|
Ambrosius. Videte quemadmodum divina curia fidem astruat. Angelus
Mariam, Angelus Ioseph, Angelus pastores edocet, de quibus
dicitur et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes
vigilias noctis super gregem suum. Chrysostomus. Ioseph quidem in
somnis apparuit Angelus; pastoribus autem visibiliter quasi
rudioribus: non autem Angelus ivit Ierosolymam, non requisivit
Scribas et Pharisaeos; erant enim corrupti, et prae invidia
cruciabantur; sed hi erant sinceri, antiquam conversationem
patriarcharum et Moysis colentes. Est autem semita quaedam ad
philosophiam perducens innocentia. Beda. Nusquam autem in tota
veteris testamenti serie reperimus Angelos, qui tam sedulo apparuere
patribus, cum luce apparuisse. Sed hoc privilegium recte huic tempori
est servatum quando exortum est in tenebris lumen rectis corde: unde
sequitur et claritas Dei circumfulsit illos. Ambrosius. Ex utero
funditur, sed coruscat a caelo; terreno in diversorio iacet, sed
caelesti lumine viget. Graecus. Verum pavidi facti sunt in
miraculo; unde sequitur et timuerunt timore magno. Sed Angelus, cum
pavor ingruerit, fugat ipsum: unde sequitur et dixit illis Angelus:
nolite timere. Non solum sedat terrorem, sed etiam alacritatem
infundit: sequitur enim ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum,
quod erit omni populo: non soli populo Iudaeorum, sed etiam omnibus.
Causa autem gaudii ostenditur, novus et admirabilis partus
manifestatur ex ipsis nominibus: nam sequitur quia natus est vobis
hodie salvator, qui est Christus dominus: quorum primum, idest
salvator, est actionis; tertium autem, scilicet dominus,
maiestatis. Cyrillus de Incarn. Unigen. Sed id quod in medio
ponitur, scilicet Christus, non naturam significat, sed hypostasim
compositam. In Christo enim salvatore unctionem fore celebratam
fatemur; non tamen figuralem, sicut olim in regibus ex oleo, quasi ex
prophetica gratia, neque ad perfectionem alicuius negotii, iuxta
illud: haec dicit dominus Christo meo Cyro, qui quamquam esset
idololatra, dictus est Christus, ut caelesti censura totam occuparet
Babyloniorum provinciam. Fuit autem unctus salvator spiritu sancto
humanitus in forma servi; ungens autem ut Deus spiritu sancto
credentes in eum. Graecus. Huius autem nativitatis et tempus
ostendit cum dicit hodie, et locum cum subdit in civitate David, et
signa cum subiungit et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis
involutum, et positum in praesepio. Ecce pastoribus Angeli pastorem
praecipuum praedicant, tamquam agnum in antro manifestatum et editum.
Beda. Crebris autem infantia salvatoris et Angelorum praeconiis et
Evangelistarum nobis est conculcata testimoniis, ut nostris altius
cordibus quid pro nobis factum sit infigatur. Et notandum, quod
signum nati salvatoris datur non Tyrio exceptum ostro, sed pannis
squalentibus involutum: non in ornatis auro stratoriis, sed in
praesepibus inveniendum. Maximus in Serm. Nativ. Sed si tibi
panni fortassis vilescunt, Angelos collaudantes admirare: si praesepe
despicis, erige parumper oculos, et novam in caelo stellam
protestantem mundo nativitatem dominicam contuere: si credis vilia,
crede mirifica: si de his quae humilitatis sunt disputas, quae alta
sunt et caelestia venerare. Gregorius in Evang. Mystice autem quod
vigilantibus pastoribus Angelus apparet, eosque claritas Dei
circumfulsit, hoc est quod illi prae ceteris videre sublimia merentur
qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt: dumque ipsi pie super
gregem vigilant, divina super eos latius gratia coruscat. Beda.
Significant enim mystice pastores isti gregum, doctores quosque ac
rectores fidelium animarum. Nox, cuius vigilias custodiebant super
gregem suum, pericula tentationum indicat, a quibus se suosque
subiectos custodire non desistunt. Et bene, nato domino, pastores
super gregem vigilant: quia natus est qui dicit: ego sum pastor
bonus; sed et tempus imminebat quo idem pastor oves suas, quae
dispersae erant, ad vitae pascua revocaret. Origenes in Lucam.
Ceterum, si ad secretiorem oportet ascendere intellectum, dicam
quosdam fuisse pastores Angelos qui res humanas regerent; et cum horum
unusquisque suam custodiam conservaret, venisse Angelum nato domino,
et annuntiasse pastoribus, quia verus esset pastor exortus. Angeli
enim ante adventum salvatoris parum poterant commissis sibi utilitatis
afferre: vix enim aliquis unus ex singulis gentibus credebat in Deum;
nunc autem populi accedunt ad fidem Iesu.
|
|