinem arboris eminebat. Zachaeus autem supra arborem
est, quia est supra legem. Beda. Perambulans autem dominus venit ad
locum ubi Zachaeus sicomorum ascenderat: quia missis per mundum
praedicatoribus, in quibus ipse loquebatur et ibat, venit ad populum
nationum, qui passionis eius fide iam sublimis erat; quem suscipiens
vidit, quia per gratiam elegit. Manebat autem aliquando dominus in
domo principis Pharisaeorum; sed eum opera digna Deo facientem lingua
venenata carpebant: unde eorum perosus facinora discessit dicens:
relinquetur domus vestra deserta. Hodie autem in domo pusilli Zachaei
oportet illum manere, idest novae legis gratia coruscante in humilium
nationum corde quiescere. Quod autem descendere de sicomoro, et sic
mansionem in domo parare iubetur, hoc est quod ait apostolus: etsi
cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus
(...). Etsi enim mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex
virtute Dei. Manifestum est autem Iudaeos gentium semper odisse
salutem; sed salus, quae olim Iudaeorum domos implebat, hodie
populum nationum illuxit, eo quod et ipse populus filius sit Abrahae,
credendo in Deum. Theophylactus. Sed et facile est hoc ad moralem
utilitatem retorquere. Quisquis enim in malitia pluribus praeest,
parvus est statura spirituali, et non potest videre Iesum prae turba:
nam perplexus a passionibus et saecularibus rebus non aspicit Iesum
ambulantem, idest in nobis operantem, nullum opus eius cognoscens.
Ascendit autem super sicomorum, idest voluptatis dulcedinem, quae
significatur per ficum, deprimens eam; et sic sublimior factus,
videt, et videtur a Christo. Gregorius Moralium. Vel quia
sicomorus ficus fatua dicitur, pusillus Zachaeus sicomorum subiit, et
dominum vidit: quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei
sapientiam subtiliter contemplantur. Quid enim in hoc mundo stultius
quam amissa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro
acceptis iniuriis iniuriam reddere? Per hanc autem sapientem
stultitiam, et si nondum solide ut est, iam tamen per contemplationis
lumen Dei sapientia videtur. Theophylactus. Dicit autem ei dominus
festinans descende; hoc est, ascendisti per poenitentiam ad altiorem
locum, descende per humilitatem, ne te supplantet elatio: oportet
enim me in humilis domo manere. Geminis autem bonis in nobis
existentibus, corporalibus scilicet et spiritualibus, cuncta
corporalia derelinquit iustus pauperibus, sed spiritualia non deserit
bona, sed si quid exegit ab aliquo, reddit quadruplum: significans
per hoc quod si quis per poenitentiam pergit in contrario tramite
priscae pravitatis, per multiplices virtutes sanat omnia pristina
delicta; ac sic promeretur salutem, vocaturque filius Abrahae, eo
quod a propria cognatione exierit, scilicet ab antiqua nequitia.
|
|