|
Beda. Praetermisit hoc loco Lucas quae a Matthaeo satis exposita
noverat: dominum videlicet post hoc, ne ab Herode necandus
inveniretur, in Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque
Herode, sic demum in Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam
inhabitare coepisse. Solent enim Evangelistae singuli sic omittere
quaedam quae vel ab aliis commemorata viderunt, vel ab aliis
commemoranda in spiritu praeviderunt, ut continuata suae narrationis
serie, quasi nulla praetermisisse videantur; quae tamen, alterius
Evangelistae considerata Scriptura, quo loco transita fuerint,
diligens lector inveniat. Unde multis praetermissis, Lucas dicit et
ut perfecerunt omnia secundum legem domini, reversi sunt in Galilaeam
in civitatem suam Nazareth. Theophylactus. Erat quidem eorum
civitas Bethlehem sicut patria, Nazareth vero tamquam habitaculum.
Augustinus de Cons. Evang. Forte autem hoc movet quomodo dicat
Matthaeus propterea cum puero parentes eius iisse in Galilaeam, quia
metu Archelai in Iudaeam ire noluerunt; cum propterea magis iisse in
Galilaeam videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilaeae,
sicut Lucas hic non tacet. Sed intelligendum est, ubi Angelus in
somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: surge, et accipe puerum et matrem
eius, et vade in terram Israel, sic intellectum primo esse a
Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam: ipsa enim
intelligi primitus potuit terra Israel. Porro autem postea, quoniam
comperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se
illi periculo; cum posset terra Israel etiam sic intelligi, ut etiam
Galilaea illi deputaretur, quia et ipsam populus Israel incolebat.
Graecus. Vel aliter. Enumerat hic Lucas tempus ante descensum in
Aegyptum; neque enim ante purgationem eam Ioseph deduxisset. Ante
vero quam in Aegyptum descenderent, non receperant per oracula ut
Nazareth pergerent; immo quasi libentius in patria conversantes,
illuc ultro pergebant. Cum enim ad nihil aliud ascensus in Bethlehem
evenisset nisi causa descriptionis, expedito eo cuius causa
ascenderant, descendunt in Nazareth. Theophylactus. Poterat autem
secundum corpus ex ipso utero in mensura maturae aetatis prodire; sed
videretur hoc secundum phantasiam: propterea paulatim crescit; unde
sequitur puer autem crescebat et confortabatur. Beda. Notanda est
distinctio verborum: quia dominus Iesus Christus in eo quod puer
erat, idest habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et
confortari habebat. Athanasius contra Arianos. Ceterum si,
secundum quosdam, caro in divinam naturam mutata est, quomodo capiebat
augmentum? Increato enim augmentum attribuere nefarium est.
Cyrillus. Decenter vero aetatis incremento sapientiae coniunxit
augmentum, cum dicit et confortabatur, scilicet spiritu; nam iuxta
mensuram aetatis corporeae, natura divina sapientiam propriam
revelabat. Theophylactus. Si enim dum parvus aetate erat, omnem
sapientiam demonstrasset, videretur prodigium; sed per profectum
aetatis seipsum ostendebat, ut totum impleret orbem. Non autem quasi
suscipiens sapientiam, spiritu confortari dicitur: quod enim ab initio
perfectissimum est, quomodo potest deinde perfectius fieri? Unde
sequitur plenus sapientia; et gratia Dei erat in illo. Beda.
Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter; gratia autem, quia homini Iesu Christo magna gratia
donatum est ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et Deus;
multo autem magis in eo quod verbum Dei et Deus erat, nec confortari
indigebat, nec habebat augeri. Adhuc autem cum parvulus esset,
habebat gratiam Dei; ut quomodo in illo omnia mirabilia fuerant, ita
et pueritia mirabilis esset, ut Dei sapientia compleretur. Sequitur
et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem, in die solemni
Paschae. Chrysostomus. In Hebraeorum solemnitatibus non solum
tempus, sed etiam locum observare lex iusserat: et ideo nec domini
parentes extra Hierosolymam celebrare Pascha volebant. Augustinus de
Cons. Evang. Quomodo autem ibant parentes eius per omnes annos
pueritiae Christi in Ierusalem, si Archelai timore illuc
prohibebantur accedere? Hoc mihi dissolvere non esset difficile, nec
si aliquis Evangelistarum expressisset quamdiu regnaret Archelaus:
fieri enim poterat ut per diem festum inter tam ingentem turbam latenter
ascenderent mox reversuri; ubi tamen aliis diebus habitare metuerunt,
ut nec solemnitate praetermissa essent irreligiosi, nec continua
mansione conspicui. Cum vero etiam de regno Archelai omnes quam
fuerit diuturnum tacuerint, iste quoque intellectus patet: quod Lucas
dicit, per omnes annos eos ascendere solitos in Ierusalem, tunc
accipimus factum, cum iam non timeretur Archelaus.
|
|