|
Ambrosius in Lucam. Prophetaverat Simeon, prophetaverat copulata
coniugio, prophetaverat virgo, debuit et vidua prophetare; nec qua
professio deesset aut sexus; et ideo dicitur et erat Anna prophetissa
filia Phanuel de tribu Aser. Theophylactus. Immoratur Evangelista
circa Annae descriptionem, et patrem et tribum enarrans; testes quasi
multos adducens qui patrem et tribum viderunt. Gregorius Nyssenus.
Vel quia tunc temporis cum hac aliae quaedam eodem nomine
nuncupabantur. Ut igitur ad eam manifesta discretio fieret patrem eius
commemorat, et generis qualitatem describit. Ambrosius. Anna vero
et stipendiis viduitatis et moribus talis inducitur ut digna fuisse
credatur quae redemptorem omnium nuntiaret; unde sequitur haec
processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a
virginitate sua, et haec vidua usque ad annos octuaginta quatuor.
Origenes in Lucam. Neque enim spiritus sanctus fortuito habitavit in
ea: bonum enim est primum si qua potest virginitatis gratiam
possidere; si autem hoc non potuerit, sed evenerit ei ut perdat
virum, vidua perseveret: quod quidem non solum post mortem viri, sed
etiam cum ille vivit, debet habere in animo ut etiam si non evenerit,
voluntas ipsius et propositum a domino coronetur, et dicat: hoc
voveo, hoc promitto: si mihi humanum aliquid, quod non opto,
contigerit, nihil aliud faciam quam incontaminata, et vidua
perseverem. Iuste ergo sancta mulier spiritum prophetandi meruit
accipere, quia longa castitate, longis etiam ieiuniis ad hoc culmen
ascenderat; unde sequitur quae non discedebat de templo, ieiuniis et
obsecrationibus serviens die ac nocte. Gregorius Nyssenus. In quo
liquet quod ceterarum virtutum inerat ei congeries. Et aspice eam
conformem Simeoni virtutibus: simul enim erant in templo, simul etiam
digni reputati sunt prophetica gratia; unde sequitur et haec ipsa hora
superveniens confitebatur domino; hoc est, regratiabatur, videndo
mundi salutem in Israel, et confitebatur de Iesu, quoniam ipse esset
redemptor, idemque salvator; unde sequitur et loquebatur de illo
omnibus qui expectabant redemptionem Israel. Verum quia Anna
prophetissa modicum aliquid et non nimis clarum de Christo disseruit,
Evangelium non seriatim induxit quae ab ea sunt dicta. Forsan autem
ob hoc aliquis Simeonem praevenisse fatebitur, eo quod is quidem
formam legis gerebat: nam et ipsum nomen notat obedientiam; illa vero
gratiae, quod interpretatio nominis manifestat: inter quos Christus
medius erat: idcirco illum quidem dimisit cum lege morientem, hanc
vero fovet ultra viventem per gratiam. Beda. Iuxta intellectum etiam
mysticum Anna Ecclesiam significat, quae in praesenti sponsi sui est
morte quasi viduata. Numerus etiam annorum viduitatis eius tempus
Ecclesiae designat, quo in corpore constituta peregrinatur a domino.
Septies quippe duodeni octuaginta quatuor faciunt: et septem quidem ad
huius saeculi cursum, qui diebus septem volvitur, duodecim vero ad
perfectionem doctrinae apostolicae pertinent. Ideoque sive universalis
Ecclesia, seu quaelibet anima fidelis, quae totum vitae suae tempus
apostolicis curat mancipare institutis, octoginta quatuor annis domino
servire laudatur. Tempus etiam septem annorum, quo cum viro suo
manserat, congruit: nam propter dominicae privilegium maiestatis, quo
in carne versatus docuit, in signum perfectionis simplex septem annorum
est numerus expressus. Arridet etiam Ecclesiae mysteriis et Anna,
quae gratia eius interpretatur, et filia est Phanuelis, qui facies
Dei dicitur, et de tribu Aser, idest beati, descendit.
|
|