|
Graecus. Quae visa sunt et relata stuporem ingesserunt pastoribus;
et sic ovilia sua omiserunt, et profecti sunt nocte Bethlehem, lucem
indagantes salvatoris; unde dicitur et factum est ut discesserunt ab
eis Angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: transeamus
usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est. Beda.
Vere quasi vigilantes non dixerunt: videamus puerum, sed verbum quod
factum est; idest, verbum quod semper erat videamus quomodo pro nobis
caro factum est: siquidem hoc ipsum verbum dominus est; sequitur enim
quod fecit dominus et ostendit nobis; idest, videamus quomodo verbum
ipsum se fecerit, et ostenderit nobis carnem suam. Ambrosius in
Lucam. Vide quam singulariter Scriptura singulorum libret momenta
verborum: etenim cum caro domini videtur, videtur verbum, quod est
filius. Non mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum: non vilis
persona pastorum: simplicitas enim quaeritur, non ambitio
desideratur. Sequitur et venerunt festinantes; nemo enim cum desidia
Christum requirit. Origenes in Lucam. Quia vero festinantes
venerunt, et non pedetentim, ideo sequitur et invenerunt Mariam,
quae scilicet fudit Iesum in partu, et Ioseph, scilicet
dispensatorem ortus dominici, et infantem positum in praesepio,
scilicet ipsum salvatorem. Beda. Est autem iusti ordinis, ut honore
digno celebrata verbi incarnatione, ad ipsam quandoque verbi gloriam
intuendam pertingatur; unde sequitur videntes autem cognoverunt de
verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Graecus. Occulta scilicet
fide felicia relata contuentes, nec contenti de veritate stupere, quae
primitus viderant et perceperant Angelo nuntiante, non solum Mariae
et Ioseph promebant, sed etiam ceteris; et, quod est amplius, eorum
mentibus infigebant; unde sequitur et omnes qui audierunt mirati sunt,
et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Quomodo enim non
erat mirandum videre caelicolam in terrenis, et terram pace conciliari
caelestibus, et ineffabilem illum infantulum numine quidem caelestia,
humanitate vero terrestria connectentem ad invicem, et sui compagine
foedus mirandum praestantem? Glossa. Nec solum mirantur de
incarnationis mysterio, sed etiam de tanta pastorum attestatione qui
fingere inaudita nescirent, sed simplici facundia vera praedicarent.
Ambrosius. Nec contemnenda putes quasi vilia verba pastorum: a
pastoribus enim Maria colligit fidem: unde sequitur Maria autem
conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Discamus
sanctae virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam
corpore argumenta fidei conferebat in corde. Beda. Virginalis enim
pudicitiae iura custodiens, secreta Christi quae noverat, nemini
divulgare volebat; sed conferebat ea quae facienda legerat cum his quae
iam facta cognovit; non ore promens, sed clausa in corde custodiens.
Graecus. Quicquid etiam ei retulerat Angelus, quicquid a pastoribus
audierat, cuncta congerebat in mente; et ad invicem comparans, unam
in omnibus mater sapientiae cernebat concordiam. Vere Deus erat qui
natus erat ex ea. Athanasius. Singuli autem in Christi nativitate
exultabant, non humanitus, sicut in puero nato soliti sunt homines
congaudere, sed in Christi praesentia, et lucis divinae fulgore;
unde sequitur et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum
in omnibus quae audierant. Beda. Scilicet ab Angelis; et
viderant, scilicet in Bethlehem, sicut dictum est ad illos; idest in
hoc glorificant quod non aliud venientes invenerant, quam dictum est ad
illos: sive sicut dictum est ad illos, gloriam Deo laudesque
referunt: etenim hoc illis facere dictum est ab Angelis, non quidem
verbo imperantibus, sed formam suae devotionis offerentibus, cum Deo
in excelsis gloriam resonarent. Beda. Mystice autem intellectualium
pastores gregum, immo cuncti fideles, exemplo horum pastorum transeant
cogitatione usque in Bethlehem, et incarnationem Christi dignis
celebrent honoribus. Transeamus autem abiectis concupiscentiis
carnalibus toto mentis desiderio usque in Bethlehem supernam, idest
domum panis vivi; ut quem illi in praesepio videre vagientem, nos in
patris solio mereamur videre regnantem; non est autem tanta beatitudo
cum desidia ac torpore quaerenda; sed alacriter sunt Christi sequenda
vestigia. Videntes autem cognoverunt. Et nos quae dicta sunt de
salvatore nostro, plena dilectione festinemus amplecti, ut hoc in
futuro perfectae cognitionis visu comprehendere valeamus. Beda.
Dominici etiam gregis pastores praecedentium patrum vitam, in qua
panis vitae servatur, quasi Bethlehem portas contemplando subeunt;
nihilque in hac aliud reperiunt quam virginalem Ecclesiae
pulchritudinem, quasi Mariam, virilem spiritualium doctorum coetum,
quasi Ioseph, et humilem Christi adventum Scripturae paginis sacrae
insertum, quasi in praesepio positum Christum infantem. Origenes in
Lucam. Vel praesepe illud Israel erat, secundum illud: cognovit
bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Beda. Non
celavere autem silentio pastores quae agnoverant: quia Ecclesiae
pastores in hoc ordinati sunt ut quae in Scripturis didicerunt,
auditoribus ostendant. Beda. Magistri etiam spiritualium gregum modo
ceteris dormientibus contemplando caelestia subeunt, modo fidelium
exempla quaerendo circumeunt, modo ad publicum pastoralis officii
docendo revertuntur. Beda. Unusquisque etiam qui privatus vivere
creditur, pastoris officium tenet, si bonorum actuum cogitationumque
mundarum aggregans multitudinem, hanc iusto moderamine gubernare,
Scripturarum pastu nutrire, et contra Daemonum insidias servare
contendit.
|
|