|
Graecus. Transcendentium rerum notitia quoties in memoriam venerit,
toties renovat in mente miraculum; unde dicitur et erant pater eius et
mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Origenes in Lucam.
Tam ab Angelo quam a multitudine caelestis exercitus, necnon et a
pastoribus et ipso Simeone. Beda. Patrem salvatoris appellat, non
quod vere pater fuerit ei, sed quod ad famam Mariae conservandam pater
sit ab omnibus aestimatus. Augustinus de Cons. Evang. Quamvis et
eo modo pater illius valeat dici, quo et vir Mariae recte intelligitur
sine commixtione carnis, ipsa copulatione coniugii; multo videlicet
coniunctius quam si esset aliunde adoptatus. Neque enim propterea non
erat appellandus Ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo
genuerat; quandoquidem pater esset et ei quem non ex sua coniuge
procreatum aliunde adoptasset. Origenes. Qui autem altius aliquid
inquirit, potest dicere quoniam generationis ordo a David usque ad
Ioseph deducitur; et ne videretur frustra Ioseph nominari, quia
pater non fuerat salvatoris, ut generationis ordo haberet locum, pater
domini appellatus est. Graecus. Laudibus autem divinis exhibitis,
vertit se Simeon ad benedictionem adducentium puerum; unde sequitur et
benedixit illis Simeon. Benedictione igitur utrumque donat;
occultorum vero praesagia dirigit tantum ad matrem; quatenus per
communem benedictionem non privetur Ioseph similitudine patris; per ea
vero quae dicit matri seorsum a Ioseph, veram praedicet genitricem;
unde sequitur et dixit ad matrem eius: ecce positus est hic in ruinam
et in resurrectionem multorum in Israel. Ambrosius. Vide uberem in
omnes gratiam domini in generatione diffusam, et prophetiam incredulis
negatam esse, non iustis. Ecce et Simeon prophetizat, in ruinam et
resurrectionem multorum venisse Christum Iesum. Origenes. Qui
simpliciter exponit, potest dicere in ruinam eum venisse infidelium,
et in resurrectionem credentium. Chrysostomus. Sicut enim lux, etsi
oculos debiles turbet, lux est; hoc modo salvator perseverat, etsi
corruant plurimi; neque enim est eius officium destructio, sed eorum
vesaniae. Quamobrem non solum ex salute bonorum, sed etiam ex malorum
dissipatione virtus eius ostenditur; nam sol quoniam multum radiat,
propterea visus debiles praecipue perturbat. Gregorius Nyssenus.
Attende autem distinctionis exquisitam prolationem: praeparatio quippe
salutis dicitur coram omni populo; sed casus et sublevatio plurium.
Divinum enim propositum est salus et deificatio singulorum: casus
autem et sublevatio consistit in plurium intentione, credentium et non
credentium. Quod autem iacentes et increduli subleventur, non est
absurdum. Origenes. Qui autem curiosus interpres est, dicit
nequaquam eum cadere qui ante non steterit. Da mihi igitur qui fuerit
ille qui stetit, et in cuius ruinam salvator advenerit? Gregorius
Nyssenus. Sed per hoc designat ruinam ad infima: quasi non puniendos
aequaliter ante incarnationis mysterium et post datam dispensationem et
praedicationem. Et maxime hi sunt ex Israel, quos necesse erat et
pristinis bonis carere, et poenas luere graviores quam omnes aliae
gentes: eo quod dudum prophetatum in eis et adoratum et ex eis
productum minime susceperunt. Idcirco specialiter eis minatur ruinam,
non solum a spirituali salute, sed etiam propter destructionem urbis et
habitantium civitatem. Resurrectio vero promittitur credentibus,
partim quidem velut sub lege iacentibus, et ab eius servitute
sublevandis; partim vero velut consepultis cum Christo, et ei
consurgentibus. His autem verbis intellige per concordiam intellectuum
ad dicta prophetica, unum et eumdem Deum et legislatorem et in
prophetis et in novo testamento locutum esse: lapidem namque ruinae et
petram scandali futurum, ne confundantur credentes in eum, sermo
propheticus declaravit. Origenes in Lucam. Est autem et altius quid
intelligendum adversus eos qui contra conditorem latrant dicentes: ecce
Deus legis et prophetarum, videte qualis sit. Ego, inquit,
occidam, et ego vivificabo. Sed si propterea cruentus est iudex et
crudelis conditor, quia haec dicit, manifestissimum est et Iesum esse
illius filium; eadem siquidem de eo hic scripta sunt, quod veniat in
ruinam et resurrectionem multorum. Ambrosius. Ut scilicet iustorum
iniquorumque merita discernat, et pro nostrorum qualitate factorum
iudex verus et iustus aut supplicia decernat aut praemia. Origenes.
Videndum est autem ne forte salvator non aeque aliis in ruinam venerit
et in resurrectionem: quia enim peccato stabam, primo mihi utilitas
fuit ut caderem et peccato morerer. Denique et sancti prophetae cum
augustius aliquid contemplabantur, cadebant in faciem suam, ut peccata
per ruinam plenius purgarentur: hoc ipsum et salvator tibi primum
concedit. Peccator eras; cadat in te peccator, ut possis dehinc
resurgere et dicere: si commortui sumus, et convivemus.
Chrysostomus. Resurrectio quidem est conversatio nova: cum enim
lascivus castus efficitur, avarus misericors, atrox mansuescit,
resurrectio celebratur, mortuo quidem peccato, resurgente vero
iustitia. Sequitur et in signum cui contradicetur. Basilius.
Signum contradictionem accipiens proprie crux dicitur a Scriptura.
Fecit enim, inquit, Moyses serpentem aeneum, et posuit pro signo.
Gregorius Nyssenus. Miscet autem dedecus gloriae. Huius enim rei
nobis christicolis est hoc signum indicium; contradictionis vero, dum
ab his quidem accipitur ut ridiculosum et horribile, ab his vero
admodum venerandum. Vel forsan ipsum Christum nominat signum,
tamquam supra naturam existentem et signorum auctorem. Basilius. Est
enim signum alicuius rei mirabilis et occultae indicativum; visum
quidem a simplicioribus, intellectum vero ab habentibus exercitatum
intellectum. Origenes in Lucam. Omnia autem quae de Christo narrat
historia, signum sunt cui contradicitur: non quod contradicant hi qui
credunt in eum: nos quippe scimus omnia vera esse quae scripta sunt:
sed quia apud incredulos universa quae de eo scripta sunt, signum sunt
cui contradicetur. Gregorius Nyssenus. Haec siquidem de filio
dicuntur; spectant tamen ad eius genitricem, dum singula sibi assumit
simul periclitata et glorificata: nec tantum prospera, sed illi
denuntiat etiam dolorosa; nam sequitur et tuam ipsius animam
pertransibit gladius. Origenes. Nulla docet historia beatam Mariam
ex hac vita gladii occisione migrasse; praesertim cum non anima, sed
corpus ferro soleat interfici: unde restat intelligi gladium illum de
quo dicitur: et gladius in labiis eorum, hoc est, dolorem dominicae
passionis animam eius pertransisse: quae etsi Christum utpote Dei
filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse
devicturum: ex sua tamen carne procreatum, non sine doloris affectu
potuit videre crucifigi. Ambrosius. Vel prudentiam Mariae non
ignaram mysterii caelestis ostendit: vivum est enim verbum Dei, et
validum et acutius omni gladio acutissimo. Augustinus de quaest.
Nov. et Vet. Testam. Vel per hoc significavit quod Maria, per
quam gestum est incarnationis mysterium, in morte domini stupore quodam
dubitavit, videns filium Dei sic humiliatum ut usque ad mortem
descenderet. Et sicut gladius pertransiens iuxta hominem, timorem
facit, non percutit; ita et dubitatio moestitiam fecit, non tamen
occidit: quia non sedit in animo, sed pertransiit quasi per umbram.
Gregorius Nyssenus. Sed nec ipsam solam in ea passione occupari
significat cum subditur ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Quod dicit ut eventum designat; non autem causaliter ponitur. His
enim omnibus evenientibus, secuta est erga multos intentionum
detectio: quidam enim Deum fatebantur in cruce; alii nec sic ab
infamiis et criminationibus desistebant. Vel hoc dictum est, quatenus
tempore passionis pateant ex plurium cordibus meditationes, et
emendentur per resurrectionem: velox enim illis post ambiguitatem
certitudo supervenit: nisi forte revelationem illuminationem quis
aestimet, ut solitum est Scripturae. Beda. Sed et usque ad
consummationem saeculi praesentis Ecclesiae animam gladius durissimae
tribulationis pertransire non cessat, cum signo fidei ab improbis
contradici; cum audito Dei verbo multos cum Christo resurgere, sed
plures a credulitate ruere, gemebunda pertractat; cum revelatis
multorum cordium cogitationibus, ubi optimum Evangelii sevit semen,
ibi zizania vitiorum vel plus iusto praevalere, vel sola germinare
conspicit. Origenes in Lucam. Cogitationes etiam malae in hominibus
erant; quae propterea revelatae sunt, ut occideret eas ille qui pro
nobis mortuus est. Quamdiu enim absconditae erant, impossibile erat
eas penitus interfici; unde et nos si peccaverimus, debemus dicere:
iniquitatem meam non abscondi. Si enim revelaverimus peccata nostra
non solum Deo, sed his qui possunt mederi vulneribus nostris,
delebuntur peccata nostra.
|
|