|
Origenes in Lucam. Si ad tactum fimbriae vestimenti mulier sanata
est, quid putandum est de Simeone, qui in suas ulnas accepit
infantem, et gaudebat videns parvulum a se gestari, qui venerat ad
vinctos resolvendos, sciens neminem eum posse de claustro corporis
emittere cum spe futurae vitae, nisi is quem in brachiis continebat;
unde dicitur et benedixit Deum, et dixit: nunc dimittis servum tuum,
domine. Theophylactus. Quod dicit domine, confitentis est quod ipse
mortis est et vitae dominus; et sic puerum quem suscepit, Deum
confitetur. Origenes. Quasi dicat: quamdiu Christum non tenebam,
clausus eram, et de vinculis exire non poteram. Basilius. Si autem
voces iustorum inquiras, omnes super hoc mundo et eius flebili mora
ingemiscunt. Heu mihi, dicit David, quia incolatus meus prolongatus
est. Ambrosius. Vide ergo iustum velut corporeae carcere molis
inclusum velle dissolvi, ut incipiat esse cum Christo. Sed qui vult
dimitti, veniat in templum, veniat in Ierusalem, expectet Christum
domini, accipiat in manibus verbum Dei, et complectatur velut
quibusdam fidei suae brachiis; tunc dimittetur ut non videat mortem,
qui viderit vitam. Graecus. Simeon autem benedicebat Deum inter
cetera, quod promissa sibi facta sortita erant efficaciae veritatem:
nam consolationem Israel oculis prospicere meruit, et manibus
portare: et ideo dicit secundum verbum tuum; idest, cum finem
obtinuerim promissorum. At ubi visibiliter sensi quod desiderabam,
nunc solvis tuum servum, nec gustu mortis attonitum, nec haesitationis
cogitationibus conturbatum; et ideo subditur in pace. Gregorius
Nyssenus. Quia postquam Christus culpam hostilem destruxit, nos
quoque patri reconciliavit, facta est translatio sanctorum in pace.
Origenes. Quis est autem qui de saeculo isto recedit in pace, nisi
is qui intelligit quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi;
nihilque habet inimicum Deo, sed omnem pacem bonis in se operibus
assumpsit? Graecus. Fuerat autem sibi repromissum non visurum se
mortem nisi prius videret Christum domini; et ideo hoc impletum
ostendens, subdit quia viderunt oculi mei salutare tuum. Gregorius
Nyssenus. Beati oculi tui tam animae quam corporis; hi quidem
visibiliter Deum suspicientes, illi vero non solum quae visa sunt
attendentes, immo illuminati fulgore spiritus domini, verbum in carne
cognoscentes: salutare namque quod tuis oculis percepisti, ipse Iesus
est, quo nomine salus declaratur. Cyrillus. Fuerat autem Christi
mysterium quod patuit in ultimis temporibus saeculi praeparatum ante
mundi originem; unde sequitur quod parasti ante faciem omnium
populorum. Athanasius. Scilicet confectam toti mundo per Christum
salutem. Qualiter ergo supra dictum est, quod expectabat Israel
consolationem? Eo quod scilicet tunc futuram esse consolationem
Israel agnovit in spiritu cum et omnibus populis paratum est salutare.
Graecus. Attende etiam sagacitatem digni et venerandi senis:
antequam dignus videretur beatae visionis, praestolabatur solamen
Israel; ut autem quod sperabat obtinuit, exclamat se vidisse salutem
omnium populorum: adeo enim infantis ineffabile iubar illustravit eum,
ut processu temporis secutura mox sibi fierent nota. Theophylactus.
Signanter autem dicit ante faciem, ut scilicet omnibus eius incarnatio
appareret. Hoc autem salutare dicit esse gentium lumen et gloriam
Israel; unde sequitur lumen ad revelationem gentium. Athanasius.
Gentes enim ante Christi adventum in ultimis tenebris erant
constitutae, cognitione divina privatae. Cyrillus. Sed Christus
adveniens factus est lux tenebrosis et erraticis, quos diabolica manus
pressit. Vocati sunt autem a Deo patre ad notitiam filii, qui est
lux vera. Athanasius. Israel autem, licet tenuiter, lege
illuminabatur; et ideo non dicit quod lumen illis protulerit, sed
subdit et gloriam plebis tuae Israel: memorans antiquam historiam,
quod sicut olim Moyses dominum alloquendo gloriosam retulit faciem,
sic et ipsi divinam humanitatis lucem pertingentes, vetus abicientes
velamen, in eamdem imaginem transformarentur de gloria in gloriam.
Cyrillus. Nam etsi quidam eorum inobedientes fuerint, tamen
reliquiae salvae factae sunt, et per Christum pervenerunt ad gloriam.
Harum primitiae fuere divini apostoli, quorum fulgores universum orbem
illuminant. Fuit etiam Christus singulariter Israel gloria, quia
secundum carnem ex eis processit; quamvis cunctis ut Deus praeesset
per saecula benedictus. Gregorius Nyssenus. Et ideo signanter dixit
plebis tuae, quia non ab eis tantum est adoratus, sed insuper ex eis
est secundum carnem natus. Beda. Et bene revelatio gentium,
Israelis gloriae praefertur, quia, cum plenitudo gentium introierit,
tunc omnis Israel salvus erit.
|
|