|
Beda. Nasciturus in carne Dei filius, sicut de virgine natus
virginitatis sibi decus ostendit esse gratissimum; ita pacatissimo
tempore saeculi procreatur; quia pacem quaerere docuit, et pacis
sectatores invisere dignatur. Nullum autem potuit magis esse pacis
indicium quam una totum orbem descriptione concludi; cuius moderator
Augustus, tanta duodecim annis circa tempus dominicae nativitatis pace
regnavit ut, bellis toto orbe sopitis, prophetae praesagium ad
litteram videatur implesse: unde dicitur factum est autem in diebus
illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus
orbis. Graecus. Tunc etiam nascitur Christus cum principes
Iudaeorum defecerant, et ad Romanos principes translatum erat
imperium, quibus Iudaei tributa solvebant; et sic impletur prophetia
praedicens: non deficere ducem de Iuda, nec principem de femoribus
eius, donec veniat qui mittendus est. Iam vero Caesare Augusto
quadragesimum secundum annum imperii peragente, exiit ab eo edictum
totum orbem conscribi ad tributa solvenda; quod cuidam Cyrino Caesar
commiserat, quem Iudaeae et Syriae praesidem statuit: unde sequitur
haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Beda.
Signat hanc descriptionem vel primam esse earum quae totum orbem
concluserint, quia pleraeque iam partes terrarum saepe leguntur fuisse
descriptae; vel primo tunc coepisse quando Cyrinus in Syriam missus
est. Ambrosius. Pulchre autem praesidis nomen addidit, ut seriem
temporis designaret: nam si consules ascribuntur tabulis emptionis,
quanto magis redemptioni omnium debuit tempus ascribi? Beda. Superna
autem dispensatione professio census ita descripta est ut in suam
quisque patriam ire iuberetur: secundum quod sequitur et ibant omnes ut
profiterentur singuli in civitatem suam: quod ideo factum est, ut
dominus alibi conceptus, alibi natus, insidiantis Herodis furorem
facilius evaderet: unde sequitur ascendit autem et Ioseph a Galilaea
de civitate Nazareth in Iudaeam. Chrysostomus. Domino autem
dirigente Augustus hoc edictum censuit, ut unigeniti praesentiae
famuletur: nam hoc edictum matrem attrahebat in patriam quam prophetae
praedixerant, scilicet in Bethlehem Iudae; unde dicit civitatem
David quae vocatur Bethlehem. Graecus. Ideo autem addidit
civitatem David, ut promissionem factam David a Deo, quod ex fructu
ventris eius rex perpetuus adveniret, esse completam annuntiet: unde
sequitur eo quod esset de domo et familia David. Per hoc autem quod
Ioseph erat de cognatione David, contentus fuit Evangelista ipsam
quoque virginem de cognatione David promulgare, cum lex divina
praeciperet coniugales copulas ex eadem progenie contrahi: unde
sequitur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Cyrillus.
Dicit autem eam fuisse desponsatam, innuens quod solis sponsalibus
praecedentibus est conceptio subsecuta; neque enim ex virili semine
sancta virgo concepit. Gregorius in Evang. Mystice autem nascituro
domino mundus describitur: quia ille apparebat in carne qui electos
suos ascriberet in aeternitate. Ambrosius. Et dum professio
saecularis ostenditur, spiritualis implicatur, non terrarum regi
dicanda, sed caeli. Professio ista fidei, census animorum est:
abolito enim synagogae censu vetusto, novus census Ecclesiae
parabatur. Denique ut scias censum non Augusti esse, sed Christi,
totus orbis profiteri iubetur. Quis autem poterat professionem totius
orbis exigere, nisi qui totius orbis habebat imperium? Non enim
Augusti, sed: domini est terra et plenitudo eius. Beda. Qui etiam
vocabulum Augusti perfectissime complevit, utputa suos et augere
desiderans, et augere sufficiens. Theophylactus. Conveniens etiam
erat ut per Christum cultus multorum deorum deficeret, et unus Deus
coleretur: unde unus rex orbi imperasse describitur. Origenes in
Lucam. Diligentius autem intuenti sacramentum quoddam videtur
figurari, quod in totius orbis professione describi oportuerit et
Christum, ut cum omnibus scriptus sanctificaret omnes, et cum orbe
relatus in censum communionem sui praeberet orbi. Beda. Sicut autem
tunc imperante Augusto et praesidente Cyrino, ibant singuli in suam
civitatem ut profiterentur censum; sic, modo imperante Christo per
doctores Ecclesiae praesides, profiteri debemus censum iustitiae.
Ambrosius. Haec est ergo prima professio mentium domino, cui omnes
profitentur, non praeconis evocatione, sed vatis dicentis: omnes
gentes, plaudite manibus. Denique ut sciant censum esse iustitiae,
veniunt ad eum Ioseph et Maria, hoc est iustus et virgo: ille qui
verbum servaret, ista quae pareret. Beda. Civitas nostra et patria
est patria beata, ad quam crescentibus quotidie virtutibus ire
debemus. Quotidie autem sancta Ecclesia suum comitata doctorem, de
rota mundanae conversationis, quod Galilaea sonat, in civitatem
Iuda, scilicet confessionis et laudis, ascendens, censum suae
devotionis regi aeterno persolvit, quae, in exemplo beatae virginis
Mariae, concipit nos virgo de spiritu; quae alii quidem desponsata ab
alio fecundatur, dum praeposito sibi pontifici visibiliter iungitur,
sed invisibilis spiritus virtute cumulatur. Unde et bene Ioseph
auctus interpretatur, indicans ipso nomine, quod instantia loquentis
magistri nil valet, nisi augmentum superni iuvaminis, ut audiatur,
acceperit.
|
|