|
Graecus. Totam intermediam Christi vitam, quae est inter
ostensionem aetatis et tempus Baptismatis, velut immunem alicuius
famosi et publici miraculi et doctrinae, Evangelista sub uno verbo
colligit dicens et descendit cum eis, et venit Nazareth. Origenes in
Lucam. Crebro Iesus descendit cum discipulis suis, nec semper
versatur in monte: quia non valebant qui variis morbis laborabant,
ascendere in montem; idcirco et nunc descendit ad illos qui deorsum
erant. Sequitur et erat subditus illis. Graecus. Quandoque enim
verbo prius leges instituens, ipse secundario opere comprobabat; sicut
illud: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis; ipse namque
paulo post, nostram salutem exquirens, animam exposuit propriam:
aliquando vero prius vivendi proponit exemplar, et postea promebat
verbo tenus sanctionem, sicut hic, haec tria prae ceteris opere
monstrans, diligere Deum, honorare parentes, Deum vero et ipsis
praeferre parentibus. Cum enim reprehenderetur a parentibus, minoris
curae cetera reputat quam quae sunt Dei. Denique ipsis quoque
parentibus obedientiam praestat. Beda. Quid enim magister virtutis
nisi officium pietatis impleret? Quid inter nos aliud quam quod agi a
nobis vellet, ageret? Origenes. Discamus ergo et nos filii
parentibus nostris esse subiecti. Quod si patres non fuerint,
subiciamur his qui patrum habent aetatem. Iesus filius Dei subicitur
Ioseph et Mariae; ego vero subiciar episcopo, qui mihi constitutus
est pater. Puto quod intelligebat Ioseph quia maior se erat Iesus,
et trepidus moderabatur imperium. Videat ergo unusquisque quod saepe
qui subiectus est, maior sit: quod si intellexerit, non elevabitur
superbia qui est sublimior dignitate, sciens sibi meliorem esse
subiectum. Gregorius Nyssenus. Amplius: quoniam impuberibus adhuc
est imperfecta discretio, egetque per provectos ad statum provehi
perfectiorem; ideo cum pertigisset duodecimum annum, paret
parentibus, ut ostendat quod quicquid per promotionem perficitur,
antequam ad finem perveniat, obedientiam tamquam perducentem ad bonum
utiliter amplexatur. Basilius in Lib. Relig. Ab ipsa autem
primaeva aetate parentibus obediens quemlibet laborem corporeum
humiliter et reverenter sustinuit. Cum enim homines essent honesti et
iusti, egeni tamen, et necessariorum penuriam patientes, teste
praesepi partus venerandi ministro, manifestum est quod sudores
corporeos continuo frequentabant, necessaria vitae sibi quaerentes.
Iesus autem obediens illis, ut Scriptura testatur, etiam in
sustinendo labores subiectionem plenariam sustinebat. Ambrosius. Et
miraris si patri defert qui subditur matri? Non utique infirmitatis,
sed pietatis est ista subiectio. Attollat licet caput haereticus, ut
alienis auxiliis asserat eum qui mittitur indigere; numquid et humano
egebat auxilio, ut materno serviret imperio? Deferebat ancillae,
deferebat simulato patri; et miraris si Deo detulit? An homini
deferre pietatis est, deferre Deo infirmitatis? Beda. Virgo autem
sive quae intellexit, sive quae nondum intelligere potuit, omnia suo
pariter in corde quasi ruminanda et diligentius scrutanda recondebat;
unde sequitur et mater eius conservabat omnia verba haec, conferens in
corde suo. Graecus. Considera prudentissimam mulierem Mariam,
verae sapientiae matrem, qualiter scholaris sit pueri: non enim ut
puero, neque ut viro, sed ut Deo vacabat; ulterius et illius voces
divinas et opera reputabat: idcirco nil ex dictis aut actis ab eo
incassum illi cadebat; sed sicut ipsum verbum prius in visceribus, ita
nunc eiusdem modos et dicta concipiebat, et in corde suo quodammodo
fovebat; et hoc quidem iam secum in praesenti contemplabatur: hoc
autem expectabat in futurum clarius revelandum: et hac quidem tamquam
regula et lege per totam vitam utebatur: unde sequitur et Iesus
proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines.
Theophylactus. Sed inquiunt: quomodo potest aequalis patri esse in
substantia qui quasi imperfectus crescere dicitur? Non autem in eo
quod est verbum, dicitur incrementum suscipere, sed in eo quod factus
est homo. Si enim vere profecit postquam factum est caro, qui ante
imperfectus extiterat; quid ergo gratias agimus ei velut incarnato pro
nobis? Qualiter autem, si ipse est vera sapientia, in sapientia
potest augeri? Vel qualiter qui ceteris largitur gratiam, ipse in
gratia promovetur? Amplius: si nemo scandalizatur cum audit quod
verbum seipsum humiliaverit, infirma quaedam de Deo verbo sentiens:
sed potius miratur misericordiam eius: quomodo non est supervacaneum
scandalizari audiendo quod profecit? Nam sicut pro nobis humiliatus
est, sic pro nobis profecit, ut nos in eo proficiamus qui lapsi fuimus
per peccatum: nam quicquid spectat ad nos, ipse vere pro nobis
Christus suscepit, ut cuncta reformet in melius. Cyrillus. Et
attende quod non dixit proficere verbum, sed Iesum, ne simplex verbum
proficere intelligas, sed verbum carnem factum. Theophylactus. Et
sicut verbum in carne passum fatemur, quamvis sola caro fuit passa,
quia caro verbi erat quae patiebatur; ita proficere dicitur ex eo quod
humanitas proficiebat in ipso. Gregorius Nazianzenus. Dicitur autem
secundum humanitatem proficere, non quod ipsa suscipiat augmentum quae
ab initio fuit perfecta; sed ex eo quod paulatim manifestabatur.
Theophylactus. Naturalis enim lex respuit hominem sensu maiore uti
quam aetas corporis patiatur. Erat itaque verbum factum homo
perfectum, cum sit virtus et sapientia patris; verum quia dandum erat
aliquid nostrae naturae moribus, ne aliquod extraneum a videntibus
reputetur; tamquam homo, paulatim crescente corpore, manifestabat
seipsum, et quotidie sapientior ab audientibus et videntibus
censebatur. Graecus. Proficiebat ergo secundum aetatem quidem,
corpore in virilem statum promoto; sapientia autem per eos qui ab eo
divina docebantur; gratia vero, qua cum gaudio promovemur, credentes
in fine obtinere quae ab ipso promissa sunt; et hoc quidem apud Deum
ex eo quod assumpta carne paternum opus peregit; apud homines vero per
conversionem eorum a cultu idolorum ad summae Trinitatis notitiam.
Theophylactus. Dicit enim apud Deum et homines: quia prius decet
placere Deo, et postea hominibus. Gregorius Nyssenus. Differenter
etiam proficit verbum in his qui ipsum suscipiunt: secundum enim
mensuram illius apparet aut infans, aut adultus, aut perfectus.
|
|