|
Ambrosius. Breviter sanctus Lucas et quo modo et quo tempore et quo
loco secundum carnem Christus natus sit explicavit dicens factum est
autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Quo modo quidem,
quia nupta concepit, sed virgo generavit. Gregorius Nyssenus.
Apparens enim ut homo, non per omnia legibus humanae naturae
subicitur: nam quod ex muliere nascitur, humilitatem redolet;
virginitas vero, quae ortui deservivit, ostendit quam transcenderet
hominem. Huius ergo iucunda portatio, ortus immaculatus, partus
facilis, absque corruptela nativitas: nec ex luxu incipiens, nec
doloribus edita: quia namque ea quae naturae nostrae mortem per culpam
inseruit, damnata est ut cum doloribus pareret, oportebat parentem
vitae cum gaudio partum perficere. Eo autem tempore per incorruptionem
virgineam ad vitam transmigrat mortalium in quo diminui incipiunt
tenebrae, et nocturna immensitas exuberantia radii deficere cogitur.
Mors enim peccati finem pravitatis attigerat; sed de cetero tendit ad
nihilum propter verae lucis praesentiam, quae radiis evangelicis totum
orbem lustravit. Beda. Eo etiam tempore dignatus est incarnari quo
mox natus censu Caesaris ascriberetur, atque ob nostri liberationem
ipse servitio subderetur: unde etiam non solum propter iudicium regii
stemmatis, sed etiam propter nominis sacramentum dominus in Bethlehem
nascitur. Gregorius in Evang. Bethlehem quippe domus panis
interpretatur: ipse namque est qui ait: ego sum panis vivus, qui de
caelo descendi. Locus ergo in quo dominus nascitur, domus panis antea
vocabatur, quia futurum erat ut ibi ille per naturam carnis appareret
qui electorum mentes interna satietate reficeret. Beda. Sed et usque
ad consummationem saeculi dominus in Nazareth concipi, in Bethlehem
nasci non desinit cum quilibet audientium, verbi flore suscepto, domum
in se aeterni panis efficit; quotidie in utero virginali, hoc est in
animo credentium, per fidem concipitur, per Baptismum gignitur.
Sequitur et peperit filium suum primogenitum. Hieronymus contra
Helvidium. Ex hoc Helvidius nititur approbare, primogenitum dici
non posse nisi eum qui habeat et fratres, sicut unigenitus ille vocatur
qui parentibus sit solus filius. Nos autem ita definimus. Unigenitus
est primogenitus, non omnis primogenitus est unigenitus. Primogenitum
non esse dicimus eum quem alii subsequuntur, sed ante quem nullus:
alioquin si non est primogenitus nisi is quem sequantur et fratres,
tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur, quamdiu et alii fuerint
procreati, ne forte partu postea non sequente, unigenitus sit, et non
primogenitus. Beda. Est etiam unigenitus in substantia divinitatis,
primogenitus susceptione humanitatis; primogenitus in gratia,
unigenitus in natura. Hieronymus. Nulla autem ibi obstetrix, nulla
muliercularum sollicitudo intercessit. Ipsa pannis involvit infantem;
ipsa mater et obstetrix fuit; unde sequitur et pannis eum involvit.
Beda. Qui totum mundum vario vestit ornatu, pannis vilibus
involvitur, ut nos stolam primam recipere valeamus. Per quem omnia
facta sunt, manus pedesque astringitur, ut nostrae manus ad opus bonum
exertae, nostri sint pedes in viam pacis directi. Graecus. O
admirabilem coarctationem et peregrinationem quam subiit qui continet
orbem. Ab initio captat penuriam, et eam in seipso decorat. Nimirum
si voluisset, venire poterat movendo caelum, concutiendo terram,
emittens fulmina; non autem sic processit: non enim perdere, sed
salvare volebat, et ab ipsis primordiis humanam conculcare superbiam;
atque ideo non tantum homo fit, sed etiam homo pauper; et pauperem
matrem elegit, quae caret his quibus natum infantem reclinet; sequitur
enim et reclinavit eum in praesepio. Beda. Duri praesepis angustia
continetur cui caelum sedes est, ut nos per caelestis regni gaudia
dilatet. Qui panis est Angelorum, in praesepio reclinatur, ut nos
quasi sancta animalia carnis suae frumento reficiat. Cyrillus.
Reperit etiam hominem factum bestialem in anima: et ideo in praesepio
loco pabuli ponitur, ut vitam bestialem mutantes, ad consonam homini
perducamur scientiam, pertingentes non fenum, sed panem caelestem,
vitae corpus. Beda. Qui autem ad dexteram patris sedet, in
diversorio loco eget, ut nobis in domo patris sui multas mansiones
praeparet; unde sequitur quia non erat eis locus in diversorio.
Nascitur non in parentum domo, sed in diversorio, et in via: quia
per incarnationis mysterium via factus est, qua nos ad patriam, ubi
veritate et vita fruemur, adduceret. Gregorius in Evang. Et ut
ostenderet quia per humanitatem quam assumpserat, quasi in alieno
nascebatur, non secundum potestatem, sed secundum naturam.
Ambrosius. Propter te ergo infirmitas, in se potentia; propter te
inopia, in se opulentia; noli hoc aestimare quod cernis, sed quod
redimeris agnosce. Plus, domine Iesu, iniuriis tuis debeo quod
redemptus sum, quam opibus quod creatus sum. Non prodesset nasci,
nisi etiam redimi profuisset.
|
|