|
Cyrillus. Quia dixerat Evangelista quod puer crescebat et
confortabatur, proprium sermonem verificat, inducens Iesum una cum
sacra virgine in Ierusalem ascendentem: unde dicitur et cum factus
esset Iesus annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam,
et cetera. Graecus. Non enim indicium sapientiae transcendit aetatis
mensuram; sed quo tempore penes nos discretionis ratio perfici
consuevit, duodecimo scilicet anno, Christi sapientia demonstratur.
Ambrosius in Lucam. Vel a duodecimo anno dominicae sumitur
disputationis exordium: hic enim praedicandae fidei evangelizantium
numerus debebatur. Basilius. Possumus et hoc dicere: quia sicut
septenario numero, sic et duodenario, qui multiplicatis inter se
invicem septenarii partibus constat, vel rerum vel temporum universitas
ac perfectio designetur: atque ideo quo omnia loca vel tempora doceat
occupari, recte a duodecimo numero iubar Christi sumit exordium.
Beda. Quod autem dominus per omnes annos cum parentibus in Pascha
Hierosolymam venit, humilitatis est humanae indicium: hominis namque
est ad offerenda Deo sacrificia concurrere, et eum orationibus
conciliare. Fecit ergo dominus, inter homines homo natus, quod
faciendum hominibus per Angelos imperavit Deus: unde dicitur secundum
consuetudinem diei festi. Sequamur igitur iter humanae conversationis
eius, si deitatis gloriam delectamur intueri. Graecus. Celebrato
autem festo, aliis remeantibus, Iesus latenter remansit; unde
sequitur consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in
Ierusalem; et non cognoverunt parentes eius. Dicit autem consummatis
diebus, quia septem diebus durabat solemnitas. Ideo autem latenter
remanet, ne parentes impedimento essent disputationi peragendae cum
legisperitis: vel forsitan hoc evitans, ne videatur parentes
contemnere, si mandantibus non pareret. Latenter ergo remanet, ne
aut retrahatur, aut sit inobediens. Origenes in Lucam. Non autem
miremur parentes vocatos, quorum alter ob partum, alter ob obsequium,
patris et matris meruerunt vocabula. Beda. Sed quaeret aliquis
quomodo Dei filius tanta parentum cura nutritus, potuerit obliviscendo
relinqui. Cui respondendum: quia filiis Israel moris fuit ut
temporibus festis vel Hierosolymam confluentes, vel ad propria
redeuntes, seorsum viri, seorsum feminae incederent, infantesque vel
pueri cum quolibet parente indifferenter ire potuerunt; ideoque Mariam
vel Ioseph vicissim putasse puerum Iesum, quem secum non cernebant,
cum altero parente reversum; unde sequitur existimantes autem illum
esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter
cognatos et notos. Origenes. Sicut autem quando insidiabantur ei
Iudaei, elapsus est de medio eorum, et non apparuit; sic et nunc
puto remansisse puerum Iesum, et parentes eius ubi remanserit
ignorasse: sequitur enim et non invenientes, reversi sunt in
Ierusalem, requirentes eum. Glossa. Una quidem die reversi sunt a
Ierusalem; secunda quaerunt inter cognatos et notos; et non
invenientes, tertia die regressi sunt in Ierusalem, et ibi
invenerunt; unde sequitur et factum est post triduum, invenerunt eum
in templo. Origenes. Non statim ut quaeritur invenitur: non enim
inter cognatos et carnis propinquos invenitur Iesus: neque enim
poterat humana cognatio Dei filium continere. Non invenitur inter
notos, quia maior est mortali notitia. In multorum comitatu non
potest inveniri; nec ubique invenerunt, sed in templo. Et tu ergo
quaere Iesum in templo Dei, quaere in Ecclesia, ubi Christi
sermonem atque sapientiam, idest filium Dei, reperies. Ambrosius.
Post triduum reperitur in templo, ut esset indicio quia post triduum
triumphalis passionis, in sede caelesti et honore divino fidei nostrae
se ostenderet, resurgens qui mortuus credebatur. Glossa. Vel quia
quaesitus adventus Christi a patriarchis ante legem non est inventus,
quaesitus a prophetis et iustis sub lege non est inventus: quaesitus a
gentilibus sub gratia invenitur. Origenes. Quia vero parvulus erat,
invenitur in medio praeceptorum, sanctificans et erudiens eos; unde
dicitur sedentem in medio doctorum, audientem illos, et
interrogantem; et hoc, pietatis officio, ut nos doceret quid pueris,
quamvis sapientes et eruditi sint, conveniret, ut audiant potius
magistros quam docere desiderent, et se vana ostentatione non iactent.
Interrogabat autem non ut addisceret, sed ut interrogans erudiret: ex
uno quippe doctrinae fonte manat et interrogare et respondere
sapienter; unde sequitur stupebant autem omnes qui eum audiebant,
super prudentia et responsis suis. Beda. Ad ostendendum enim quia
homo erat, homines magistros humiliter audiebat; ad probandum vero
quia Deus erat, eisdem loquentibus sublimiter respondebat. Graecus.
Quaerit enim rationabiliter, audit prudenter, respondetque
prudentius: quod stuporem faciebat; unde sequitur et videntes admirati
sunt. Chrysostomus super Ioannem. Nullum quippe miraculum egit
dominus in pueritia; hoc tamen unum prodit Lucas, per quod mirabilis
videbatur. Beda. Divina siquidem lingua sapientiam prodebat, sed
infirmitatem aetas praetendebat humanam: unde Iudaei inter alta quae
audiunt, et infima quae vident, dubia admiratione turbantur. Nos
autem nequaquam miremur, scientes secundum Isaiae prophetiam quod sic
parvulus natus est nobis quod permanet Deus fortis. Graecus.
Miranda vero Dei genitrix maternis affecta visceribus, quasi cum
lamentis inquisitionem dolorosam ostendit, et omnia sicut mater et
fiducialiter, et humiliter, et affectuose exprimit; unde sequitur et
dixit mater eius ad illum: fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater
tuus et ego dolentes quaerebamus te. Origenes. Noverat virgo sacrata
hunc non esse filium Ioseph; et tamen patrem vocat illius sponsum
suum, propter Iudaeorum suspicionem, aestimantium ipsum vulgo fore
conceptum. Dicetur autem forte simplicius, quod eum honoravit
spiritus sanctus patris nomine, eo quod puerum Iesum educavit;
artificiosius vero eo quod genealogiam Ioseph ex David produxit, ne
superflua censeretur. Cur autem dolentes eum quaerebant? An ex eo
quod perierit puer, an erraverit? Absit. Numquid etiam fieri
poterat ut perditum formidarent infantem quem dominum esse cognoverant?
Sed quomodo tu, si quando Scripturas legis, quaeris in eis sensum
cum dolore, non quod Scripturas errasse arbitreris; sed veritatem
quam intrinsecus habent, quaeris invenire; ita illi quaerebant
Iesum, ne forte relinquens eos reversus esset ad caelos, cum illi
placuisset iterum descensurus. Oportet ergo eum qui quaerit Iesum,
non negligenter et dissolute transire, sicut multi quaerunt, et non
inveniunt; sed cum labore et dolore. Glossa. Vel metuebant ne,
quod Herodes in infantia eius patrasse quaesierat, tunc iam in
pueritia positum, inventa opportunitate, alii interficerent.
Graecus. Sed ipse dominus respondet ad omnia, et corrigens
quodammodo dictum eius de eo qui putabatur pater, verum patrem
manifestat, docens non per infima gradi, sed in altum extolli; unde
sequitur et ait ad illos: quid est quod me quaerebatis? Beda. Non
eos quod filium quaerant vituperat; sed quid ei potius cui ipse
aeternus est filius, debeat, eos cogit oculos mentis tollere; unde
sequitur nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse?
Ambrosius. Duae sunt in Christo generationes: una est paterna,
altera materna; paterna divinior, materna vero quae in nostrum laborem
usumque descendit. Cyrillus. Hoc igitur dicit, ostendens se
mensuram humanam transcendere, et innuens quod sacra virgo effecta sit
minister negotii cum peperit carnem. Ipse vero naturaliter et vere
Deus erat, et filius patris excelsi. Hinc autem Valentini sequaces
audientes quod templum erat Dei, pudeat dicere, quod creator et legis
Deus et templi, non ipse pater est Christi. Epiphanius Adv.
Haer. Attendat et Ebion, quod post annos duodecim et non post
tricesimum annum Christus reperiretur stupendus in sermonibus gratiae.
Quamobrem non est dicere, quod postquam venit ad eum spiritus in
Baptismo, factus fuit Christus; sed ab ipsa pueritia et templum
agnovit et patrem. Graecus. Haec est demonstratio prima sapientiae
et virtutis pueri Iesu; quae namque puerilia eius vocant, diabolicae
putamus esse considerationis: nisi quis ea sola velit acceptare
nequaquam his quae tenemus oppugnantia, sed magis consona propheticis
dictis: quia speciosus prae filiis hominum, et matri obediens, et
moribus facetus, et visu non modicum venerandus et placidus, ad
loquendum facundus, dulcis et providus, et multum strenuitate
cognitus, tamquam qui repletus sapientia fuerat; et sicut in aliis sic
conversationis humanae atque locutionis, quamvis supra hominem,
terminus et ratio; mansuetudo enim sibi praecipuum elegit locum.
Super haec autem omnia nihil ascendit super verticem eius, nec humana
manus, excepta materna. Hinc autem possumus utilitatem consequi: dum
enim Mariam increpat dominus quaerentem ipsum inter propinquos,
omissionem vinculorum sanguinis apertissime suggerit; ostendens quod
non contingit metam perfectionis attingere eum qui adhuc vagatur in his
quae corpori conferunt; et quod homo deficit a perfectione per affectum
cognatorum. Sequitur et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est
ad illos. Beda. Quia scilicet de sua divinitate ad eos loquebatur.
Origenes in Lucam. Vel nesciebant utrum dicens in his quae patris
mei sunt, significaret in templo, an aliquid altius, et quod magis
aedificat: unusquisque enim nostrum, si bonus fuerit atque perfectus,
possessio Dei patris est, et habet in medio sui Iesum.
|
|