|
Beda. Exposita nativitate dominica, subiungit Evangelista atque ait
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer.
Ambrosius. Quis puer, nisi ille de quo dictum est: puer natus est
nobis, et filius datus est nobis et: factus est enim sub lege, ut eos
qui sub lege erant lucrifaceret? Epiphanius Adver. Haeres. Dicunt
autem Ebionis et Cerinthi sequaces: sufficit discipulo, si sit sicut
magister eius: circumcidit autem se Christus; tu ergo circumcidaris.
Falluntur autem destruentes sua principia. Si enim fateretur Ebion
Christum Deum caelitus descendentem octavo die fuisse circumcisum,
tunc praeberet circumcisioni materiam argumenti; sed cum nudum hunc
asserit hominem, non puer est causa ut circumcidatur, sicut nec
infantes sunt suae circumcisionis auctores. Nos enim Deum ipsum
fatemur caelitus descendentem, et in claustro virgineo moram debitam
fetibus protraxisse, quoadusque sibi ex utero virgineo humanitatis
carnem perfecte componeret, in qua circumcisus est veraciter, non
apparenter octavo die, quatenus cum ad spiritualem effectum figurae
pervenerint, tam ab ipso, quam a suis discipulis divulgentur non ultra
figurae, sed veritas. Origenes in Lucam. Sicut enim mortui sumus
cum illo moriente, et consurreximus resurgenti; sic cum eo circumcisi
sumus: unde nequaquam nunc indigemus circumcisione carnali.
Epiphanius. Pluribus autem ex causis circumcisus est Christus. Et
primo quidem ut ostendat carnis veritatem contra Manichaeum et illos
qui apparenter eum dicunt prodiisse: deinde ut pateat quod nequaquam
deitati consubstantiale corpus extiterit, ut fatur Apollinaris; neque
caelitus detulit illud, ut asserit Valentinus: et ut confirmet
circumcisionem, quam olim instituerat eius adventui servientem: quin
etiam ut nulla sit Iudaeis excusatio: nam nisi circumcisus fuisset,
obicere poterant quod non possent incircumcisum Christum recipere.
Beda. Ut etiam nobis obediendi virtutem commendaret exemplo, et ut
eos qui sub lege positi legis onera portare nequiverant, sua
compassione iuvaret; ut qui in similitudine carnis peccati advenit,
remedium quo caro peccati consueverat mundari, non respuat. Idem enim
salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis
peccati vulnus agebat quod nunc Baptismus revelatae gratiae tempore
consuevit; excepto quod regni caelestis ianuam nondum intrare
poterant, sed in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati
supernae pacis ingressum spe felici expectabant. Athanasius. Nihil
enim aliud exprimebat circumcisio nisi generationis vetustae
spoliationem per hoc quod circumcidebatur pars corporis quae corporalis
nativitatis causa existit. Hoc autem tunc temporis agebatur in signum
futuri per Christum Baptismatis. Idcirco postquam venit signatum,
cessavit figura: ubi namque tota vetustas tollitur per Baptismum,
superfluum est quod partis sectio praefigurat. Cyrillus. Octavo
autem die consuetum erat carnalem celebrari circumcisionem: octavo enim
die Christus a mortuis resurrexit, et insinuavit nobis spiritualem
circumcisionem, dicens: euntes, docete omnes gentes, baptizantes
eos. Beda. In eius autem resurrectione praefigurata est utraque
nostra resurrectio, et carnis et spiritus: Christus enim circumcisus
nostram naturam docuit et nunc per ipsum a vitiorum labe purgandam, et
in novissimo die a mortis peste restaurandam; et sicut dominus octava
die, hoc est post septimam sabbati, resurrexit; ita et ipsi post sex
huius saeculi aetates et septimam sabbati animarum, quae nunc interim
in alia vita geritur, quasi octavo tempore surgemus. Cyrillus.
Secundum legis praeceptum eodem die impositionem nominis recipit; unde
sequitur vocatum est nomen eius Iesus, quod interpretatur salvator:
editus enim fuit ad totius orbis salutem, quam sua circumcisione
praefiguravit: secundum quod apostolus dicit: circumcisi estis
circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, scilicet
in circumcisione Christi. Beda. Sed et hoc quod eodem die suae
circumcisionis nomen accepit, ad imitationem priscae observationis
fecit: Abraham enim, qui primum circumcisionis sacramentum accepit,
in die suae circumcisionis amplificatione nominis benedici promeruit.
Origenes in Lucam. Nomen autem Iesu gloriosum omnique cultu
dignissimum, nomen quod est super omne nomen, non decuit primum ab
hominibus appellari, neque ab eis afferri in mundum: unde signanter
Evangelista subdit quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero
conciperetur. Beda. Huius autem nominis etiam electi in sua
spirituali circumcisione participes existere gaudent; ut sicut a
Christo Christiani, ita etiam a salvatore salvati vocentur; quod
illis a Deo vocabulum non solum priusquam in utero Ecclesiae per fidem
conciperentur, sed etiam ante tempora saecularia vocatum est.
|
|