|
Eusebius. Aestimabant quidam in primo salvatoris adventu regnum eius
venire; et hoc putabant mox tunc fieri cum ascensurus erat
Hierosolymam: adeo obstupefecerant eos miracula divina quae fecerat.
Et ideo instruit eos non prius se recipere regnum a patre, quam ab
hominibus iret ad patrem; et ideo dicitur haec illis audientibus,
adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et quia
aestimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. Theophylactus.
Sed dominus ostendit eis quod vana quaedam aestimarent: non enim est
sensibile regnum Dei. Ostendit etiam quod quasi Deus novit
cogitationes eorum, proponens eis subsequentem parabolam; unde
sequitur dixit ergo: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam
accipere sibi regnum, et reverti. Cyrillus. Describit autem sensus
huius parabolae mysteria Christi a primo usque ad ultimum. Homo enim
factus est Deus verbum existens: et quamvis servus factus sit, est
tamen nobilis secundum ineffabilem ortum a patre. Basilius. Non
solum secundum genus humanum, ex semine David secundum carnem
exortus. Abiit autem in regionem longinquam, non tam locali distantia
separatam quam rerum conditione: ipse enim Deus prope est unicuique
nostrum, cum nostra bona opera nos ei astringunt; et distat quoties
nos haerendo perditioni elongamur ab eo. Ad hanc igitur terrenam
regionem accessit longinquam a Deo, ut gentium regnum acciperet,
secundum illud: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam.
Augustinus de quaest. Evang. Vel regio longinqua Ecclesia gentium
est, usque ad fines terrae: abiit enim ut plenitudo gentium intraret;
revertetur ut omnis Israel salvus fiat. Eusebius. Vel per hoc quod
profectus est ad regionem longinquam, ascensum proprium a terra in
caelos designat; cum vero subdit accipere sibi regnum, et redire,
secundam sui apparitionem gloriosam et regiam ostendit. Et primo
quidem hominem se vocat propter nativitatem in carne, deinde nobilem;
nondum autem se regem appellat, quia nondum in prima apparitione regia
fungebatur maiestate. Sed et bene dicitur obtinere sibi regnum; nam
dante sibi patre illud obtinuit, secundum illud: ecce filius hominis
veniebat in nubibus, et datum est ei regnum. Cyrillus. Ascendens
enim ad caelos, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis; ascendens
autem dispensavit credentibus in eum divinorum charismatum
differentiam, sicut servis committuntur dominicae facultates, ut
aliquid lucrantes, famulatus sui ferant praeconia; unde sequitur
vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem mnas. Consuevit
sacra Scriptura in signum perfectionis uti numero denario: quem si
quis numerando excedere velit, ab unitate iterum inchoabit, quasi
denario perducto ad metam: et ideo in dispensatione talentorum eum qui
metam attingit divini officii, decem ait mnas recepisse. Augustinus.
Vel per decem mnas legem significat propter Decalogum; per decem
autem servos, hos quibus sub illa positis gratia praedicata est. Sic
enim intelligendum est eis datas mnas ad usum, cum intellexerunt,
legem remoto velamine ad Evangelium pertinere. Beda. Mina namque,
quam Graeci mnam, vocant, centum drachmis appenditur: et omnis
Scripturae sermo, quia vitae caelestis perfectionem suggerit, quasi
numeri centenarii pondere fulgescit. Eusebius. Significat ergo per
eos qui mnas recipiunt, suos discipulos, quibus mnas exhibens
singulis, parem cunctis dispensationem committens negotiari iussit.
Sequitur et ait ad illos: negotiamini dum venio. Nullum autem aliud
negotium erat nisi dogma regni sui intentis mortalibus praedicandum per
suos discipulos. Idem autem est omnium documentum eademque fides,
unum Baptisma; et ob hoc mna una singulis datur. Cyrillus. Multa
autem est horum differentia ad illos qui inficiati sunt regnum Dei; de
quibus subditur cives autem eius oderant illum, et miserunt legationem
post illum, dicentes: nolumus hunc regnare super nos. Hoc est quod
Christus improperavit Iudaeis dicens: nunc vero viderunt et oderunt
me et patrem. Renuerunt autem regnum eius, dicentes Pilato: non
habemus regem nisi Caesarem. Eusebius. Per hoc enim quod dicit
cives eius, Iudaeos significat ortos ex eadem progenie secundum
carnem, et quoniam ritu legis cum illis pariter utebatur. Augustinus
de quaest. Evang. Miserunt autem legationem post eum, quia etiam
post resurrectionem eius immiserunt persecutiones apostolis, et
praedicationem Evangelii respuerunt. Eusebius. Postquam autem
salvator haec docuit pertinentia ad primum eius adventum, consequenter
gloriosum et regium eius reditum ostendit, dicens et factum est ut
rediret accepto regno, et iussit vocari servos, quibus dedit
pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Chrysostomus.
Duo regna Dei novit sacra Scriptura: alterum quidem ex creatione,
secundum quod est rex omnium creationis iure: alterum autem ex
approbatione, secundum quod iustis dominatur, propria sponte ei
subiectis; et hoc regnum hic dicitur accepisse. Augustinus de
quaest. Evang. Redit etiam accepto regno, quia in manifestissima
claritate venturus est qui eis humilis apparuit, cum diceret: regnum
meum non est de hoc mundo. Cyrillus. Redeunte autem Christo,
sumpto regno, merebuntur praeconia, et delectabuntur verbi ministri in
supernis honoribus, quia multiplicaverunt talentum pluribus
acquisitis; unde subditur venit autem primus dicens: domine, mna tua
decem mnas acquisivit. Beda. Primus servus ordo doctorum est in
circumcisione missorum; qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unam
fidem praedicare iussus est; sed haec mna decem mnas acquisivit, quia
populum sub lege constitutum sibimet docendo sociavit. Sequitur et ait
illi: euge, serve bone: quia in modico fuisti fidelis, eris
potestatem habens super decem civitates. In modico servus est
fidelis, quia non adulterat verbum Dei. Quidquid enim in praesenti
percipimus donorum, in comparatione futurorum paucum est. Graecus.
Sed quia mercedem propriorum bonorum accipit, decem dicitur
civitatibus praeesse. De his promissis quidam infime coniectantes
existimant se praeturis et praefecturis donari in terrena Ierusalem
reparata lapidibus pretiosis, si honeste in Christo fuerint
conversati, ambitum potestatis et praelationis ab anima minime
deponentes. Ambrosius. Sed civitates decem sunt animae, quibus iure
praeponitur qui pecuniam domini et eloquia casta probata sicut argentum
mentibus hominum feneraverit: nam sicut Ierusalem dicitur aedificata
ut civitas, ita sunt animae pacificae; et sicut Angeli praesunt, ita
hi qui vitam meruerunt Angelorum. Sequitur et alter venit dicens:
domine, mna tua fecit quinque mnas. Beda. Servus ille coetus est
eorum qui praeputio evangelizare missi sunt, cuius mna, idest
evangelica fides, quinque mnas fecit: quia gentes corporis sensibus
antea mancipatas ad fidei evangelicae gratiam convertit. Sequitur et
huic ait: et tu esto super quinque civitates; hoc est, ex earum quas
imbueras animarum fide et conversatione sublimis fulgeas. Ambrosius.
Vel aliter fortasse. Iste qui quinque mnas acquisivit, moralia
habet, quia quinque sunt corporis sensus; ille qui decem, duplicia;
idest mystica legis, et moralia probitatis. Possumus et hic decem
mnas decem verba intelligere, idest legis doctrinam; quinque mnas
magisteria disciplinae; sed legisperitum in omnibus volo esse
perfectum. Bene autem quia de Iudaeis dicit, duo soli multiplicatam
pecuniam deferunt, non utique aeris, sed disputationis usuris.
Chrysostomus. Alia est enim pecunia fenoris, alia doctrinae
caelestis usura. In terrenis enim opibus non evenit unum fieri
divitem, nisi alter depauperetur; sed in spiritualibus non evenit
quemquam ditari, nisi faciat et alium locupletem: in corporeis enim
participatio minuit, sed in spiritualibus auget. Augustinus de
quaest. Evang. Vel aliter. Quod unus eorum qui bene usi sunt,
decem acquisivit, et alter quinque, significat eos esse acquisitos in
gregem domini, a quibus iam lex per gratiam intellecta est, sive
propter decem legis praecepta, sive quia ille per quem lex lata est,
quinque libros conscripsit. Ad hoc pertinent decem et quinque
civitates, quibus eos praeponit: multiplicatio enim intelligentiae in
ipsa varietate, quae de unoquoque praecepto vel de unoquolibet libro
pullulat, ad unum reducta, quasi civitatem facit viventium rationum
aeternarum: est enim civitas, non quorumlibet animantium, sed
rationalium multitudo, legis unius societate devincta. Quod ergo
servi reddentes rationem ex eo quod acceperant, laudantur qui lucrati
sunt, significat eos bonam reddere rationem qui bene usi sunt eo quod
acceperunt ad augendas divitias domini per eos qui credunt in eum.
Quod qui facere nolunt, in illo signati sunt qui mnam suam in sudario
servavit; de quo sequitur et tertius venit dicens: domine, ecce mna
tua quam habui repositam in sudario. Sunt enim homines hac sibi
perversitate blandientes, ut dicant: sufficit ut de se unusquisque
rationem reddat; quid opus est aliis praedicare et ministrare ut etiam
rationem de ipsis quisque reddere cogatur? Cum apud dominum etiam illi
sint inexcusabiles quibus lex data non est, neque etiam qui audito
Evangelio non obediverunt: quia per creaturam poterant cognoscere
creatorem; unde sequitur timui enim te, quia homo austerus es: tollis
quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Hoc est enim quasi
metere ubi non seminavit, idest eos impietatis reos tenere, quibus
verbum aut legis, aut Evangelii ministratum non est. Hoc autem
veluti iudicii periculum devitantes pigro labore a verbi ministratione
conquiescunt: et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt.
Theophylactus. Sudario enim mortuorum facies velatur: merito ergo
hic piger dicitur mnam in sudario involvisse, quia eam mortificans, et
otiosam dimittens, non tractavit nec auxit. Beda. Vel pecuniam in
sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti corporis abscondere.
Quod autem putaverat se per excusationem dixisse, in culpam propriam
vertitur; unde sequitur dicit ei: de ore tuo te iudico, serve
nequam. Servus nequam vocatur quasi piger ad exercendum negotium, et
superbus ad accusandum domini iudicium. Sciebas quod austerus homo ego
sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi; et quare
non dedisti pecuniam meam ad mensam? Quasi dicat: si durum me esse
noveras, et aliena sectari; quare non tibi haec cogitatio incussit
timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum? Pecunia autem vel
argentum praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, quia eloquia
domini eloquia casta, argentum igne examinatum, qui sermo domini dari
debuit ad mensam, hoc est promptis paratisque cordibus intimari.
Augustinus. Vel mensa ad quam danda erat pecunia, professionem ipsam
religionis accipimus, quae tamquam publice proponitur ad usum
necessarium saluti. Chrysostomus. In sensibilibus autem divitiis
debitores solius observationis obnoxii sunt; quantum enim recipiunt,
tantum eos reddere necesse est, et nihil plus ab eis quaeritur. In
divinis autem eloquiis non solum ad custodiam obligamur, sed etiam
multiplicare monemur; unde sequitur et ego veniens cum usuris utique
exegissem illam. Beda. Qui enim verbi pecuniam a doctore percipit
credendo, necesse est ut eam cum usuris solvat operando; vel ut ex eo
quod audivit, etiam alia studeat intelligere, quae necdum ex
praedicatoris ore didicit. Cyrillus. Doctorum enim est inserere
auditoribus salutarem et proficuum sermonem; opus autem divinae
virtutis est attrahere obedientes ad audientiam, et fertilem eorum
reddere intellectum. Non est autem hic servus laudatus, neque honorem
promeruit; sed potius tamquam iners est condemnatus; unde sequitur et
adstantibus dixit: auferte ab eo mnam, et date illi qui decem mnas
habet. Augustinus. Per quod significatur et illum posse amittere
munus Dei qui habens non habet, idest eo non utitur; et eo augeri qui
habens habet, idest bene utitur. Beda. Mystice autem hoc, ut
reor, indicat, intrante plenitudine gentium, omnem Israel salvum
futurum, et tunc abundantiam gratiae spiritualis, quam modo nos tepide
exercemus, illius populi doctoribus esse conferendam. Chrysostomus.
Ideo autem dicit adstantibus auferte ei mnam, quia non est prudentis
animi punire; sed alio quodam, scilicet ministro, eget ad puniendum
officio iudicis; nam et Deus non ipsemet poenas irrogat, sed
mediantibus Angelis. Ambrosius. De aliis servis siletur, qui quasi
prodigi debitores quod acceperant perdiderunt. In duobus servis illis
qui lucrati sunt, pauci signati sunt qui per duas vices ad cultores
vineae sunt destinati, in reliquis omnes Iudaei. Sequitur et
dixerunt illi: domine, habet decem mnas. Et ne hoc iniustum
videretur, subdit dico autem vobis, quia omni habenti dabitur.
Theophylactus. Quia cum decem auxerit decuplando, palam est quod et
plura decuplans pluris lucri fiet occasio domino. A deside vero et
otioso, qui non satagit augere quod acceperat, ipsum quoque quod
possidet auferetur; unde sequitur ab eo autem qui non habet, et quod
habet auferetur ab eo: ne vacet census dominicus; cum posset dari
aliis, et multiplicari. Haec autem non solum ad sermonem et doctrinam
referenda sunt, sed etiam ad morales virtutes: quoniam et in his dat
nobis Deus sua charismata, hunc dotans ieiunio, illum oratione,
alium mansuetudine vel humilitate: quibus si invigilaverimus,
multiplicabimus ea; si vero tepeamus, extinguemus. Deinde de
adversariis subdit verumtamen inimicos meos, illos qui noluerunt me
regnare super se, adducite, et interficite ante me. Augustinus.
Per quod designat impietatem Iudaeorum, quia ad eum noluerunt
converti. Theophylactus. Quos tradidit morti, mittens eos in ignem
exteriorem; sed et in hoc mundo mactati sunt flebiliter ab exercitu
Romanorum. Chrysostomus. Haec contra Marcionistas competunt; nam
et Christus dicit adducite hostes meos, et occidite coram me: cum
tamen illi bonum dicant Christum, Deum vero veteris testamenti
malum. Patet autem quod pater et filius eadem facit: nam pater ad
vineam destinat exercitum; filius autem hostes coram se trucidari
facit. Haec autem quae in Luca scribitur parabola alia est ab ea quae
in Matthaeo narratur de talentis: nam hic quidem ex uno capitali
accepto, varii fuere proventus: quia ex una mna accepta, hic quinque
talenta, ille obtulit decem; sed apud Matthaeum contrarium: nam qui
duo accepit, duo superaddidit: et qui quinque, tantumdem; unde et
praemiis donantur imparibus.
|
|