|
Titus. Quia dominus dixerat: appropinquavit regnum Dei, videntes
illum in Ierusalem ascendentem, putabant ideo ascendere ut regnum Dei
inchoaret. Consummata ergo parabola, in qua errorem praedictum
correxit, et ostenso quod nondum insidiantem sibi mortem devicerat,
procedebat ad passionem, ascendens Hierosolymam; unde dicitur et his
dictis, praecedebat ascendens Ierusalem. Beda. Ostendens etiam de
eiusdem civitatis eventu parabolam fuisse praemissam, quae et ipsum
erat occisura, et hostili clade peritura. Sequitur et factum est,
cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur
oliveti, misit duos discipulos suos. Bethphage erat locus sacerdotum
in monte oliveti; Bethania quoque civitas, sive villula, ex latere
montis eiusdem, quasi stadiis quindecim a Ierusalem. Chrysostomus.
Et quidem in exordiis indifferenter se dominus ingerebat Iudaeis; sed
ubi sufficienter edidit suae potestatis experimentum, auctoritate multa
singula quaeque pertractat. Multa igitur fiunt miracula. Praedixit
quoniam invenietis pullum indomitum; et hoc est quod subditur dicens:
ite in castellum quod contra vos est; quod introeuntes invenietis
pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit. Praedicit
etiam quod nemo prohibebit, sed cum audierint, silebunt; unde
sequitur solvite illum, et adducite. Si quis vos interrogaverit:
quare solvitis? Sic dicetis ei: quia dominus operam eius desiderat.
Titus. In hoc autem divinam fore vocationem patuit: non enim potest
aliquis resistere Deo quae sua sunt evocanti. Discipuli autem iussi
ducere pullum, non refutaverunt hoc officium ut parvum, sed abierunt
ut adducerent eum; unde sequitur abierunt autem qui iussi erant, et
invenerunt, sicut dixit, pullum stantem. Basilius. Sic quoque
docet nos et infima opera plurimo cum affectu et studio aggredi,
scientes quod quicquid intuitu Dei fit, non est parvum, sed dignum in
regno caelorum. Titus. Obmutescunt autem ob excellentiam fortis
virtutis, nequeuntes resistere salvatoris eloquiis, qui ligaverunt
asinum; sequitur enim solventibus autem illis, dixerunt domini eius ad
illos: quid solvitis pullum? At illi dixerunt: quia dominus eum
necessarium habet. Maiestativum enim nomen est dominus: rex enim erat
venturus in conspectu multitudinis. Augustinus de Cons. Evang.
Nec moveat quod Matthaeus asinam et pullum dicit, ceteri autem de
asina tacent: ubi enim utrumque factum potest intelligi, nulla
repugnantia est, nec si alius alia commemoraret; quanto minus ubi
alius unum, et alius utrumque? Glossa. Nec solum discipuli obsecuti
sunt Christo in pullo alieno, sed etiam in propriis vestimentis, quae
partim asino imposuerunt, partim sternebant in via; unde sequitur et
duxerunt illum ad Iesum, et iacientes vestimenta sua supra pullum,
imposuerunt Iesum. Exeunte autem illo, substernebant vestimenta sua
in via. Beda. Iuxta alios Evangelistas, non discipuli tantum, sed
etiam plurimi de turba vestimenta sternebant in via. Ambrosius in
Lucam. Mystice autem dominus venit ad montem oliveti, ut novellas
oleas in sublimi veritate plantaret; et fortasse ipse mons Christus
est: quis enim alius tales fructus ferret olearum spiritu sancto
fecundarum? Beda. Pulchre autem civitates positae in monte oliveti
referuntur, hoc est in ipso domino, qui unctionem spiritualium
charismatum scientiae pietatisque luce refovet. Origenes. Bethania
autem interpretatur domus obedientiae; Bethphage vero domus
maxillarum, sacerdotalis quidam locus: maxillae enim sacerdotibus
dabantur, sicut in lege praecipitur: illuc vero ubi obedientia, et
ubi locus sacerdotibus mancipatur, mittit salvator discipulos suos, ut
solvant asinae pullum. Ambrosius. In castello enim erant, et erat
ligatus pullus cum asina, nec poterat solvi nisi iussu domini. Solvit
eum manus apostolica. Talis actus, talis vita, talis gratia. Esto
talis, ut ligatos possis solvere. In asina quidem Matthaeus
Evangelista quasi matrem figuravit erroris; hic autem in pullo
generalitatem populi gentilis expressit. Et bene in quo nemo sedit,
quia nullus ante quam Christus nationum populos vocavit ad Ecclesiam.
Alligatus autem perfidiae vinculis tenebatur, iniquo addictus domino
erroris famulatu; sed dominatum vindicare sibi non poterat, quem
dominum fecerat non natura, sed culpa; et ideo cum dominus dicitur,
unus agnoscitur. Misera servitus cui vagum ius est: plures enim habet
dominos qui unum non habet. Alieni alligant ut possideant; iste
solvit, ut teneat: vehementiora enim dona novit esse quam vincula.
Origenes. Multi ergo erant domini huius pulli, antequam salvator eum
haberet necessarium; postquam vero ille coepit esse dominus, plures
esse domini cessaverunt: nemo enim potest Deo servire et mammonae.
Quando malitiae servimus, multis sumus passionibus vitiisque
subiecti. Necessarium autem habet dominus pullum, quia cupit nos
solvi vinculis peccatorum. Origenes super Ioannem. Ego autem opinor
non frustra castellum esse hunc locum, ubi stabat asina ligata et
pullus: quasi castellum enim respectu totius orbis caelestis tota terra
despicitur absque adiectione alterius nominis nuncupatum. Ambrosius.
Nec illud est otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad
Cornelium, Paulus ad reliquos: et ideo non personas destinavit, sed
numerus definivit. Tamen si quis est qui personas exigat, potest
aestimare de Philippo, quem spiritus sanctus misit in Gazam, quando
Candacis reginae baptizavit eunuchum. Theophylactus. Vel duo missi
hoc innuunt, quod ad introductionem gentilis populi et subiectionem
eius ad Christum, duos faciunt gradus prophetae et apostoli. Ducunt
autem eum a quodam castello, ut innotescat nobis quod hic populus
rusticanus erat et indoctus. Ambrosius. Illi ergo directi cum
solverent pullum, non suis verbis sunt usi, sed dixerunt sicut dixerat
illis Iesus; ut agnoscas quod non suo sermone, sed verbo Dei, nec
proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus: atque
adversariae potestates, quae sibi nationum obsequia vindicabant,
mandato cessere divino. Origenes in Lucam. Deinde mittunt discipuli
vestes suas super asinam, et sedere faciunt salvatorem, dum assumunt
sermonem Dei, et imponunt eum super animas audientium. Vestibus
exuuntur, et substernunt eas in via: quia vestimenta apostolorum,
opera eorum bona sunt. Et revera solutus a discipulis asinus, et
portans Iesum incedit super vestimenta apostolorum, quando doctrinam
eorum imitatur et vitam. Quis nostrum ita beatus est ut sedeat super
illum Iesus? Ambrosius. Non enim mundi dominum gestari super dorsum
asinae delectavit: sed ut latente mysterio in secretis animarum
interiore consessu, mysticus rector insideret, regens mentis
vestigia, lasciviam carnis infrenans, sermo eius habena est, stimulus
est.
|
|