|
Beda. Ne parva unius Angeli videretur auctoritas, postquam unus
sacramentum novae nativitatis edocuit, statim multitudo caelestium
agminum affuit; unde dicitur et subito facta est cum Angelo multitudo
militiae caelestis. Bene chorus adveniens Angelorum, militiae
caelestis vocabulum accipit, qui et duci illi in praelio qui ad
debellandas aereas potestates apparuit, humiliter obsecundat, et ipse
potestates easdem contrarias, ne mortales tantum tentare valeant
quantum volunt, fortiter armis caelestibus perturbat. Quia vero Deus
et homo nascitur, hominibus pax et Deo gloria canitur; unde sequitur
laudantium Deum, et dicentium: gloria in altissimis Deo. Uno
Angelo, uno evangelizante nuntio natum in carne Deum, mox multitudo
militiae caelestis in laudem creatoris prorumpit, ut et Christo
devotionem impendat, et nos suo instruat exemplo, quoties aliquis
fratrum sacrae eruditionis verbum insonuerit, vel ipsi quae pietatis
sunt ad mentem reduxerimus, Deo statim laudes corde, ore et opere
reddendas. Chrysostomus. Et olim quidem Angeli ad puniendum
mittebantur, puta ad Israelitas, ad David, ad Sodomitas, ad
gemitus convallem; nunc e contra canunt in terra gratias agentes Deo:
eo quod suum descensum ad homines eis reseravit. Gregorius Moralium.
Simul etiam laudant, quia redemptioni nostrae voces suae exultationis
accommodant: simul etiam, quia dum nos conspiciunt recipi, suum
gaudent numerum impleri. Beda. Optant etiam pacem hominibus, cum
subdunt et in terra pax hominibus: quia quos infirmos prius abiectosque
despexerant, nascente in carne domino, iam socios venerantur.
Cyrillus. Haec autem pax per Christum facta est: reconciliavit enim
nos per se Deo et patri, culpam hostilem de medio auferens; duos
populos in unum hominem pacificavit, ac caelicolas et terrenos in unum
gregem composuit. Beda. Quibus autem hominibus pacem poscant,
exponunt dicentes bonae voluntatis, eis scilicet qui suscipiunt natum
Christum: non enim est pax impiis, sed pax multa diligentibus nomen
Dei. Origenes in Lucam. Sed diligens lector inquirat quomodo
salvator dicat: non veni pacem mittere super terram; et nunc Angeli
de eius nativitate cantent in terra pax hominibus. Sed hoc quod pax
esse dicitur in hominibus bonae voluntatis, solvit quaestionem; pax
enim quam non dat dominus super terram, non est pax bonae voluntatis.
Augustinus de Trin. Pertinet enim iustitia ad bonam voluntatem.
Chrysostomus. Aspice autem mirandum processum: Angelos ad nos
deduxit prius, ac deinde duxit hominem ad superna: factum est caelum
terra, cum terrena deberet recipere. Origenes in Lucam. Mystice
autem videbant Angeli, se opus quod eis creditum fuerat, implere non
posse absque eo qui vere salvare poterat; et medicinam suam inferiorem
esse quam hominum cura poscebat: unde sicut si veniat aliquis archiater
qui habeat summam in medicina notitiam: et illi qui prius sanari
nequiverant, cernentes magistri manu putredines cessare vulnerum, non
invideant, sed in laudes archiatri erumpant, et Dei, qui sibi
aegrotantibusque tantae scientiae hominem miserit; sic multitudo
Angelorum pro Christi adventu Deum laudat.
|
|