|
Gregorius in Evang. Qui narraverat mala ventura, protinus templum
ingressus est, ut de illo vendentes et ementes eiceret, ostendens quod
ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit; unde dicitur et ingressus
in templum, coepit eicere vendentes in illo et ementes. Ambrosius.
Deus enim templum suum non mercatoris vult esse diversorium, sed
domicilium sanctitatis; nec vendibili religionis officio, sed obsequio
gratuito usum ministerii sacerdotalis informat. Cyrillus. Erat autem
in templo multitudo mercatorum, qui vendebant animalia ritu legis
mactanda in hostiis. Sed iam aderat tempus desinendi umbram,
refulgendi vero Christi veritatem: ob hoc Christus, qui cum patre
simul colebatur in templo, iussit ritus corrigi legis, fieri vero
templum orationis domum; unde subditur dicens illis: scriptum est,
quia domus mea domus orationis est; vos autem fecistis eam speluncam
latronum. Gregorius. Qui enim ad accipienda munera in templo
residebant, quia quibusdam non dantibus laesiones exquirerent, dubium
non erat. Theophylactus. Hoc etiam dominus fecit in principio
praedicationis suae, ut narrat Ioannes; et nunc iterum illud fecit:
quod ad maius crimen Iudaeorum redundat, qui non fuerunt ex priori
admonitione castigati. Augustinus de quaest. Evang. Mystice autem
templum ipsum hominem Christum intelligas, vel etiam adiuncto corpore
eius quod est Ecclesia. Secundum autem id quod est caput Ecclesiae,
dictum est: solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud;
secundum id vero quod est adiuncta Ecclesia, intelligitur templum de
quo videtur dixisse: auferte ista hinc. Significavit enim futuros in
Ecclesia qui sua negotia potius agerent, vel receptacula ibi haberent
ad occultanda scelera sua, quam ut caritatem Christi sequerentur, et
peccatorum confessione, accepta venia, corrigerentur. Gregorius in
Evang. Redemptor vero noster praedicationis verba nec indignis, nec
ingratis subtrahit; unde postquam rigorem disciplinae eiciendo
perversos tenuit, donum his gratiae ostendit; nam subditur et erat
docens quotidie in templo. Cyrillus. Decebat autem ex his quae
Christus dixerat et fecerat, eum adorare ut Deum; sed ipsi nequaquam
hoc facientes quaerebant eum occidere; sequitur enim principes autem
sacerdotum et Scribae et principes plebis quaerebant illum perdere.
Beda. Vel quia quotidie docebat in templo, vel quia latrones
eiecerat de templo, vel quia veniens illuc quasi rex et dominus a
credentium turba laudem hymni caelestis accepit. Cyrillus. Sed
populus graviorem aestimationem accepit de Christo quam Scribae, et
Pharisaei, et principes Iudaeorum, qui fidem Christi non
acceptantes, alios increpabant; unde sequitur et non inveniebant quid
facerent illi; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.
Beda. Quod duobus modis intelligi potest: quia vel timentes populi
tumultum, non inveniebant quid facerent de Iesu, quem perdere
disposuerant; vel ideo Iesum perdere quaerebant, quia, suo
magisterio neglecto, plures ad eum audiendum confluere cernebant.
Gregorius. Mystice autem sicut templum Dei in civitate est, ita in
plebe fideli vita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum
sumunt, et dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis
officium in commercium terrenae negotiationis trahunt. Vendentes
quippe in templo sunt qui hoc quod quibusdam iure competit, ad praemium
largiuntur; iustitiam enim vendere est, hanc pro praemii acceptione
servare. Ementes vero in templo sunt qui dum hoc persolvere proximo
quod iustum est nolunt, dumque rem iure debitam facere contemnunt,
dato patronis praemio emunt peccatum. Origenes in Lucam. Si quis
ergo vendit, eicietur; et praecipue si vendit columbas. Si enim ea
quae mihi a spiritu sancto sunt revelata et credita, aut in vulgus
pretio vendidero, aut absque mercede non docuero; quid aliud facio
nisi columbam, idest spiritum sanctum, vendo? Ambrosius.
Generaliter itaque dominus docet saeculares a Dei templo abesse debere
contractus. Spiritualiter autem nummularios repulit, qui de pecunia
domini, idest Scriptura divina, lucrum quaerunt, nec bona malaque
discernunt. Gregorius. Qui domum Dei speluncam latronum faciunt,
quia dum perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae
gladiis occidunt ubi vivificare proximos orationis suae intercessione
debuerunt. Templum quoque est ipsa mens fidelium; quae si in laesione
proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones
resident; cum autem mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit,
quotidie veritas in templo docet.
|
|