|
Cyrillus. Post circumcisionem rursus expectatur purgationis tempus;
unde dicitur et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum
legem Moysi. Beda. Si legis ipsius verba diligentius inspexeris,
profecto reperies quod ipsa Dei genitrix, sicut a commixtione virili,
sic et a legali fit iure immunis. Non enim omnis mulier pariens, sed
ea quae suscepto semine peperit, designatur immunda, rituque docetur
esse mundanda; ad distinctionem scilicet illius quae virgo concepit et
peperit. Sed ut nos a legis vinculo solveremur, sicut Christus, ita
et beata Maria legi est sponte subiecta. Titus. Unde eleganter
Evangelista protulit, quod completi sunt dies purgationis eius
secundum legem: nam revera non incumbebat necessitas virgini sacrae ut
dies purgationis eius expectaretur, quae cum ex spiritu sancto
concepisset, caruit coniugio. Sequitur tulerunt illum in Ierusalem,
ut sisterent eum domino. Athanasius. Sed quando paternis aspectibus
latuit dominus; aut quis locus excipitur ab eius imperio, ut ibi
existendo semotus a patre sit, nisi afferatur Ierosolymam, et
introducatur in templum? Sed forte causa nostri huiusmodi scripta
sunt. Sicut enim non gratia sui homo factus est et circumcisus in
carne, sed ut nos per gratiam faceret deos, et ut spiritualiter
circumcidamur; sic propter nos sistitur domino, ut discamus Deo
praesentare nosipsos. Beda. Post tricesimum autem et tertium
circumcisionis diem domino sistitur, mystice insinuans neminem nisi
circumcisum vitiis, dominicis dignum esse conspectibus; neminem nisi
mortalitatis nexibus absolutum, supernae civitatis gaudia posse
perfecte subire. Sequitur sicut scriptum est in lege domini.
Origenes in Lucam. Ubi sunt qui Deum legis negant a Christo fuisse
in Evangelio praedicatum? An putandum est quod filium suum bonus
Deus sub lege inimici fecit, quam ipse non dederat? In lege enim
Moysi scriptum est quod sequitur: quia omne masculinum adaperiens
vulvam sanctum domino vocabitur. Beda. Quod dicit adaperiens
vulvam, et hominis et pecoris primogenitum significat; quod utrumque
sanctum domino vocari, atque ideo sacerdotis esse, praeceptum est;
ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium acciperet et omne animal
immundum redimi faceret. Gregorius Nyssenus. Hoc autem legis
decretum in solo incarnato Deo, singulariter et ab aliis differenter,
impleri videtur: ipse namque solus ineffabiliter conceptus ac
incomprehensibiliter editus, virginalem uterum aperuit, non ante a
connubio reseratum; servans et post partum mirabile inviolabiliter
signaculum castitatis. Ambrosius in Lucam. Non enim virilis coitus
vulvae virginalis secreta reseravit: sed immaculatum semen inviolabili
utero spiritus sanctus infudit. Qui ergo vulvam sanctificavit alienam
ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matri suae vulvam, ut
immaculatus exiret. Beda. Quod ergo ait adaperiens vulvam,
consuetae nativitatis more loquitur; non quod dominus sacri ventris
hospitium, quod ingressus sanctificarat, egressus devirginasse
credendus sit. Gregorius Nyssenus. Solus autem hic partus
masculinus spiritualiter esse conspicitur qui nil de femineitate culpae
portavit: unde revera sanctus vocatus est: unde et Gabriel quasi hoc
decretum ad ipsum solum pertinere memorans, dicebat: quod ex te
nascetur sanctum, vocabitur filius Dei. Et in ceteris quidem
primogenitis sanctos illos vocari evangelica solertia statuit, tamquam
oblatione divina sortitos huiusmodi nomen: at in totius primogenito
creaturae, quod nascitur sanctum pronuntiat Angelus, quasi proprie
sanctum existens. Ambrosius. Solus enim per omnia in natis de femina
sanctus dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati
partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit: nam si
litteram sequimur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos
sceleratissimos fuisse non lateat? Sed ille sanctus quem in figura
futuri mysterii legis divinae praescripta signabant; eo quod solus
sanctae Ecclesiae virginis ad generandos populos aperiret genitale
secretum. Cyrillus. O profunditas scientiarum sapientiae et
scientiae Dei. Offert hostias qui per singulas hostias honoratur cum
patre; figuras legis custodit veritas; qui legis est conditor sicut
Deus, legem custodivit ut homo; unde sequitur et ut darent hostiam,
secundum quod dictum erat in lege domini, par turturum, aut duos
pullos columbarum. Beda. Hostia autem haec pauperum erat; praecepit
quippe dominus in lege ut qui possent agnum pro filio aut filia, simul
et turturem sive columbam offerrent: qui vero non sufficiebant ad
offerendum agnum, duos iam turtures vel duos columbae pullos
offerrent. Ergo dominus cum dives esset, pauper fieri dignatus est,
ut nos sua paupertate divitiarum suarum donaret esse participes.
Cyrillus. Videndum autem quid haec oblata insinuant. Nimirum
loquacissima est turtur in avibus; et columba est animal mansuetum.
Talis autem factus est erga nos salvator, mansuetudinem perfecte
colens, et ut turtur orbem allexit, replens hortum suum propriis
melodiis. Occidebatur ergo turtur aut columba, ut ipse per figuras
nobis pandatur passurus in carne pro vita mundi. Beda. Vel columba
simplicitatem, turtur indicat castitatem: quia et columba
simplicitatis, et castitatis amator est turtur; ita ut si coniugem
casu perdiderit, non ultra aliam quaerere curet. Merito ergo turtur
et columba domino offeruntur in hostiam: quia simplex et pudica
fidelium conversatio est illi iustitiae sacrificium gratum.
Athanasius. Ideo vero bina iussit offerri, quia homine consistente
ex anima et corpore, duplum a nobis poscit Deus, castitatem et
mansuetudinem, non solum corporis, sed etiam animae: alioquin erit
homo fictor et hypocrita, gerens in tegumentum occultae malitiae
innocentiam apparentem. Beda. Cum vero utraque avis propter
consuetudinem gemendi praesentes sanctorum luctus designet; in hoc
tamen differunt, quod turtur solivagus, columba autem gregatim volare
consuevit; et ob id iste secretas orationum lacrymas, illa publicos
Ecclesiae conventus insinuat. Beda. Vel columba, quae gregatim
volat, activae vitae frequentiam demonstrat; turtur qui singularitate
gaudet, speculativae vitae culmina denuntiat. Et quia aeque utraque
conditori accepta est hostia, consulte Lucas utrum turtures an pulli
columbarum pro domino sint oblati non dixit, ne unum alteri vivendi
ordinem praeferret, sed utrumque sequendum doceret.
|
|