|
Origenes in Lucam. Quamdiu in monte fuit dominus, cum solis
apostolis morabatur; quando autem vicinus coepit esse descensui, tunc
occurrit ei turba populorum; unde dicitur et cum iam appropinquarent ad
descensum montis oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium
discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna. Theophylactus.
Discipulos vocat non solum duodecim, aut septuaginta, sed omnes qui
Christum sequebantur, seu causa miraculorum, seu ad aliquam
delectationem doctrinae; quibus ingeri pueri potuerunt, ut narrant
alii Evangelistae; unde sequitur super omnibus quas viderant
virtutibus. Beda. Multas quidem virtutes domini viderant, sed
maxime Lazari resurrectionem stupebant: nam, ut Ioannes ait:
propterea obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc
signum. Notandum enim est, non tunc primum salvatorem Ierusalem
adiisse, sed multoties antea, sicut Ioannes commemorat. Ambrosius.
Turba igitur agnoscens Deum, regem appellat, prophetiam repetit,
expectatum quoque secundum carnem David filium venisse declarat; unde
sequitur dicentes: benedictus qui venit rex in nomine domini. Beda.
Idest in nomine Dei patris, quamvis possit intelligi et in nomine
suo, quia et ipse dominus est. Sed melius verba eius nostrum dirigunt
intellectum, quibus ait: ego veni in nomine patris mei; humilitatis
enim magister est Christus. Non autem rex Christus dicitur ad
exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque
visibiliter debellandos: sed quod mentes regat, et in regnum caelorum
credentes perducat: quod enim rex esse voluit Israel, miserationis
indicium est, non potestatis augmentum. Verum quia Christus in carne
totius mundi propitiatio illuxit, pulchre sibi invicem in laude eius
caelestia simul et terrena concinunt: eo enim nascente, caelestium
agmina cantant; eodem autem caelis se reddituro, mortales vicem laudis
rependunt: unde sequitur pax in caelo. Theophylactus. Hoc est,
bellum antiquum, quo Deo adversabamur, evanuit. Et gloria in
excelsis, laudantibus scilicet Angelis Deum in tali reconciliatione;
nam hoc ipsum quod Deus visibiliter ambulat in territorio inimicorum
suorum, significat ipsum nobiscum habere concordiam. Sed Pharisaei
hoc audientes murmurabant, eo quod turba eum regem vocabat, et
laudabat ut Deum; referentes nomen regis ad seditionem, nomen vero
domini ad blasphemiam; unde sequitur et quidam Pharisaeorum de turbis
dixerunt ad illum: magister, increpa discipulos tuos. Beda. Mira
invidorum dementia; quem magistrum appellandum non dubitant, quia vera
docentem noverant, huius discipulos, quasi melius edocti,
redarguendos aestimant. Cyrillus. Sed dominus non compescuit
laudantes eum ut Deum, sed magis reprehensores compescens, attestatur
sibi super gloria deitatis; unde sequitur quibus ipse ait: dico
vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. Theophylactus.
Quasi dicat: non sine causa homines me taliter laudant, sed commoniti
virtutibus quas viderunt. Beda. Crucifixo etiam domino, notis eius
tacentibus prae timore, lapides et saxa canebant, dum postquam emisit
spiritum, terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta
sunt. Ambrosius. Neque etiam mirum est si laudes domini contra
naturam suam saxa respondeant, quem scopulis duriores praedicant
peremptores, scilicet turba post exiguum crucifixura Deum, negans
affectibus quem vocibus confitetur: aut fortasse, quia obmutescentibus
Iudaeis post domini passionem, vivi erant secundum Petrum lapides
clamaturi. Origenes in Lucam. Quando etiam nos tacemus, idest
refrigescit caritas multorum, lapides clamant: potest enim Deus
suscitare de lapidibus filios Abrahae. Pulchre autem turbas laudantes
Deum ad descensionem montis occurrisse legimus, ut operatorem mysterii
spiritualis significarent sibi venisse de caelo. Beda. Descendente
etiam domino de monte olivarum, turbae descendunt: quia humiliato
misericordiae auctore, necesse est eos qui misericordia indigent, eius
vestigia imitari.
|
|